1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. 3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, 13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. 23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. 27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. 28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
Hechos 22 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Ananias
A disciple at Damascus whom the Lord sent to lay hands on Saul, restore his sight, and baptize him.
Citado en la guía: Acts 9:10; Acts 9:17; Acts 22:12
Gamaliel
A respected Pharisee on the Sanhedrin who counseled leaving the apostles alone; Paul later said he had been educated at his feet.
Citado en la guía: Acts 5:34; Acts 22:3
Lugares
Tarsus
A wealthy university city in Cilicia and Paul's hometown. He was also a Roman citizen by birth (Acts 22:28), which shaped his missionary strategy and legal appeals.
Citado en la guía: Acts 9:11; Acts 21:39; Acts 22:3
Referencias cruzadas (28)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hechos 7:2; 2 Timoteo 4:16; Hechos 13:26; Hechos 23:6; Hechos 23:1
- 2 Hechos 21:40
- 3 Filipenses 3:5–6; Hechos 26:5; Hechos 9:11; Hechos 5:34; Hechos 21:39
- 4 Hechos 22:19–20; 1 Timoteo 1:13–15; Hechos 26:9–11; Hechos 8:1–4; 1 Corintios 15:9
- 5 Hechos 9:1–2; Lucas 22:66; Hechos 5:21; Hechos 22:1; Hechos 13:26
- 6 Hechos 26:12–18; Hechos 9:3–8; Apocalipsis 1:16; Génesis 15:2; 2 Samuel 8:6
- 7 Jeremías 2:9; Mateo 25:45; 1 Timoteo 1:13; Génesis 22:1; 1 Samuel 3:10
- 8 Hechos 26:9; 1 Samuel 8:7; Mateo 10:40–42; Hechos 6:14; Mateo 25:45
- 9 Hechos 9:7; Daniel 10:7; Hechos 26:13; Juan 12:29–30
- 10 Hechos 16:30; Hechos 26:16–18; Hechos 22:12–16; Hechos 2:37; Salmo 25:8–9
- 11 Hechos 9:8–9; Hechos 13:11; Isaías 42:16
- 12 Hechos 10:22; Hechos 6:3; 3 Juan 12; Hechos 17:4; 2 Corintios 6:8
- 13 Hechos 9:17–18; Filemón 16
- 14 Gálatas 1:12; 1 Corintios 15:8; 1 Corintios 9:1; Hechos 26:16; Hechos 9:15
- 15 Hechos 23:11; Hechos 4:20; Juan 15:27; Lucas 24:47–48; Hechos 1:8
- 16 Hechos 2:38; Hechos 2:21; Tito 3:5; Hebreos 10:22; 1 Corintios 6:11
- 17 2 Corintios 12:1–4; Hechos 10:9–10; Hechos 9:26–28; Hechos 26:20; Apocalipsis 1:10
- 18 Hechos 9:29; Mateo 10:14; Ezequiel 3:6–7; Lucas 21:21; Hechos 3:19
- 19 Hechos 22:4; Mateo 10:17; Hechos 8:3; Hechos 9:1; Hechos 26:9–12
- 20 Hechos 7:58; Hechos 8:1; Romanos 1:32; Apocalipsis 2:13; Lucas 11:48
- 21 Hechos 9:15; 1 Timoteo 2:7; Efesios 3:6–8; Romanos 15:16; Gálatas 2:7–8
- 22 Hechos 25:24; Hechos 21:36; Juan 19:15; Lucas 23:18; Hechos 7:54–57
- 23 2 Samuel 16:13; Eclesiastés 10:3; Hechos 7:58; Hechos 26:11; Hechos 7:53
- 24 Juan 19:1; Hechos 21:34; Hechos 23:10; Hechos 21:31–32; Hechos 16:22–23
- 25 Hechos 16:37; Hechos 25:16; Hechos 27:43; Hechos 22:27–28; Hechos 23:17
- 26 Hechos 23:27; Hechos 22:29
- 29 Hechos 21:33; Hechos 22:24–26; Hebreos 11:35; Hechos 16:38–39
- 30 Hechos 23:28; Hechos 21:33; Hechos 26:29; Hechos 21:11; Hechos 5:21
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
See how he thrusts himself (into danger), I came, he says, after that vision, "to Jerusalem. I was in a trance," etc. Again, this is without witness: but observe, the witness follows from the result. He said, "They will not receive thy testimony:" they did not receive it.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
… or else, if they do receive all these, they must necessarily admit also that testimony concerning Paul, when he (Luke) tells us that the Lord spoke at first to him from heaven: "Saul, Saul, why persecutest thou Me? I am Jesus Christ, whom thou persecutest;" and then to Ananias, saying regarding him: "Go thy way; for he is a chosen …