1 Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, 2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. 3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian. 7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, 9 et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum. 10 Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam. 11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, 12 apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. 13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. 14 Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te. 15 Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. 16 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum. 17 Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: 18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. 19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. 20 Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, 21 extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. 22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem. 23 Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris. 24 Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, 25 nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. 26 Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris. 27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. 28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat. 29 Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia. 30 Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. 31 Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. 33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. 34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se. 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. 36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, 37 ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit. 39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. 40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
Jueces 6 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Gideon
Youngest son of Joash the Abiezrite, called by the angel of the LORD while threshing wheat at Ophrah, who tore down his father's Baal altar and so was named Jerubbaal, routed…
Citado en la guía: Judges 6:11; Judges 6:32; Judges 7:7
Joash
Abiezrite of Ophrah and father of Gideon, who defended his son against the townsmen who wanted him killed for tearing down the altar of Baal, and in whose tomb Gideon was buried.
Citado en la guía: Judges 6:11; Judges 6:29–31; Judges 8:32
Referencias cruzadas (36)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Nehemías 9:26–29; Jueces 2:19–20; Jueces 2:11; Números 31:1–3; Deuteronomio 28:15–68
- 2 Hebreos 11:38; 1 Samuel 13:6; 1 Samuel 14:11; Levítico 26:17; Deuteronomio 28:47–48
- 3 Jueces 7:12; Jueces 6:33; Jueces 3:13; Génesis 29:1; Job 1:3
- 4 Levítico 26:16; Deuteronomio 28:51; Miqueas 6:15; Deuteronomio 28:33; Jeremías 49:9–10
- 5 Jueces 7:12; Jueces 8:10; Isaías 60:6; Jeremías 49:32; Jeremías 49:29
- 6 Jueces 3:9; Salmo 50:15; Jeremías 5:17; Salmo 106:43–44; Jueces 3:15
- 8 Ezequiel 20:5–32; Salmo 136:10–16; Isaías 63:9–14; Jueces 2:1–3; Nehemías 9:9–12
- 9 Salmo 44:2–3
- 10 Jeremías 10:2; Jeremías 9:13; Éxodo 20:2–3; 2 Reyes 17:35–39; Jueces 2:2
- 11 Josué 17:2; Hebreos 11:32; Jueces 13:3; Jueces 8:2; Isaías 63:9
- 12 Josué 1:5; Lucas 1:28; Jueces 2:18; Josué 1:9; Jueces 13:3
- 13 Salmo 77:7–9; 2 Crónicas 15:2; Isaías 59:1–2; Salmo 44:1; Salmo 89:49
- 14 Josué 1:5–9; Hebreos 11:34; 1 Samuel 12:11; Jueces 4:6; Hebreos 11:32
- 15 Éxodo 3:11; 1 Samuel 9:21; Éxodo 4:10; Jeremías 1:6; Efesios 3:8
- 16 Josué 1:5; Éxodo 3:12; Hechos 11:21; Marcos 16:20; Isaías 41:10
- 17 Salmo 86:17; Éxodo 33:13; Isaías 7:11; Génesis 15:8–17; Éxodo 33:16
- 18 Génesis 18:5; Jueces 13:15; Génesis 18:3; Génesis 19:3
- 19 Génesis 18:6–8; Levítico 2:4; Jueces 13:15–19
- 20 Jueces 13:19; 1 Reyes 18:33–34
- 21 Levítico 9:24; 1 Reyes 18:38; 2 Crónicas 7:1; 1 Crónicas 21:26; Jueces 13:20
- 22 Génesis 32:30; Éxodo 33:20; Deuteronomio 5:26; Juan 1:18; Juan 12:41
- 23 Daniel 10:19; Génesis 43:23; Juan 14:27; Juan 20:26; Juan 20:19
- 24 Génesis 22:14; Éxodo 17:15; Ezequiel 48:35; Jueces 8:32; Jeremías 33:16
- 25 Éxodo 34:13; Jueces 3:7; 2 Corintios 6:15–17; Mateo 10:37; Hechos 5:29
- 26 1 Corintios 14:40; 1 Corintios 14:33; 2 Samuel 24:18
- 27 1 Tesalonicenses 2:4; Juan 2:5; Deuteronomio 4:1; Juan 3:2; Juan 15:14
- 30 Hechos 26:9; Filipenses 3:6; Juan 16:2; Jeremías 26:11; Jeremías 50:38
- 31 Efesios 5:11; Jeremías 10:5; Jeremías 10:11; 1 Corintios 8:4; Salmo 115:4–7
- 32 1 Samuel 12:11; Jueces 7:1; 2 Samuel 11:21; Oseas 9:10; Jeremías 11:13
- 33 Josué 17:16; Jueces 6:3; Romanos 8:35–39; Salmo 27:2–3; Isaías 8:9–10
- 34 2 Crónicas 24:20; 1 Crónicas 12:18; Jueces 3:10; Jueces 3:27; Romanos 13:14
- 35 Jueces 4:6; 2 Crónicas 30:6–12
- 36 Jueces 6:14; Mateo 16:1; 2 Reyes 20:9; Salmo 103:13–14; Jueces 6:17–20
- 37 Mateo 15:24; Oseas 14:5; Mateo 10:5–6; Salmo 72:6; Oseas 6:3–4
- 38 Isaías 35:7
- 39 Génesis 18:32; Salmo 107:33–35; Isaías 50:2; Mateo 21:43; Isaías 43:19–20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
3. Gideon, that Israelite whom God chose, that he might save the people of Israel from the power of foreigners, foreseeing this gracious gift, changed his request, and prophesied that there would be dryness upon the fleece of wool (a type of the people), on which alone at first there had been dew; thus indicating that they should no longer …
For this, ye know, happened in a certain miracle, the ground was dry, the fleece only was wet, yet rain in the fleece appeared not. So also the mystery of the New Testament appeared not in the nation of the Jews.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)