1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2 Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3 Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me. 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. 6 Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. 8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti. 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum. 13 Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. 14 Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam. 15 Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos. 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. 17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. 19 Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum. 20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. 21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. 23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me. 24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea. 25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus. 27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. 29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. 30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. 31 Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. 32 Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum? 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. 34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; 35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea. 36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me. 37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. 38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos. 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. 40 Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me. 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum; odientes me, et disperdam eos. 42 Clamabunt, et non erit qui salvet; ad Dominum, et non exaudiet eos. 43 Delebo eos ut pulverem terræ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi. 45 Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi. 46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. 48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. 50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: 51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]
2 Samuel 22 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Cross references (51)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 15:1; Judges 5:1; Isaiah 12:1–6; Psalm 103:1–6; Revelation 7:9–17
- 2 Psalm 18:2–50; Psalm 31:3; Psalm 71:3; Deuteronomy 32:4; Psalm 91:2
- 3 Psalm 9:9; Proverbs 18:10; Isaiah 12:2; Genesis 15:1; Psalm 18:2
- 4 Psalm 18:3; Romans 10:13; Psalm 116:2; Revelation 5:12; Psalm 116:4
- 5 Jonah 2:3; Psalm 69:14–15; Revelation 17:15; Revelation 12:15–16; Psalm 93:3–4
- 6 Psalm 116:3; Proverbs 14:27; Job 36:8; Proverbs 13:14; Jonah 2:2
- 7 Psalm 18:6; Jonah 2:7; Psalm 116:4; Exodus 3:7; Psalm 120:1
- 8 Job 26:11; Psalm 97:4; Psalm 77:18; Judges 5:4; Matthew 28:2
- 9 Hebrews 12:29; Psalm 18:15; Job 41:20–21; Jeremiah 15:14; Exodus 24:17
- 10 1 Kings 8:12; Psalm 97:2; Psalm 144:5; Exodus 20:21; Psalm 104:3
- 11 Psalm 104:3; Genesis 3:24; Psalm 18:10; Hebrews 1:14; Psalm 80:1
- 12 Psalm 18:11–12; 2 Samuel 22:10; Job 36:29; Psalm 97:2; Psalm 27:5
- 13 2 Samuel 22:9
- 14 1 Samuel 2:10; Job 37:2–5; Psalm 29:3–9; 1 Samuel 12:17–18; 1 Samuel 7:10
- 15 Deuteronomy 32:23; Joshua 10:10; Psalm 7:12–13; Habakkuk 3:11; Psalm 144:6–7
- 16 Nahum 1:4; Exodus 15:8–10; Psalm 114:3–7; Habakkuk 3:8–10; Psalm 106:9
- 17 Isaiah 43:2; Psalm 144:7; Psalm 18:16; Psalm 130:1; Psalm 32:6
- 18 2 Timothy 4:17; 2 Samuel 22:1; Psalm 3:7; 2 Corinthians 1:10; Psalm 56:9
- 19 Psalm 71:20–21; Psalm 118:10–13; Psalm 23:4; 1 Samuel 23:26–27; 1 Samuel 19:11–17
- 20 Psalm 31:8; 2 Samuel 15:26; Psalm 118:5; Psalm 149:4; Psalm 22:8
- 21 Psalm 24:4; 1 Samuel 26:23; Psalm 7:8; 1 Kings 8:32; James 4:8
- 22 Proverbs 8:32; Genesis 18:19; Psalm 128:1; Psalm 119:1; Psalm 36:3
- 23 Psalm 119:102; Psalm 119:30; John 15:14; Deuteronomy 7:12; Psalm 119:6
- 24 Genesis 6:9; Job 1:1; Genesis 17:1; Ephesians 1:4; Hebrews 12:1
- 25 2 Samuel 22:21; Romans 2:7–8; 2 Corinthians 5:10; Isaiah 3:10; Proverbs 5:21
- 26 Matthew 5:7; James 2:13
- 27 Matthew 5:8; Psalm 18:26; Leviticus 26:23–28; Isaiah 45:9; Psalm 125:5
- 28 Psalm 72:12–13; Isaiah 5:15; James 4:6–7; Job 40:11–12; Isaiah 2:17
- 29 Psalm 27:1; John 8:12; Revelation 21:23; Job 29:3; John 12:46
- 30 Psalm 18:29; Philippians 4:13; Psalm 118:10–12; Romans 8:37
- 31 Deuteronomy 32:4; Proverbs 30:5; Psalm 18:30; Psalm 12:6; Matthew 5:48
- 32 1 Samuel 2:2; Deuteronomy 32:31; Isaiah 44:6; Isaiah 44:8; Isaiah 45:5–6
- 33 Ephesians 6:10; Psalm 27:1; Isaiah 41:10; Psalm 28:7–8; Philippians 4:13
- 34 Isaiah 58:14; Deuteronomy 32:13; Habakkuk 3:19; 2 Samuel 2:18; Isaiah 33:16
- 35 Psalm 144:1; Psalm 18:33–34; Ezekiel 39:9–10; Ezekiel 39:3; Psalm 46:9
- 36 Ephesians 6:16; Psalm 84:11; Psalm 115:14; Psalm 18:35; Genesis 22:17
- 37 Psalm 17:5; Proverbs 4:12; 1 Samuel 2:9; Psalm 121:3; Psalm 18:36
- 38 Psalm 21:8–9; 2 Samuel 5:18–25; 2 Samuel 10:14; 2 Samuel 8:1–2; Romans 8:37
- 39 Malachi 4:3; Psalm 18:37; Psalm 118:10–12; Psalm 110:5–6; Malachi 4:1
- 40 Psalm 44:5; Isaiah 60:14; Colossians 1:11; Psalm 18:32; Psalm 18:39
- 41 Exodus 23:27; Joshua 10:24; Luke 19:14; Luke 19:27; 2 Thessalonians 1:8–9
- 42 Isaiah 1:15; 1 Samuel 28:6; Micah 3:4; Proverbs 1:28; Ezekiel 20:3
- 43 Micah 7:10; Isaiah 10:6; 2 Kings 13:7; Zechariah 10:5; Deuteronomy 32:26
- 44 2 Samuel 8:1–14; Isaiah 55:5; 2 Samuel 3:1; Deuteronomy 28:13; 2 Samuel 19:14
- 45 Psalm 81:15; Psalm 66:3; Deuteronomy 33:29; Isaiah 56:6; Acts 8:21–23
- 46 Micah 7:17; Amos 9:3; Isaiah 64:6; Isaiah 2:19; James 1:11
- 47 Psalm 89:26; 2 Samuel 22:3; Job 19:25; Deuteronomy 32:39–40; Luke 1:47
- 48 Psalm 94:1; Psalm 144:2; Psalm 110:1; 2 Samuel 18:19; 1 Samuel 25:30
- 49 Psalm 140:1; Psalm 18:48; Numbers 24:17–19; Psalm 52:1; 2 Samuel 7:8–9
- 50 Romans 15:9; Isaiah 12:1–6; Psalm 145:1–2; Psalm 146:1–2; Psalm 18:49
- 51 Psalm 89:29; Psalm 18:50; Psalm 89:20; 2 Samuel 7:12–13; Psalm 144:10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences