1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. 3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. 4 Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. 5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: 6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, 8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: 11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. 13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. 14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. 15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, 16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino 17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. 18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. 19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. 21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. 22 Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24 Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: 25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. 28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. 29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis: 30 et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. 33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 34 Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. 35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. 36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. 37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: 38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. 39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. 44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
Levítico 23 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (37)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Levítico 23:37; Levítico 23:4; Oseas 2:11; Salmo 81:3; Éxodo 23:14–17
- 3 Levítico 19:3; Éxodo 35:2–3; Éxodo 23:12; Éxodo 34:21; Éxodo 20:8–11
- 4 Éxodo 23:14; Levítico 23:37; Levítico 23:2
- 5 Deuteronomio 16:1–8; Josué 5:10; Éxodo 12:2–14; Éxodo 13:3–10; Éxodo 12:18–19
- 6 Éxodo 34:18; Éxodo 12:15–16; Deuteronomio 16:8; Números 28:17–18; Éxodo 13:6–7
- 7 Números 28:18–25; Levítico 23:8; Levítico 23:25; Levítico 23:35–36; Levítico 23:21
- 10 Éxodo 34:26; Éxodo 23:19; Números 15:18–21; Deuteronomio 16:9; Apocalipsis 14:4
- 11 Éxodo 29:24; Levítico 9:21; Levítico 10:14
- 12 Hebreos 10:10–12; Levítico 1:10; 1 Pedro 1:19
- 13 Levítico 2:14–16; Ezequiel 45:24; Números 15:3–12; Éxodo 29:40–41; Joel 1:9
- 14 Éxodo 34:26; Génesis 4:4–5; Levítico 25:2–3; Josué 5:11–12; Levítico 3:17
- 15 Levítico 23:10–11; Levítico 25:8; Deuteronomio 16:9–10; Éxodo 34:22; Números 28:26
- 16 Hechos 2:1; Números 28:26
- 17 Levítico 23:10; Éxodo 34:22; Éxodo 23:19; Éxodo 34:26; Levítico 7:13
- 18 Números 28:27–31; Malaquías 1:13–14; Números 15:4–12; Levítico 23:12–13
- 19 Números 28:30; 2 Corintios 5:21; Levítico 4:23–28; Levítico 7:11–18; Levítico 16:15
- 20 Deuteronomio 18:4; Números 18:8–12; Éxodo 29:24; Levítico 23:17; Levítico 10:14–15
- 21 Levítico 23:2; Números 18:23; Génesis 17:7; Levítico 23:4; Levítico 23:14
- 22 Deuteronomio 24:19–21; Levítico 19:9–10; Isaías 58:10; Proverbios 11:24–25; 2 Corintios 9:5–12
- 24 1 Corintios 15:52; 1 Tesalonicenses 4:16; Levítico 25:9; Números 29:1–6; Números 10:9–10
- 25 Levítico 23:21
- 27 Levítico 16:29–31; Números 29:7–11; Levítico 16:24; Éxodo 30:10; Levítico 16:15
- 28 Zacarías 3:9; Levítico 16:34; Romanos 5:10–11; Hebreos 10:14; Hebreos 9:26
- 29 Génesis 17:14; Levítico 23:27; Números 5:2; Levítico 23:32; Ezequiel 7:16
- 30 Levítico 20:3; Levítico 20:5–6; Ezequiel 14:9; Génesis 17:14; Jeremías 15:7
- 32 Levítico 16:31; Salmo 69:10–11; Salmo 35:13; Levítico 23:27; Salmo 51:17
- 34 Nehemías 8:14; Juan 7:2; Esdras 3:4; Números 29:12; Éxodo 34:22
- 35 Levítico 23:24–25; Levítico 23:7–8
- 36 Nehemías 8:18; Juan 7:37; Deuteronomio 16:8; 2 Crónicas 7:8–11; Números 29:12–38
- 37 Levítico 23:2; Levítico 23:4; Eclesiastés 3:1; Deuteronomio 16:16–17
- 38 Números 29:39; 2 Crónicas 35:7–8; Deuteronomio 12:6; Levítico 23:3; 1 Crónicas 29:3–8
- 39 Éxodo 23:16; Deuteronomio 16:13; Levítico 23:34; Levítico 23:36; Levítico 23:24
- 40 Apocalipsis 7:9; Filipenses 4:4; Mateo 21:8; Juan 12:13; Deuteronomio 16:14–15
- 41 Números 29:12; Nehemías 8:18
- 42 Nehemías 8:14–17; Números 24:2; Hebreos 11:13–16; Jeremías 35:10; Números 24:5
- 43 Éxodo 13:14; Salmo 78:5–6; Deuteronomio 31:10–13
- 44 Levítico 23:1–2; Mateo 18:20; Levítico 21:24
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
In fact, brethren, it is of this that God admonishes us, when He commends the Sabbath to our notice: "Thou shalt do no servile work." These are God's words when commending the Sabbath, "Thou shalt do no servile work." Now ask the former lessons, what is meant by servile work; and listen to the Lord: "Every one that committeth sin …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)