1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: 4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: 5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: 7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. 9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: 15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, 23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: 28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? 31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? 32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. 43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Marcos 5 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jairus
A synagogue leader who fell at Jesus' feet and begged Him to come heal his daughter, who was raised from death.
Citado en la guía: Mark 5:22; Luke 8:41
Referencias cruzadas (40)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 8:26–39; Mateo 8:28–34; Marcos 4:35
- 2 Marcos 1:23; Isaías 65:4; Marcos 5:8; Lucas 9:42; Marcos 1:26
- 3 Isaías 65:4; Lucas 8:29; Daniel 4:32–33; Marcos 9:18–22
- 4 Santiago 3:7–8
- 5 1 Reyes 18:28; Job 2:7–8; Juan 8:44
- 6 Santiago 2:19; Salmo 66:3; Lucas 4:41; Salmo 72:9; Hechos 16:17
- 7 Mateo 8:29; Hechos 16:17; Mateo 26:63; Judas 6; Mateo 4:3
- 8 Hechos 16:18; Marcos 9:25–26; Marcos 1:25
- 9 Lucas 8:30; Marcos 5:15; Mateo 26:53; Lucas 11:21–26; Mateo 12:45
- 10 Marcos 3:22; Marcos 5:13
- 11 Isaías 66:3; Levítico 11:7–8; Deuteronomio 14:8; Mateo 8:30; Lucas 8:32
- 12 1 Pedro 5:8; 2 Corintios 2:11; Lucas 22:31–32; Job 1:10–12; Job 2:5
- 13 Job 2:6; 1 Pedro 3:22; 1 Reyes 22:22; Juan 8:44; Mateo 8:32
- 14 Lucas 8:34; Mateo 8:33
- 15 Colosenses 1:13; 2 Timoteo 1:7; 1 Samuel 6:20–21; Marcos 5:9; Isaías 49:24–25
- 17 Mateo 8:34; Marcos 1:24; Lucas 8:37; Génesis 26:16; Marcos 5:7
- 18 Lucas 8:38–39; Filipenses 1:23–24; Marcos 5:17; Salmo 116:12; Marcos 5:7
- 19 Salmo 66:16; Juan 4:29; Daniel 6:25–27; Daniel 4:1–3; Isaías 38:9–20
- 20 Mateo 4:25; Marcos 7:31
- 21 Mateo 9:1; Marcos 4:1; Lucas 8:40
- 22 Lucas 13:14; Hechos 13:15; Hechos 18:8; Hechos 18:17; Marcos 5:35–36
- 23 Lucas 13:13; Marcos 16:18; Lucas 4:40; Hechos 28:8; Marcos 7:32
- 24 Marcos 5:31; Marcos 3:9–10; Marcos 3:20; Lucas 7:6; Lucas 8:45
- 25 Levítico 15:25–27; Lucas 8:43–44; Mateo 9:20–22; Levítico 15:19–20; Juan 5:5–6
- 26 Jeremías 30:12–13; Job 13:4; Salmo 108:12; Jeremías 8:22; Jeremías 51:8
- 27 Hechos 19:12; Hechos 5:15; Mateo 14:36; Marcos 6:56; 2 Reyes 13:21
- 29 Marcos 5:34; Salmo 103:3; Salmo 30:2; Marcos 3:10; Salmo 147:3
- 30 Lucas 6:19; Lucas 8:46; Lucas 5:17; 1 Pedro 2:9
- 31 Lucas 8:45; Lucas 9:12
- 33 Lucas 8:47; Lucas 1:12; Salmo 116:12–14; Salmo 30:2; Lucas 1:29
- 34 Lucas 8:48; Mateo 9:22; Lucas 7:50; Lucas 18:42; Marcos 5:29
- 35 Lucas 8:49; Juan 11:39; Marcos 10:17; Lucas 7:6–7; Juan 5:25
- 36 Lucas 8:50; Mateo 9:28–29; Juan 11:40; Marcos 9:23; Romanos 4:18–24
- 37 Marcos 14:33; Hechos 9:40; 2 Corintios 13:1; Marcos 9:2; Lucas 8:51
- 38 Mateo 9:23–24; Lucas 8:52–53; Jeremías 9:17–20; Marcos 5:22; Mateo 11:17
- 39 Hechos 20:10; 1 Tesalonicenses 5:10; Daniel 12:2; 1 Corintios 11:30; 1 Tesalonicenses 4:13–14
- 40 Nehemías 2:19; Mateo 7:6; Job 12:4; Lucas 16:14; Lucas 8:53–54
- 41 Marcos 1:31; Lucas 7:14–15; Juan 5:28–29; Lucas 8:54–55; Juan 11:43–44
- 42 Marcos 1:27; Hechos 3:10–13; Marcos 6:51; Marcos 4:41; Marcos 7:37
- 43 Mateo 8:4; Marcos 7:36; Marcos 1:43; Mateo 9:30; Lucas 8:56
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For after she had been thus afflicted during twelve years, she was healed by the advent of the Saviour, when she had touched the border of His garment; and on this account the Saviour said, "Who touched me?" --teaching his disciples the mystery which had occurred among the Æons, and the healing of that Æon who had been involved in …
And as He is going, it is announced that she is dead; and as though He would now be only wearying Himself in vain, word was brought to her father, "Thy daughter is dead, why weariest thou the Master any further?" But He went on, and said to the father of the damsel, "Be not afraid, only believe." He comes …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
With this view He both walks more leisurely, and discourses more with the woman; that He might give time for the damsel to die, and for those to come, who told of it, and said, "Trouble not the Master." This again surely the evangelist obscurely signifies, when he saith, "While He yet spake, there came from the house certain which …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… as though He would now be only wearying Himself in vain, word was brought to her father, "Thy daughter is dead, why weariest thou the Master any further?" But He went on, and said to the father of the damsel, "Be not afraid, only believe." He comes to the house, and finds the customary funeral obsequies already prepared, and He …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
… But He went on, and said to the father of the damsel, "Be not afraid, only believe." He comes to the house, and finds the customary funeral obsequies already prepared, and He says to them, "Weep not, for the damsel is not dead, but sleepeth." He spake the truth; she was asleep; asleep, that is, in respect of Him, by …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)