Saltar al texto

1 Reyes · Vulgata Clementina

1 Reyes 21 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. 2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. 3 Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi. 4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. 5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? 6 Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam. 7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ. 8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. 9 Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi: 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: 12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam. 17 Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: 18 Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. 19 Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. 20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. 21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël. 22 Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël. 23 Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. 24 Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua, 26 et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël. 27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. 28 Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens: 29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Ahijah

    Father of Baasha

    Named as the father of Baasha, king of Israel, of the house of Issachar.

    Citado en la guía: 1 Kings 15:27; 1 Kings 15:33; 1 Kings 21:22

  • Naboth the Jezreelite

    Owner of the vineyard Ahab coveted

    The Jezreelite who refused to sell his vineyard next to Ahab's palace because it was the inheritance of his fathers, and who was stoned to death on the false testimony arranged by…

    Citado en la guía: 1 Kings 21:1; 1 Kings 21:3; 1 Kings 21:13

Referencias cruzadas (28)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Josué 19:18; 1 Reyes 18:45–46; 2 Crónicas 28:22; Jueces 6:33; Esdras 9:13–14
  2. 2 1 Samuel 8:14; Santiago 1:14–15; 1 Timoteo 6:9; Génesis 16:6; 2 Reyes 9:27
  3. 3 Números 36:7; Levítico 25:23; Ezequiel 46:18; Josué 22:29; Génesis 44:7
  4. 4 1 Reyes 20:43; Santiago 1:14; Job 5:2; Habacuc 2:9–12; 1 Reyes 21:3
  5. 5 1 Reyes 16:31; 2 Samuel 13:4; Génesis 3:6; Ester 4:5; 1 Reyes 19:2
  6. 6 Ester 5:9–14; Proverbios 14:30; Santiago 4:2–7; 1 Reyes 21:2–4; 1 Timoteo 6:9–10
  7. 7 Miqueas 7:3; 1 Samuel 8:4; Eclesiastés 8:4; 1 Reyes 21:15–16; Miqueas 2:1–2
  8. 8 Esdras 4:7–8; Números 11:16; 2 Reyes 10:11; Ester 8:8–13; Deuteronomio 16:18–19
  9. 9 Isaías 58:4; Lucas 20:47; Mateo 2:8; Mateo 23:13; Juan 18:28
  10. 10 Éxodo 22:28; Hechos 6:11; Levítico 24:15–16; Deuteronomio 19:15; Deuteronomio 13:13
  11. 11 2 Crónicas 24:21; Levítico 19:15; Mateo 2:16; Miqueas 6:16; Hechos 4:19
  12. 12 Isaías 58:4; 1 Reyes 21:8–10
  13. 13 2 Reyes 9:26; Salmo 35:11; Job 2:9; Éxodo 20:16; Proverbios 6:19
  14. 14 Eclesiastés 5:8; 2 Samuel 11:14–24; Eclesiastés 8:14
  15. 15 Proverbios 1:10–16; 1 Reyes 21:7; Proverbios 4:17
  16. 16 Salmo 50:18; 2 Samuel 23:15–17; Isaías 33:15; 2 Samuel 1:13–16; 2 Samuel 4:9–12
  17. 17 Salmo 9:12; Isaías 26:21; 2 Reyes 1:15–16; 2 Reyes 5:26
  18. 18 1 Reyes 13:32; 2 Crónicas 22:9
  19. 19 1 Reyes 22:38; 2 Samuel 12:9; Habacuc 2:12; Salmo 7:15–16; Génesis 3:11
  20. 20 Romanos 7:14; 2 Reyes 17:17; 1 Reyes 21:25; 1 Reyes 18:17; Apocalipsis 11:10
  21. 21 1 Reyes 14:10; 1 Samuel 25:22; 2 Reyes 10:1–7; 2 Reyes 10:11–14; 2 Reyes 14:26
  22. 22 1 Reyes 16:3; 1 Reyes 14:16; 1 Reyes 16:11; 1 Reyes 15:29–30; 1 Reyes 15:34
  23. 23 2 Reyes 9:10; 2 Reyes 9:30–37; 1 Reyes 21:25
  24. 24 1 Reyes 16:4; 1 Reyes 14:11; Jeremías 15:3; Ezequiel 39:18–20; Isaías 14:19
  25. 25 Proverbios 22:14; 1 Reyes 21:20; 1 Reyes 16:30–33; Eclesiastés 7:26; Hechos 14:2
  26. 26 2 Reyes 21:11; Génesis 15:16; Levítico 18:25–30; Ezequiel 18:12; Levítico 20:22–23
  27. 27 2 Reyes 6:30; Génesis 37:34; 2 Samuel 3:31; Job 16:15; Joel 1:13
  28. 29 2 Pedro 3:9; Miqueas 7:18; 2 Reyes 9:25–26; Salmo 86:15; 2 Reyes 9:33–10:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias