Jeremías 46 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Jeremías no está en PT1904.
2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
·
3 [Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
·
4 Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
·
5 Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
·
6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
·
7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?
·
8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.
·
9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
·
10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
·
11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi.
·
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.]
·
13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti:
·
14 [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
·
15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
·
16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.
·
17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus.
·
18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
·
19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
·
20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.
·
21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
·
22 Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.
·
23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
·
24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi aquilonis.
·
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
·
26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
·
27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
·
28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]
·
Referencias cruzadas (28)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 1:10; Zacarías 2:8; Números 23:9; Romanos 3:29; Jeremías 4:7
- 2 2 Reyes 23:29; Ezequiel 29:1–21; Jeremías 25:1; Jeremías 45:1; Jeremías 25:19
- 3 Isaías 21:5; Nahúm 2:1; Jeremías 51:11–12; Nahúm 3:14; Joel 3:9
- 4 Ezequiel 21:9–11; Jeremías 51:3; 2 Crónicas 26:14; Ezequiel 21:28; 1 Samuel 17:5
- 5 Jeremías 49:29; Jeremías 6:25; Jeremías 46:21; Jeremías 46:15; Jeremías 20:3–4
- 6 Daniel 11:19; Jeremías 46:12; Amós 9:1–3; Jeremías 46:16; Jeremías 6:1
- 7 Jeremías 47:2; Daniel 11:22; Isaías 8:7–8; Apocalipsis 12:15; Daniel 9:26
- 8 Ezequiel 32:2; Ezequiel 29:3; Isaías 10:13–16; Éxodo 15:9–10; Isaías 37:24–26
- 9 Ezequiel 27:10; Isaías 66:19; Nahúm 3:9; Jeremías 47:3; Hechos 2:10
- 10 Deuteronomio 32:42; Joel 1:15; Jeremías 46:2; Sofonías 1:7–8; Jeremías 46:6
- 11 Jeremías 8:22; Miqueas 1:9; Jeremías 14:17; Lucas 8:43–44; Isaías 47:1
- 12 Nahúm 3:8–10; Jeremías 46:6; Jeremías 14:2; Isaías 19:2; Jeremías 49:21
- 13 Jeremías 44:30; Jeremías 43:10–13; Isaías 29:1–24; Isaías 19:1–25
- 14 Jeremías 46:10; Jeremías 44:1; Jeremías 43:8–9; Jeremías 2:30; Isaías 1:20
- 15 Salmo 68:2; Isaías 66:15–16; Jeremías 46:5; Salmo 18:14; Salmo 18:39
- 16 Levítico 26:36–37; Jeremías 51:9; Jeremías 46:21; Jeremías 50:16; Jeremías 46:6
- 17 Isaías 19:11–16; Éxodo 15:9; 1 Reyes 20:10; Isaías 37:27–29; Ezequiel 31:18
- 18 Jeremías 48:15; Josué 19:22; Jueces 4:6; Isaías 47:4; Malaquías 1:14
- 19 Isaías 20:4; Jeremías 48:18; Ezequiel 30:13; Jeremías 44:1; Jeremías 51:29–30
- 20 Oseas 10:11; Jeremías 47:2; Jeremías 46:6; Jeremías 46:10; Jeremías 1:14
- 21 2 Reyes 7:6; Abdías 13; Jeremías 46:5; Amós 6:4; Miqueas 7:4
- 22 Isaías 29:4; Isaías 37:24; Jeremías 51:20–23; Isaías 14:8; Isaías 10:15
- 23 Jueces 7:12; Jueces 6:5; Joel 2:25; Apocalipsis 9:2–10; Isaías 10:18
- 24 Jeremías 1:15; Ezequiel 29:1–21; Jeremías 46:11; Jeremías 46:19–20; Salmo 137:8
- 25 Sofonías 2:11; Isaías 20:5–6; Éxodo 12:12; Jeremías 43:12–13; Jeremías 42:14–16
- 26 Ezequiel 32:11; Jeremías 44:30; Ezequiel 29:8–14; Jeremías 49:39; Jeremías 48:47
- 27 Isaías 43:5; Isaías 43:1; Jeremías 30:10–11; Isaías 41:13–14; Jeremías 50:19
- 28 Apocalipsis 3:19; 1 Corintios 11:32; Jeremías 10:24; Jeremías 4:27; Jeremías 30:11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?
- Jeremías: un libro más breve y en otro orden
La Septuaginta griega de Jeremías es notablemente más breve que el texto hebreo y ordena el libro de otra manera: los oráculos contra las naciones aparecen en medio, después de 25:13, y no al final. Fragmentos hebreos de Qumrán muestran que existió de verdad una forma hebrea más breve de Jeremías. Muchos estudiosos piensan que Jeremías circuló en dos ediciones.