Skip to the text

Ezekiel · Clementine Vulgate

Ezekiel 23 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

Ezekiel is not in PT1904.

VUL Clementine Vulgate
PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition)
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
·
2 [Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt:
·
3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
·
4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
·
5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
·
6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
·
7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
·
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
·
9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
·
10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
·
11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
·
12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
·
13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
·
14 Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
·
15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
·
16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
·
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
·
18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus:
·
19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.
·
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
·
21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.]
·
22 [Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu:
·
23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
·
24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
·
25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:
·
26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.
·
27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.]
·
28 [Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
·
29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.
·
30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
·
31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
·
32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
·
33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
·
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
·
35 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
·
36 Et ait Dominus ad me, dicens: [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum?
·
37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
·
38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
·
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
·
40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
·
41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
·
42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
·
43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
·
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
·
45 Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
·
46 Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
·
47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
·
48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
·
49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.]
·
Cross references (47)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Jeremiah 3:7–10; Ezekiel 16:44–46
  2. 3 Leviticus 17:7; Joshua 24:14; Ezekiel 16:22; Deuteronomy 29:16; Ezekiel 23:8
  3. 4 Ezekiel 16:8; Jeremiah 2:2–3; 1 Kings 12:20; Ezekiel 16:20; Psalm 76:2
  4. 5 2 Kings 17:3; Hosea 5:13; 2 Kings 15:19; 2 Kings 16:7; 2 Kings 17:7–18
  5. 6 Ezekiel 23:23
  6. 7 Hosea 5:3; Hosea 6:10; Ezekiel 22:3–4; Ezekiel 20:7; Genesis 10:22
  7. 8 Ezekiel 23:3; Exodus 32:4; Ezekiel 23:19; 1 Kings 12:28; 2 Kings 10:29
  8. 9 Hosea 11:5; 2 Kings 17:23; 2 Kings 15:29; 2 Kings 18:9–12; 1 Chronicles 5:26
  9. 10 Hosea 2:10; Ezekiel 23:29; Hosea 2:3; Ezekiel 23:48; Jeremiah 22:8–9
  10. 11 Jeremiah 3:8–11; Ezekiel 23:4; Ezekiel 16:47–51
  11. 12 2 Kings 16:7–15; Ezekiel 23:23; 2 Chronicles 28:16–23; Ezekiel 16:28; Ezekiel 23:5–6
  12. 13 Ezekiel 23:31; 2 Kings 17:18–19; Hosea 12:1–2
  13. 14 Ezekiel 8:10; Jeremiah 22:14; Ezekiel 16:29; Jeremiah 50:2; Isaiah 46:1
  14. 15 Judges 8:18; 1 Samuel 18:4; Isaiah 22:21; 2 Samuel 14:25
  15. 16 Ezekiel 16:29; Matthew 5:28; 2 Kings 24:1; Genesis 3:6; Job 31:1
  16. 17 Ezekiel 23:22; Ezekiel 23:28; 2 Samuel 13:15; Genesis 10:10; Ezekiel 16:37
  17. 18 Psalm 106:40; Jeremiah 12:8; Psalm 78:59; Jeremiah 6:8; Jeremiah 8:12
  18. 19 Ezekiel 23:3; Ezekiel 23:21; Ezekiel 23:14; Ezekiel 16:25; Amos 4:4
  19. 20 Ezekiel 17:15; Ezekiel 16:26; Jeremiah 5:8; Ezekiel 16:20
  20. 22 Ezekiel 16:37; Revelation 17:16; Isaiah 10:5–6; Jeremiah 6:22–23; Habakkuk 1:6–10
  21. 23 Jeremiah 50:21; 2 Kings 24:2; 2 Kings 20:14–17; Genesis 25:18; Ezekiel 23:12
  22. 24 Ezekiel 26:10; Ezekiel 23:45; Ezekiel 16:38; Jeremiah 39:5–6; Jeremiah 47:3
  23. 25 Ezekiel 23:47; Ezekiel 8:1–18; Ezekiel 5:13; Hosea 2:4–5; Exodus 34:14
  24. 26 Ezekiel 16:39; Jeremiah 13:22; Ezekiel 23:29; Hosea 2:3; Isaiah 3:17–24
  25. 27 Ezekiel 16:41; Ezekiel 23:19; Ezekiel 23:3; Ezekiel 22:15; Micah 5:10–14
  26. 28 Ezekiel 16:37; Ezekiel 23:17; Jeremiah 34:20; Ezekiel 23:22; Jeremiah 21:7–10
  27. 29 Ezekiel 16:39; Ezekiel 23:25–26; Ezekiel 23:45–47; Deuteronomy 28:47–51; 2 Samuel 13:15
  28. 30 Ezekiel 6:9; Jeremiah 2:18–20; Psalm 106:35–38; Ezekiel 23:7; Jeremiah 22:8–9
  29. 31 Jeremiah 7:14–15; 2 Kings 21:13; Jeremiah 3:8–11; Daniel 9:12; Jeremiah 25:15
  30. 32 Psalm 60:3; Isaiah 51:17; Ezekiel 22:4–5; Jeremiah 48:26; Matthew 20:22–23
  31. 33 Jeremiah 25:27; Isaiah 51:17; Jeremiah 25:15–16; Isaiah 51:22; Habakkuk 2:16
  32. 34 Psalm 75:8; Isaiah 51:17; Ezekiel 23:3; Revelation 18:7; Ezekiel 23:8
  33. 35 1 Kings 14:9; Ezekiel 22:12; Jeremiah 3:21; Jeremiah 32:33; Isaiah 17:10
  34. 36 Ezekiel 22:2; Isaiah 58:1; Ezekiel 20:4; Ezekiel 16:2; Jeremiah 1:10
  35. 37 Ezekiel 16:36; Ezekiel 20:26; Ezekiel 16:20–21; Jeremiah 32:35; Ezekiel 16:38
  36. 38 Ezekiel 20:13; 2 Kings 21:7; Ezekiel 20:24; Ezekiel 7:20; Ezekiel 22:8
  37. 39 2 Kings 21:4; Jeremiah 23:11; Ezekiel 44:7; John 18:28; Jeremiah 11:15
  38. 40 Jeremiah 4:30; 2 Kings 9:30; Ezekiel 16:13–16; Isaiah 57:9; Isaiah 3:18–23
  39. 41 Esther 1:6; Jeremiah 44:17; Ezekiel 44:16; Amos 6:4; Isaiah 65:11
  40. 42 Ezekiel 16:11–12; Genesis 24:30; Hosea 13:6; Exodus 32:6; Job 1:15
  41. 43 Psalm 106:6; Ezra 9:7; Jeremiah 13:23; Ezekiel 23:3; Daniel 9:16
  42. 44 Ezekiel 23:3; Ezekiel 23:9–13
  43. 45 Ezekiel 23:36–39; Ezekiel 16:38–43; Leviticus 20:10; Hosea 6:5; Jeremiah 5:14
  44. 46 Ezekiel 16:40; Jeremiah 15:4; Jeremiah 24:9; Jeremiah 34:17; Jeremiah 25:9
  45. 47 Jeremiah 39:8; Ezekiel 16:40–41; Ezekiel 24:21; Ezekiel 23:29; Ezekiel 24:6
  46. 48 Ezekiel 16:41; 2 Peter 2:6; Ezekiel 6:6; Ezekiel 23:27; Ezekiel 5:15
  47. 49 Ezekiel 9:10; Ezekiel 7:4; Ezekiel 7:9; Ezekiel 6:7; Ezekiel 20:38

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences