1 [In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis: 2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt. 3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.] 4 Et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? 5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. 6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. 7 Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. 8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! 9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax. 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt. 14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido. 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus. 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. 18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens. 19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? 20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus. 21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me. 22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]
Jeremiah 8 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 6:5; 2 Chronicles 34:4–5; 2 Kings 23:20; 2 Kings 23:16; 1 Kings 13:2
- 2 2 Kings 23:5; Deuteronomy 4:19; Zephaniah 1:5; Jeremiah 9:22; Acts 7:42
- 3 Revelation 9:6; Jeremiah 29:14; Jeremiah 23:8; Jeremiah 23:3; Deuteronomy 30:4
- 4 Proverbs 24:16; Micah 7:8; Isaiah 55:7; Jeremiah 3:1; Hosea 6:1
- 5 Jeremiah 9:6; Zechariah 7:11; Jeremiah 5:3; Hebrews 12:25; John 5:40
- 6 Psalm 14:2; Ezekiel 18:28; Luke 15:17–19; 2 Peter 3:9; Isaiah 30:18
- 7 Isaiah 1:3; Jeremiah 5:4–5; Isaiah 5:12; Proverbs 6:6–8; Song of Songs 2:12
- 8 John 9:41; Isaiah 10:1–2; Job 5:12–13; Matthew 15:6; 1 Corinthians 3:18–20
- 9 Psalm 119:98–100; Job 5:12; Jeremiah 6:15; Psalm 19:7; Isaiah 19:11
- 10 Jeremiah 6:12–13; Ezekiel 33:31; Amos 5:11; Zephaniah 1:13; Ezekiel 22:27–28
- 11 Jeremiah 6:14; Ezekiel 13:10–16; Jeremiah 28:3–9; Jeremiah 27:9–10; Lamentations 2:14
- 12 Jeremiah 3:3; Isaiah 3:9; Deuteronomy 32:35; Jeremiah 6:15; Psalm 52:7
- 13 Matthew 21:19; Joel 1:7; Psalm 1:3–4; Jeremiah 17:8; Haggai 2:17
- 14 Jeremiah 23:15; Jeremiah 9:15; Psalm 69:21; Jeremiah 35:11; Lamentations 3:19
- 15 Jeremiah 14:19; Micah 1:12; 1 Thessalonians 5:3; Jeremiah 4:10; Jeremiah 8:11
- 16 Judges 5:22; 1 Corinthians 10:28; Judges 18:29; Jeremiah 4:15–16; Judges 20:1
- 17 Psalm 58:4–5; Ecclesiastes 10:11; Deuteronomy 32:24; Isaiah 14:29; Numbers 21:6
- 18 Jeremiah 6:24; Lamentations 1:16–17; Isaiah 22:4; Lamentations 5:17; Jeremiah 10:19–22
- 19 Isaiah 39:3; Isaiah 13:5; Revelation 2:1; Jeremiah 14:19; Isaiah 33:22
- 20 Luke 13:25; Proverbs 10:5; Matthew 25:1–12; Luke 19:44; Hebrews 3:7–15
- 21 Jeremiah 14:17; Nahum 2:10; Joel 2:6; Song of Songs 1:5–6; Psalm 137:3–6
- 22 Jeremiah 46:11; Genesis 37:25; Jeremiah 51:8; Jeremiah 30:12–17; Luke 8:43
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… hear the voice of his swift horses from Dan; the whole earth shall be moved by the voice of the neighing of his galloping horses: he shall also come and devour the earth, and the fulness thereof, the city also, and they that dwell therein." This, too, is the reason that this tribe is not reckoned in the Apocalypse along …
But about not despairing, it is said, "Doth he fall, and not arise? Doth he turn away, and not return?" and, "I do not will the death of the sinner, so much as that he should turn and live:" and, "To-day if ye will hear His voice:" and many other such things, both sayings and examples are set in the …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Hast thou not heard that he brought out the bones of the kings from their graves into the light?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)