Skip to the text

2 Samuel · Clementine Vulgate

2 Samuel 19 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio. 4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi. 5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. 6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. 7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. 8 Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua. 9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. 10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.) 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? 13 Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab. 14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui. 15 Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem: et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. 16 Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David, 17 cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem 18 transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, 19 dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. 21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? 22 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? 23 Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. 24 Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. 25 Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? 26 Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi. 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? 29 Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. 30 Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. 31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum. 32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. 33 Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. 34 Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem? 35 Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? 36 Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine, 37 sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. 38 Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit: et omne quod petieris a me, impetrabis. 39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum. 40 Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël. 41 Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? 42 Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? 43 Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Amasa

    Army commander under Absalom

    Son of Ithra and Abigail and a cousin of Joab, whom Absalom made army commander in Joab's place, whom David later offered Joab's command, and whom Joab killed with a dagger.

    Cited in the guide: 2 Samuel 17:25; 2 Samuel 19:13; 2 Samuel 20:4

  • Barzillai

    Aged benefactor of David

    A very wealthy eighty-year-old Gileadite from Rogelim who provided for David at Mahanaim and, declining to go to Jerusalem, asked David to take Chimham in his place. Ezra 2:61 and…

    Cited in the guide: 2 Samuel 17:27; 2 Samuel 19:31; 2 Samuel 19:32

  • Chimham

    Presented by Barzillai to David

    Presented by Barzillai the Gileadite to David as one to receive the king's favor in his place, he crossed the Jordan with David.

    Cited in the guide: 2 Samuel 19:37; 2 Samuel 19:38; 2 Samuel 19:40

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

  • Gera

    Father of Shimei

    Named as the father of Shimei, the Benjamite from Bahurim who cursed David.

    Cited in the guide: 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 19:16; 1 Kings 2:8

  • Shimei

    Benjamite who cursed David

    A man of Saul's house from Bahurim, who cursed and threw stones at David as he fled Absalom and then begged forgiveness on David's return, when David swore he would not die.

    Cited in the guide: 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 16:7; 2 Samuel 19:16

Cross references (42)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Samuel 18:5; 2 Samuel 18:14; Proverbs 17:25; 2 Samuel 18:33; 2 Samuel 18:12
  2. 2 Proverbs 19:12; Proverbs 16:15
  3. 3 Genesis 31:27; 2 Samuel 17:24; 2 Samuel 19:32
  4. 4 2 Samuel 15:30; 2 Samuel 18:33
  5. 5 Psalm 3:8; Nehemiah 9:27; Psalm 18:47–48
  6. 6 Proverbs 19:9–10; Acts 23:5; 2 Samuel 3:24–25; Job 34:18
  7. 7 Proverbs 14:28; Genesis 34:3; Proverbs 19:15; Hosea 2:14; Psalm 71:18–20
  8. 8 2 Samuel 18:24; 2 Samuel 18:4; 2 Kings 14:12; 2 Samuel 18:6–8; 2 Samuel 15:2
  9. 9 2 Samuel 15:14; Genesis 3:12–13; 2 Samuel 8:1–14; James 3:14–16; 1 Samuel 18:25
  10. 10 2 Samuel 18:14; 2 Samuel 15:12–13; Judges 18:9; Hosea 8:4
  11. 11 2 Samuel 15:29; 2 Corinthians 5:20; 1 Kings 2:25–26; 2 Thessalonians 3:9; 2 Samuel 15:35–36
  12. 12 2 Samuel 5:1; Ephesians 5:30; Judges 9:2; Genesis 2:23
  13. 13 2 Samuel 17:25; Ruth 1:17; 2 Samuel 8:16; 1 Kings 19:2; 2 Samuel 19:5–7
  14. 14 Judges 20:1; Acts 4:32; Psalm 110:2–3
  15. 15 Joshua 5:9; 1 Samuel 11:14–15
  16. 16 1 Kings 2:8; 2 Samuel 16:5–13; Matthew 5:25; 1 Kings 2:36–46; Proverbs 6:4–5
  17. 17 2 Samuel 9:2; 2 Samuel 16:1–4; 2 Samuel 9:10; 2 Samuel 19:26–27
  18. 18 Psalm 66:3; Revelation 3:9; Psalm 81:15
  19. 19 1 Samuel 22:15; Romans 4:6–8; 2 Samuel 13:20; Exodus 10:16–17; 2 Samuel 16:5–14
  20. 20 Hosea 4:15–17; 1 Kings 12:25; Hosea 5:3; Genesis 48:20; 1 Kings 12:20
  21. 21 Exodus 22:28; 1 Samuel 26:9; 1 Kings 21:10–11; 1 Samuel 24:6; 2 Samuel 16:5
  22. 22 1 Samuel 11:13; 2 Samuel 16:10; 2 Samuel 3:39; Matthew 8:29; Luke 9:54–56
  23. 23 1 Kings 2:46; 1 Kings 2:8–9; 1 Kings 2:37; Hebrews 6:16; 1 Samuel 28:10
  24. 24 Isaiah 15:2; Jeremiah 41:5; Romans 12:15; 2 Samuel 9:6–10; 2 Samuel 16:3
  25. 25 2 Samuel 16:17
  26. 26 2 Samuel 16:2–3; 2 Samuel 9:3; 2 Samuel 4:4
  27. 27 2 Samuel 14:17; 2 Samuel 14:20; 1 Samuel 29:9; 2 Samuel 16:3; Jeremiah 9:4
  28. 28 2 Samuel 9:13; 2 Samuel 9:10; 2 Samuel 21:6–9; 1 Samuel 26:16; 2 Kings 8:3
  29. 29 Psalm 101:5; Job 19:16–17; Psalm 82:2; Proverbs 18:13; Acts 18:15
  30. 30 Acts 20:24; Philippians 1:20; 2 Samuel 1:26
  31. 31 1 Kings 2:7; Ezra 2:61; 2 Samuel 17:27–29; Nehemiah 7:63
  32. 32 1 Samuel 25:2; Deuteronomy 34:7; Job 1:3; Genesis 47:28; Proverbs 16:31
  33. 33 2 Thessalonians 1:7; Luke 22:28–30; Matthew 25:34–40; 2 Samuel 9:11
  34. 34 James 4:14; 1 Corinthians 7:29; Genesis 47:8–9; Job 14:14; Psalm 39:5–6
  35. 35 2 Samuel 15:33; Ezra 2:65; Psalm 90:10; Hebrews 5:14; Job 6:30
  36. 36 Luke 6:38
  37. 37 Jeremiah 41:17; 1 Kings 2:7; 2 Samuel 19:40; Genesis 47:30; Joshua 23:14
  38. 39 Genesis 31:55; Ruth 1:14; Genesis 47:7; 1 Thessalonians 5:26; Genesis 14:19
  39. 40 2 Samuel 19:11–15; Genesis 49:10; Matthew 21:9
  40. 41 Judges 8:1; Judges 12:1; 2 Samuel 19:3; Genesis 31:26–27; John 7:5–6
  41. 42 2 Samuel 19:12; 1 Chronicles 2:3–17; 2 Samuel 5:1
  42. 43 Galatians 5:20; 2 Samuel 5:1; 1 Kings 11:30–31; James 4:1–5; James 3:14–16

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences