1 [Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei. 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. 3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.] 4 [Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. 5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. 6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. 8◆ Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. 9◆ Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. 12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: 13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; 14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] 15 [Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. 16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: 18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.] 19 [Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. 20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. 21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] 26 [Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. 27 Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. 28 Gens absque consilio est, et sine prudentia. 29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? 31 Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. 32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. 33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. 34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. 36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] 37 [Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? 38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. 39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. 40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. 43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] 44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. 45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, 46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus: 47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens: 49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. 50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: 51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
Deuteronomy · Clementine Vulgate
Deuteronomy 32 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Places
Mount Nebo
A summit in the Transjordan highlands of Moab. From here Moses surveyed Canaan before his death; the view spans the Jordan Valley, Jericho, and the Dead Sea.
Cited in the guide: Deuteronomy 34:1; Deuteronomy 32:49
Cross references (51)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 1:2; Deuteronomy 4:26; Jeremiah 22:29; Psalm 49:1; Jeremiah 6:19
- 2 Isaiah 55:10–11; Psalm 72:6; Micah 5:7; Job 29:22–23; Hosea 14:5
- 3 Jeremiah 10:6; Psalm 150:2; Ephesians 1:19; Deuteronomy 5:24; Exodus 33:19
- 4 Psalm 18:30–31; Psalm 92:15; Isaiah 26:4; Psalm 18:2; 2 Samuel 22:31–32
- 5 Philippians 2:15; Isaiah 1:4; Deuteronomy 31:29; Matthew 17:17; Luke 9:41
- 6 Isaiah 63:16; 1 John 3:1; Isaiah 64:8; Isaiah 44:2; Psalm 74:2
- 7 Psalm 78:3–4; Psalm 44:1; Job 8:8–10; Isaiah 46:9; Psalm 77:5–6
- 8 Acts 17:26; Genesis 11:8–9; Daniel 4:17; Genesis 15:18–21; Psalm 115:16
- 9 Jeremiah 10:16; 1 Peter 2:9–10; 1 Kings 8:51; Exodus 19:5–6; 1 Kings 8:53
- 10 Psalm 17:8; Zechariah 2:8; Deuteronomy 8:15–16; Hosea 13:5; Jeremiah 2:6
- 11 Exodus 19:4; Isaiah 46:4; Isaiah 63:9; Isaiah 40:31; Isaiah 31:5
- 12 Isaiah 46:4; Psalm 78:52–53; Isaiah 44:7–8; Deuteronomy 1:31; Isaiah 43:11–12
- 13 Isaiah 58:14; Job 29:6; Psalm 81:16; Ezekiel 36:2; Deuteronomy 33:29
- 14 Genesis 49:11; Psalm 81:16; Psalm 147:14; Matthew 26:28–29; Psalm 22:12
- 15 Deuteronomy 31:20; Hosea 13:6; Deuteronomy 33:5; Psalm 89:26; Acts 28:27
- 16 Psalm 78:58; 1 Corinthians 10:22; 2 Kings 23:13; Deuteronomy 7:25; Deuteronomy 5:9
- 17 Judges 5:8; Deuteronomy 28:64; Leviticus 17:7; Isaiah 44:8; 1 Timothy 4:1
- 18 Isaiah 17:10; Jeremiah 2:32; Psalm 106:21; Deuteronomy 32:4; Deuteronomy 32:15
- 19 Psalm 106:40; Isaiah 1:2; Judges 2:14; Psalm 5:4; Jeremiah 44:21–23
- 20 Deuteronomy 31:17–18; Luke 7:31–32; Deuteronomy 32:5; Matthew 17:17; Mark 9:19
- 21 Romans 10:19; Romans 9:25; Romans 11:11–14; 1 Kings 16:26; 1 Kings 16:13
- 22 Lamentations 4:11; Jeremiah 15:14; Zephaniah 3:8; Micah 1:4; Numbers 16:35
- 23 Ezekiel 5:16; Psalm 7:12–13; Isaiah 24:17–18; Ezekiel 14:21; Isaiah 26:15
- 24 Leviticus 26:22; Ezekiel 5:17; Genesis 3:14; Deuteronomy 28:22; Lamentations 5:10
- 25 Ezekiel 7:15; Lamentations 1:20; Jeremiah 9:21; 2 Corinthians 7:5; Lamentations 4:4
- 26 Deuteronomy 28:64; Isaiah 63:16; Leviticus 26:38; Deuteronomy 28:37; Leviticus 26:33
- 27 Numbers 14:15–16; Zechariah 1:14–15; 1 Samuel 12:22; Joshua 7:9; Psalm 140:8
- 28 Jeremiah 4:22; Hosea 4:6; Proverbs 1:7; Job 28:28; Isaiah 27:11
- 29 Psalm 81:13; Deuteronomy 5:29; Hosea 14:9; Luke 19:41–42; Luke 12:20
- 30 Leviticus 26:8; Joshua 23:10; Isaiah 30:17; Psalm 31:8; Psalm 44:12
- 31 1 Samuel 4:8; Exodus 14:25; Jeremiah 40:3; Daniel 2:47; 1 Samuel 2:2
- 32 Deuteronomy 29:18; Isaiah 1:10; Ezekiel 16:45–51; Isaiah 5:4; Jeremiah 2:21
- 33 Psalm 58:4; Romans 3:13; Jeremiah 8:14; Job 20:14–16; Psalm 140:3
- 34 Job 14:17; Hosea 13:12; Jeremiah 2:22; Romans 2:5; 1 Corinthians 4:5
- 35 Romans 12:19; Hebrews 10:30; Nahum 1:2; Psalm 73:17–19; 2 Peter 2:3
- 36 Psalm 135:14; Psalm 106:45; 2 Kings 14:26; Judges 2:18; Joel 2:14
- 37 Jeremiah 2:28; Judges 10:14; 2 Kings 3:13
- 38 Judges 10:14; Ezekiel 16:18–19; Leviticus 21:21; Psalm 50:13; Zephaniah 2:11
- 39 1 Samuel 2:6; Hosea 6:1; Job 5:18; Isaiah 45:5; Isaiah 45:22
- 40 Hebrews 6:17–18; Genesis 14:22; Revelation 10:5–6; Jeremiah 4:2; Numbers 14:28–30
- 41 Isaiah 66:16; Isaiah 34:5–6; Exodus 20:5; Psalm 7:12; Isaiah 27:1
- 42 Deuteronomy 32:23; Jeremiah 46:10; Jeremiah 30:14; Lamentations 2:5; Ezekiel 38:21–22
- 43 Revelation 19:2; Romans 12:19; Revelation 6:10; Psalm 85:1; Deuteronomy 32:35
- 44 Numbers 13:16; Numbers 13:8; Deuteronomy 31:30; Deuteronomy 31:22
- 46 1 Chronicles 22:19; Ezekiel 40:4; Deuteronomy 11:18; Proverbs 3:1–4; Hebrews 2:1
- 47 Proverbs 4:22; Leviticus 18:5; 2 Peter 1:16; 1 Peter 3:10–12; Proverbs 3:22
- 48 Numbers 27:12–13
- 49 Numbers 27:12; Numbers 33:47–48; Deuteronomy 34:1–5; Isaiah 33:17; 2 Corinthians 5:1
- 50 Genesis 25:8; Numbers 33:38; Numbers 20:24–29; Genesis 15:15; Genesis 25:17
- 51 Numbers 27:14; Numbers 20:11–14; 1 Kings 13:21–26; Deuteronomy 3:23–27; Numbers 20:24
- 52 Deuteronomy 34:1–4; Deuteronomy 1:37; Deuteronomy 32:49; Numbers 27:12; Hebrews 11:13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
Why does my Bible say something different?
- Deuteronomy 32:8: “sons of Israel” or “sons of God”?
The Masoretic Hebrew says God fixed the borders of the peoples “according to the number of the sons of Israel.” A Hebrew manuscript from Qumran reads “sons of God,” and the Septuagint reads “angels of God.” Many scholars, Jewish and Christian, now think “sons of God” is the older reading. The Orthodox Church reads “angels of God.”
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
His people Jacob became the portion of the Lord, and Israel the lot of His inheritance." And in another place [the Scripture] saith, "Behold, the Lord taketh unto Himself a nation out of the midst of the nations, as a man takes the first-fruits of his threshing-floor; and from that nation shall come forth the Most Holy." Chapter XXX — …
… also make one race of men to dwell upon all the earth; as also Moses declared: "When the Most High divided the nations, as He scattered the sons of Adam, He set the bounds of the nations after the number of the angels of God;" but that people which believes in God is not now under the power of angels, …
But where I could meet with such except in Thee, O Lord, I could not find,--except in Thee, who teachest by sorrow, and woundest us to heal us, and killest us that we may not die from Thee.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
For the apostle too saith of the woman, "That she ought to have power on her head because of the angels." And Moses, "He set the bounds of the nations according to the number of the angels of God." But here He is discoursing not of angels only, but rather of angels that are greater than others.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Do ye thus requite the Lord? This people is foolish and unwise.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)