Skip to the text

Jeremiah · Clementine Vulgate

Jeremiah 48 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

Jeremiah is not in PT1904.

VUL Clementine Vulgate
PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition)
1 Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
·
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
·
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
·
4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
·
5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.
·
6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto:
·
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
·
8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus:
·
9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
·
10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
·
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
·
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.
·
13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
·
14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
·
15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus.
·
16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
·
17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
·
18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas.
·
19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?
·
20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
·
21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,
·
22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
·
23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
·
24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.
·
25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
·
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
·
27 Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
·
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
·
29 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
·
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
·
31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:
·
32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
·
33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
·
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
·
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
·
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
·
37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium:
·
38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
·
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
·
40 Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
·
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
·
42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
·
43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
·
44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
·
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
·
46 Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.
·
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.
·
Cross references (47)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Numbers 32:3; Numbers 32:37–38; Jeremiah 48:22–23; Isaiah 15:1–9; Jeremiah 25:21
  2. 2 Isaiah 16:14; Jeremiah 31:36; Numbers 32:37; Isaiah 15:5; Psalm 83:4–8
  3. 3 Isaiah 15:5; Jeremiah 48:34; Jeremiah 48:5; Isaiah 15:8; Jeremiah 4:20–21
  4. 4 Esther 8:11; Numbers 21:27–30; Psalm 137:9
  5. 5 Isaiah 15:5
  6. 6 Jeremiah 17:6; Job 30:3–7; Jeremiah 51:6; Luke 17:31–33; Psalm 11:1
  7. 7 Numbers 21:29; Psalm 52:7; Jeremiah 49:3; Jeremiah 9:23; Isaiah 46:1–2
  8. 8 Jeremiah 6:26; Joshua 13:9; Jeremiah 25:9; Joshua 13:21; Ezekiel 25:9
  9. 9 Isaiah 16:2; Psalm 11:1; Jeremiah 48:28; Zephaniah 2:9; Revelation 12:14
  10. 10 1 Samuel 15:3; 1 Kings 20:42; 1 Samuel 15:9; Judges 5:23; Numbers 31:14–18
  11. 11 Zephaniah 1:12; Zechariah 1:15; Jeremiah 48:29; Nahum 2:2; Ezekiel 16:49–50
  12. 12 Nahum 2:2; Isaiah 30:14; Ezekiel 25:9–10; Jeremiah 48:38; Jeremiah 14:3
  13. 13 Isaiah 45:16; Judges 11:24; Jeremiah 48:39; Hosea 8:5–6; Hosea 10:14–15
  14. 14 Psalm 33:16; Isaiah 10:16; Isaiah 10:13; Isaiah 16:6; Ecclesiastes 9:11
  15. 15 Jeremiah 50:27; Jeremiah 46:18; Jeremiah 51:57; Isaiah 40:30–31; Malachi 1:14
  16. 16 Isaiah 13:22; Jeremiah 1:12; Deuteronomy 32:35; Ezekiel 12:28; Isaiah 16:13–14
  17. 17 Isaiah 9:4; Jeremiah 48:39; Isaiah 16:8; Isaiah 14:4–5; Revelation 18:14–20
  18. 18 Numbers 21:30; Isaiah 47:1; Isaiah 15:2; Joshua 13:17; Jeremiah 48:22
  19. 19 Deuteronomy 2:36; 1 Samuel 4:16; 1 Samuel 4:13–14; Numbers 32:34; 1 Chronicles 5:8
  20. 20 Isaiah 16:2; Isaiah 15:1–5; Numbers 21:26–28; Numbers 21:13–14; Isaiah 15:8
  21. 21 Joshua 13:18; Isaiah 15:4; Numbers 21:23; Jeremiah 48:8; Joshua 21:36–37
  22. 22 Jeremiah 48:18; Numbers 33:46; Ezekiel 6:14; Jeremiah 48:1; Numbers 32:34
  23. 23 Joshua 13:17; Jeremiah 48:1; Joshua 13:19; Numbers 32:38; Genesis 14:5
  24. 24 Amos 2:2; Jeremiah 48:41; Joshua 21:36; Zephaniah 2:8–10; Deuteronomy 4:43
  25. 25 Psalm 75:10; Psalm 10:15; Zechariah 1:19–21; Job 22:9; Daniel 8:21
  26. 26 Isaiah 19:14; Isaiah 29:9; Jeremiah 48:42; Jeremiah 51:39; Lamentations 4:21
  27. 27 Jeremiah 2:26; Micah 7:8–10; Lamentations 2:15–17; Zephaniah 2:8; Ezekiel 25:8
  28. 28 Judges 6:2; Psalm 55:6–7; Song of Songs 2:14; Isaiah 2:19; Jeremiah 48:9
  29. 29 Isaiah 16:6; Psalm 138:6; Isaiah 2:11–12; Proverbs 18:12; Proverbs 30:13
  30. 30 Jeremiah 50:36; Job 9:12–13; Proverbs 21:30; Psalm 33:10; Isaiah 37:28–29
  31. 31 2 Kings 3:25; Isaiah 15:5; Jeremiah 48:36; Isaiah 16:7–11
  32. 32 Isaiah 16:8–9; Numbers 21:32; Joshua 13:19; Numbers 32:1; Numbers 32:38
  33. 33 Haggai 2:16; Isaiah 5:10; Joel 1:5; Isaiah 9:3; Isaiah 24:7–12
  34. 34 Isaiah 15:4–6; Numbers 32:3; Jeremiah 48:2–3; Deuteronomy 34:3; Jeremiah 48:5
  35. 35 Isaiah 15:2; Isaiah 16:12; Jeremiah 48:7; Numbers 28:14; Numbers 22:40–41
  36. 36 Isaiah 15:7; Isaiah 16:11; Isaiah 15:5; Ecclesiastes 5:13–14; Proverbs 18:11
  37. 37 Isaiah 15:2–3; Genesis 37:34; Jeremiah 47:5; Jeremiah 41:5; Isaiah 20:2
  38. 38 Jeremiah 22:28; Isaiah 22:1; Jeremiah 25:34; 2 Timothy 2:20–21; Romans 9:21–22
  39. 39 Revelation 18:15–16; Lamentations 2:1; Revelation 18:9–10; Jeremiah 48:26–27; Lamentations 4:1
  40. 40 Isaiah 8:8; Deuteronomy 28:49; Jeremiah 49:22; Ezekiel 17:3; Hosea 8:1
  41. 41 Isaiah 21:3; Isaiah 13:8; Micah 4:9–10; Jeremiah 6:24; Jeremiah 49:22
  42. 42 Jeremiah 48:2; Jeremiah 30:11; Isaiah 7:8; Jeremiah 48:26–30; Isaiah 37:23
  43. 43 Isaiah 24:17–18; Lamentations 3:47; Deuteronomy 32:23–25; Psalm 11:6
  44. 44 Jeremiah 11:23; 1 Kings 19:17; Jeremiah 46:21; Amos 5:19; 1 Kings 20:30
  45. 45 Numbers 24:17; Numbers 21:28; Amos 2:2; Numbers 21:21; Matthew 21:42
  46. 46 Numbers 21:29; Jeremiah 48:7; Judges 11:24; Jeremiah 48:13; 1 Kings 11:7
  47. 47 Jeremiah 49:39; Jeremiah 49:6; Numbers 24:14; Jeremiah 30:24; Jeremiah 23:20

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences