1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, 2 dixitque ad eos: Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. 6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. 7 Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris. 9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. 10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. 11 Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël: 12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos. 13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis, 14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. 15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos: 16 Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? 17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt? 18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet. 19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri. 20 Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. 21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël: 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti: 23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et judicet: 24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israël? 25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, 26 et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, 27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino. 28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. 30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt. 31 Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini. 32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis. 33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. 34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
Josué 22 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (33)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 32:18–33; Deuteronomio 29:7–8
- 2 Josué 1:12–18; Números 32:20–29; Deuteronomio 3:16–20
- 3 Filipenses 1:23–27
- 4 Números 32:18; Josué 13:8; Deuteronomio 3:20; Números 32:33–42; Josué 21:43–44
- 5 Mateo 22:37; Éxodo 20:6; Romanos 8:28; Éxodo 15:26; Deuteronomio 11:22
- 6 Josué 14:13; Lucas 24:50; Génesis 47:7; Éxodo 39:43; 2 Samuel 6:18
- 7 Josué 17:1–12; Números 32:33; Josué 13:29–31
- 8 Números 31:27; Deuteronomio 8:9–14; Deuteronomio 8:17–18; 1 Samuel 30:24; Proverbios 3:16
- 9 Números 32:29; Números 32:26; Números 32:1; Josué 13:31; Salmo 60:7
- 10 Josué 24:26–27; Josué 22:25–28; Génesis 28:18; Josué 4:5–9; Génesis 31:46–52
- 11 Deuteronomio 13:12–14; Josué 2:7; Deuteronomio 12:5–7; Levítico 17:8–9; Juan 1:28
- 12 Jueces 20:1–11; Josué 18:1; Hechos 11:2–3; Romanos 10:2; Gálatas 4:17–18
- 13 Números 25:7; Jueces 20:28; Salmo 106:30–31; Éxodo 6:25; Proverbios 25:9–13
- 14 Números 1:4; Éxodo 18:25
- 15 Números 32:15; 1 Corintios 1:10; Deuteronomio 30:17; Levítico 26:40; Isaías 63:10
- 16 Deuteronomio 12:13–14
- 17 Deuteronomio 4:3–4; Salmo 106:28–29; Números 25:1–18; 1 Corintios 10:11; 1 Corintios 10:8
- 18 Números 16:22; Josué 22:16; Deuteronomio 7:4; 1 Samuel 12:14; 1 Crónicas 21:1
- 19 Josué 18:1; Amós 7:17; 2 Crónicas 11:13; Hechos 11:8–9; Hechos 10:14–15
- 20 Josué 7:1; Josué 7:5; Josué 7:24; Josué 7:18; 1 Corintios 10:6
- 21 Proverbios 24:26; 1 Pedro 3:15; Proverbios 16:1; Proverbios 18:13; Éxodo 18:21–25
- 22 1 Reyes 8:39; Salmo 44:21; Deuteronomio 10:17; Job 10:7; Jeremías 17:10
- 23 1 Samuel 20:16; Deuteronomio 18:19; Génesis 9:4; Ezequiel 3:18; Deuteronomio 12:11
- 24 Josué 4:6; Génesis 18:19; Deuteronomio 6:20; Génesis 30:33; Éxodo 13:14
- 25 Josué 22:27; 1 Reyes 12:16; 1 Reyes 12:27–30; 1 Reyes 14:16; 2 Samuel 20:1
- 27 Josué 24:27; Génesis 31:48; Deuteronomio 12:5–6; Josué 22:34; Deuteronomio 12:11
- 28 Éxodo 25:40; Ezequiel 43:10–11; Hebreos 8:5; 2 Reyes 16:10
- 29 Deuteronomio 12:13–14; Josué 24:16; Génesis 44:7; 1 Samuel 12:23; Josué 22:23
- 30 Josué 22:33; 2 Crónicas 30:4; Génesis 28:8; Jueces 8:3; 1 Samuel 29:6
- 31 2 Crónicas 15:2; Levítico 26:11–12; Josué 3:10; 1 Corintios 14:25; Zacarías 8:23
- 32 Josué 22:12–14; Proverbios 25:13
- 33 Daniel 2:19; Lucas 2:28; 1 Crónicas 29:20; Josué 22:30; 1 Tesalonicenses 3:6–8
- 34 Josué 22:27; Isaías 43:10; Mateo 4:10; Josué 24:27; 1 Reyes 18:39
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias