Saltar al texto

Deuteronomio · Vulgata Clementina

Deuteronomio 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non occides, 18 neque mœchaberis, 19 furtumque non facies: 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt. 22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. 23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis: 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere? 27 Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? 30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. 32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: 33 sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (32)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Deuteronomio 4:1; Mateo 23:3; Deuteronomio 29:10; Deuteronomio 1:1; Deuteronomio 29:2
  2. 2 Deuteronomio 4:23; Éxodo 19:5–8; Éxodo 24:8; Hebreos 9:19–23; Hebreos 8:6–13
  3. 3 Deuteronomio 29:10–15; Hebreos 8:8–9; Salmo 105:8–10; Génesis 17:7; Jeremías 32:38–40
  4. 4 Éxodo 19:18–19; Deuteronomio 34:10; Éxodo 19:9; Deuteronomio 4:36; Deuteronomio 4:33
  5. 5 Gálatas 3:19; Éxodo 20:18–21; Éxodo 19:16; Hebreos 12:18–24; Números 16:48
  6. 6 Éxodo 20:2–17; Salmo 81:5–10; Levítico 26:1–2; Deuteronomio 4:4
  7. 7 Éxodo 20:3; Mateo 4:10; 1 Juan 5:21; Juan 5:23
  8. 8 Éxodo 20:4; Deuteronomio 4:15–19
  9. 9 Éxodo 20:4–6; Éxodo 34:7; Daniel 9:4–9; Números 14:18; Éxodo 34:14
  10. 10 Romanos 8:28; 1 Juan 1:7; Jeremías 32:18; Juan 15:14; Daniel 9:4
  11. 11 Éxodo 20:7; Levítico 19:12; Deuteronomio 6:13; Mateo 5:33–34; Santiago 5:12
  12. 12 Éxodo 20:8–11; Isaías 58:13; Isaías 56:6
  13. 13 Ezequiel 20:12; Lucas 13:14–16; Éxodo 35:2–3; Éxodo 23:12; Lucas 23:56
  14. 14 Hebreos 4:4; Génesis 2:2; Éxodo 16:29–30; Éxodo 23:12; Nehemías 13:21
  15. 15 Deuteronomio 5:6; Deuteronomio 15:15; Deuteronomio 16:12; Efesios 2:11–12; Deuteronomio 24:18–22
  16. 16 Éxodo 20:12; Efesios 6:1–3; Colosenses 3:20; Deuteronomio 4:40; Deuteronomio 27:16
  17. 17 Éxodo 20:13; Romanos 13:9; Mateo 5:21–22; Génesis 9:6; Santiago 2:11
  18. 18 Éxodo 20:14; Lucas 18:20; Mateo 5:27–28; Levítico 20:10; Proverbios 6:32–33
  19. 19 Éxodo 20:15; Romanos 13:9; Efesios 4:28
  20. 20 Éxodo 20:16; Éxodo 23:1; Proverbios 19:9; Proverbios 19:5; Malaquías 3:5
  21. 21 Éxodo 20:17; Romanos 13:9; Lucas 12:15; 1 Reyes 21:1–4; 1 Timoteo 6:9–10
  22. 22 Éxodo 24:12; Éxodo 31:18; Deuteronomio 4:12–15; Deuteronomio 4:36; Deuteronomio 5:4
  23. 23 Éxodo 20:18–19; Hebreos 12:18–21
  24. 24 Deuteronomio 4:33; Éxodo 19:19; Éxodo 33:20; Génesis 32:30; Jueces 13:22
  25. 25 Deuteronomio 18:16; Hebreos 12:29; 2 Corintios 3:7–9; Gálatas 3:21–22; Deuteronomio 33:2
  26. 26 Deuteronomio 4:33; Romanos 3:20; Mateo 26:63; 2 Corintios 6:16; Salmo 84:2
  27. 27 Éxodo 20:19; Hebreos 12:19
  28. 28 Deuteronomio 18:17; Números 36:5; Números 27:7
  29. 29 Isaías 48:18; Ezequiel 33:31–32; Deuteronomio 11:1; Mateo 23:37; Lucas 19:42
  30. 31 Gálatas 3:19; Deuteronomio 12:1; Ezequiel 20:11; Éxodo 24:12; Deuteronomio 4:45
  31. 32 Proverbios 4:27; Josué 23:6; Josué 1:7; Deuteronomio 17:20; Deuteronomio 28:14
  32. 33 Jeremías 7:23; Deuteronomio 4:40; Lucas 1:6; 1 Timoteo 4:8; Deuteronomio 10:12

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 5:8 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter VI)

    … expound it; but his meaning is similar to that of Moses, when it is said, "Thou shalt not make to thyself any image for God, of whatsoever things are in heaven above, whatsoever in the earth beneath, and whatsoever in the waters under the earth." And he does thus explain what are meant by the things in heaven: "Lest when," …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 5:14 Augustine of Hippo, The City of God (Book XXII, Chapter 30)

    For if we attribute them to ourselves, they shall be servile; for it is said of the Sabbath, "Ye shall do no servile work in it." Wherefore also it is said by Ezekiel the prophet, "And I gave them my Sabbaths to be a sign between me and them, that they might know that I am the Lord who sanctify …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Cita 5:16 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture VII)

    … us honour also the fathers of our flesh: since the Lord Himself hath evidently so appointed in the Law and the Prophets, saying, Honour thy father and thy mother, that it may be well with thee, and thy days shall be long in the land.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  4. Cita 5:22 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter IX)

    As Moses says in Deuteronomy, "These are all the words which the Lord spake to the whole assembly of the sons of Israel on the mount, and He added no more; and He wrote them on two tables of stone, and gave them to me." For this reason [He did so], that they who are willing to follow Him might …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 5:20 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXI)

    For it is written in the Law, "Thou shalt not bear false witness;" and it is written in the Law, "All men are liars." Recur then to that which I just lately suggested, when I defined in words as best I could the "meek" man.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)