Saltar al texto

Génesis · Vulgata Clementina

Génesis 43 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Interim fames omnem terram vehementer premebat. 2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. 3 Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria: 5 sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. 7 At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? 8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri. 9 Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. 10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus. 11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. 12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit: 13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. 15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. 16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. 17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. 18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, 20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: 21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus. 22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. 23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. 24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. 26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit? 28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. 29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. 30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit. 31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes. 32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) 33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis, 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Joseph

    Ruler in Egypt

    Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.

    Citado en la guía: Genesis 37; 39–50

Referencias cruzadas (27)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Génesis 12:10; Génesis 42:5; Génesis 41:54–57; Eclesiastés 9:1–2; Hechos 7:11–13
  2. 2 1 Timoteo 6:6–8; Proverbios 31:16; Génesis 43:20; Proverbios 16:18; Proverbios 15:16
  3. 3 Génesis 44:23; Génesis 43:5; 2 Samuel 3:13; 2 Samuel 14:32; Hechos 20:25
  4. 5 Génesis 42:38; Génesis 44:26; Éxodo 20:12
  5. 7 Génesis 43:3; Génesis 42:13; Génesis 43:27
  6. 8 Génesis 42:2; Deuteronomio 33:6; Génesis 42:38; Génesis 44:26; Génesis 50:21
  7. 9 Génesis 42:37; Hebreos 7:22; Filemón 18–19; Génesis 44:32–33; Génesis 31:39
  8. 10 Génesis 19:16
  9. 11 Génesis 37:25; Jeremías 8:22; Proverbios 18:16; 1 Samuel 9:7; Ezequiel 27:17
  10. 12 Génesis 42:25; Génesis 42:35; Romanos 12:17; Romanos 13:8; Filipenses 4:8
  11. 13 Génesis 42:38
  12. 14 Ester 4:16; Génesis 17:1; Hechos 21:14; Nehemías 1:11; Proverbios 16:7
  13. 16 Génesis 44:1; Génesis 43:19; Génesis 31:54; Génesis 39:4–5; Génesis 15:2
  14. 18 Génesis 42:35; Jueces 14:4; Salmo 73:16; Job 15:21; Mateo 14:26–27
  15. 20 Génesis 42:3; Génesis 42:10; Génesis 43:3; Génesis 42:35; Génesis 43:7
  16. 21 Génesis 43:12; 1 Pedro 3:16; Hebreos 13:5; Génesis 43:15; Romanos 12:17
  17. 23 Génesis 42:24; Juan 20:26; Juan 14:27; Lucas 24:36; Juan 20:21
  18. 24 Génesis 18:4; Génesis 24:32; Génesis 19:2; Lucas 7:44; Juan 13:4–17
  19. 25 Génesis 43:11; Génesis 43:16
  20. 26 Filipenses 2:10–11; Génesis 42:6; Génesis 27:29; Génesis 37:19–20; Salmo 72:9
  21. 27 Génesis 42:13; 1 Crónicas 18:10; Génesis 41:16; Jueces 18:15; Génesis 37:14
  22. 28 Génesis 37:7; Génesis 43:26; Génesis 37:9–10; Éxodo 18:7; 2 Samuel 1:2
  23. 29 Génesis 42:13; Números 6:25; Génesis 30:22–24; Marcos 10:24; Malaquías 1:9
  24. 30 Génesis 42:24; Jeremías 31:20; Filipenses 2:1; Juan 11:33–38; Génesis 45:14–15
  25. 31 Génesis 45:1; 1 Pedro 3:10; Isaías 42:14; Jeremías 31:16
  26. 32 Éxodo 8:26; Génesis 46:34; Génesis 43:16; Génesis 31:54
  27. 34 Génesis 45:22; 1 Samuel 1:5; 2 Samuel 11:8; Juan 2:10; Eclesiastés 10:19

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias