1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: 2 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis. 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. 4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. 5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini: 6 et ait Jeremias propheta: Amen ! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: 8 prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame: 9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. 10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. 11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. 12 Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens: 13 Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. 14 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. 15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
Jeremiah 28 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Azzur
Named as the father of Hananiah the prophet of Gibeon.
Cited in the guide: Jeremiah 28:1
Hananiah
The prophet from Gibeon who, in Zedekiah's fourth year, contradicted Jeremiah in the temple and then died.
Cited in the guide: Jeremiah 28:1; Jeremiah 28:5; Jeremiah 28:10
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 27:1; Joshua 9:3; Isaiah 9:15; Jeremiah 27:12; Jeremiah 37:13
- 2 Jeremiah 27:2–12; Ezekiel 13:5–16; Micah 3:11
- 3 2 Kings 24:13; Daniel 1:2; 2 Chronicles 36:10; Genesis 47:28; Psalm 90:10
- 4 Jeremiah 22:24; Jeremiah 24:1; 2 Kings 25:27–30; Jeremiah 28:2; Jeremiah 24:5
- 5 Jeremiah 28:1; Jeremiah 7:2; Jeremiah 26:2; Jeremiah 19:14
- 6 Psalm 41:13; 1 Kings 1:36; Jeremiah 11:5; 2 Corinthians 1:20; Psalm 106:48
- 7 1 Kings 22:28
- 8 1 Kings 17:1; 1 Kings 22:8; Deuteronomy 4:26–27; Leviticus 26:14–46; 1 Samuel 3:11–14
- 9 Deuteronomy 18:22; Jeremiah 6:14; Jeremiah 14:13; Jeremiah 4:10; Jeremiah 8:11
- 10 Jeremiah 27:2; Jeremiah 36:23–24; 1 Kings 22:11; Jeremiah 28:2; Malachi 3:13
- 11 Proverbs 14:7; 2 Chronicles 18:22–23; Jeremiah 29:9; Jeremiah 14:14; Jeremiah 27:2–12
- 12 Jeremiah 1:2; 2 Kings 20:4; 1 Chronicles 17:3; Jeremiah 29:30; Daniel 9:2
- 13 Psalm 149:8; Lamentations 2:14; Jeremiah 27:15
- 14 Deuteronomy 28:48; Jeremiah 27:6–7; Daniel 2:38; Jeremiah 25:9–26; Isaiah 14:4–6
- 15 Jeremiah 14:14–15; Jeremiah 27:15; Jeremiah 23:21; Ezekiel 13:2–3; Ezekiel 22:28
- 16 Jeremiah 29:32; Genesis 7:4; Exodus 32:12; 1 Kings 13:34; Deuteronomy 6:15
- 17 Zechariah 1:6; Isaiah 44:25–26
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences