1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: 5 [Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. 6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? 7 Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: 9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. 12 Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua: 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi. 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem. 18 Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.]
Jeremiah 30 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (23)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 1:1–2; Jeremiah 26:15
- 2 Jeremiah 36:32; Isaiah 30:8; 2 Peter 1:21; 1 Corinthians 10:11; Romans 15:4
- 3 Jeremiah 29:14; Jeremiah 16:15; Ezekiel 20:42; Jeremiah 30:18; Jeremiah 23:7–8
- 5 Isaiah 5:30; Luke 19:41–44; Zephaniah 1:10–11; Amos 8:10; Jeremiah 9:19
- 6 Joel 2:6; Jeremiah 4:31; Nahum 2:10; Isaiah 21:3; 1 Thessalonians 5:3
- 7 Daniel 12:1; Malachi 4:1; Zechariah 14:1–2; Daniel 9:12; Matthew 24:21–22
- 8 Nahum 1:13; Ezekiel 34:27; Isaiah 9:4; Jeremiah 28:10; Jeremiah 27:2
- 9 Hosea 3:5; Isaiah 55:3–5; Luke 1:69; Acts 13:34; Ezekiel 37:23–25
- 10 Jeremiah 46:27–28; Isaiah 43:5; Jeremiah 29:14; Isaiah 44:2; Hosea 2:18
- 11 Jeremiah 1:19; Jeremiah 10:24; Jeremiah 1:8; Jeremiah 4:27; Isaiah 8:10
- 12 Jeremiah 15:18; Jeremiah 30:15; Jeremiah 14:17; 2 Chronicles 36:16; Ezekiel 37:11
- 13 Jeremiah 46:11; Jeremiah 8:22; Jeremiah 33:6; Jeremiah 30:17; Deuteronomy 32:39
- 14 Jeremiah 5:6; Lamentations 1:2; Job 30:21; Jeremiah 22:20; Jeremiah 4:30
- 15 Jeremiah 30:14; Jeremiah 30:12; Lamentations 4:13; Ezekiel 20:1–49; Jeremiah 15:18
- 16 Jeremiah 10:25; Isaiah 33:1; Zechariah 2:8; Exodus 23:22; Revelation 13:10
- 17 Psalm 107:20; Jeremiah 33:6; 1 Peter 2:24; Psalm 103:3; Exodus 15:26
- 18 Haggai 2:7–9; Psalm 102:13; Jeremiah 30:3; Jeremiah 33:7; Jeremiah 49:39
- 19 Jeremiah 33:22; Isaiah 60:22; Isaiah 51:11; Isaiah 35:10; Ezekiel 36:37
- 20 Jeremiah 32:39; Jeremiah 50:33–34; Jeremiah 2:3; Isaiah 51:22; Genesis 17:5–9
- 21 Numbers 16:5; Ezekiel 34:23–24; Ezekiel 37:24; Acts 5:31; Mark 11:9–10
- 22 Revelation 21:3; Ezekiel 36:28; Jeremiah 31:33; Jeremiah 24:7; Zechariah 13:9
- 23 Jeremiah 23:19–20; Zechariah 9:14; Jeremiah 25:32; Proverbs 1:27; Psalm 58:9
- 24 Jeremiah 23:20; Hosea 3:5; Micah 4:1; Jeremiah 4:28; Ezekiel 38:16
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences