1 In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam. 2 Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. 4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. 5 Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat, 6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius. 7 Vade, et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël, 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo: 9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum: 10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. 11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli: quia Dominus locutus est. 12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, 13 et planget eum omnis Israël, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam. 14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore: 15 et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. 16 Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël. 17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, 18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ. 19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël. 20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo. 21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. 23 Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam: 24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. 25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem, 26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon: 27 pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. 28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. 29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. 30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
1 Reyes 14 Vulgata Clementina
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abijah
Jeroboam's son who became ill; his mother went disguised to the prophet Ahijah, and the boy died as soon as she stepped over the threshold at Tirzah, the only one of Jeroboam's…
Citado en la guía: 1 Kings 14:1
Ahijah
Prophet whose word to Jeroboam is fulfilled when Rehoboam rejects the people's plea; his prophecy is also a source for Solomon's acts.
Citado en la guía: 1 Kings 11:29; 1 Kings 12:15; 1 Kings 14:4
Naamah the Ammonite
An Ammonite woman named as the mother of King Rehoboam, both when he began and when he ended his reign.
Citado en la guía: 1 Kings 14:21; 1 Kings 14:31; 2 Chronicles 12:13
Nadab
Jeroboam's son, who reigned two years, did evil, and was struck down by Baasha at Gibbethon.
Citado en la guía: 1 Kings 14:20; 1 Kings 15:25; 1 Kings 15:27
Rehoboam
His harsh answer to the people split the kingdom of Israel in two.
Citado en la guía: 1 Kings 12; 14:21-31; 2 Chron. 10-12; Matt. 1:7
Shishak
King of Egypt who sheltered Jeroboam from Solomon and in Rehoboam's fifth year attacked Jerusalem and took the temple and palace treasures, including Solomon's gold shields.
Citado en la guía: 1 Kings 11:40; 1 Kings 14:25; 2 Chronicles 12:2
Referencias cruzadas (31)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Samuel 12:15; 1 Reyes 14:12–13; Éxodo 20:5; 1 Reyes 13:33–34; 1 Samuel 31:2
- 2 2 Samuel 14:2; 1 Reyes 11:29–38; 1 Samuel 28:8; 2 Crónicas 18:29; Josué 18:1
- 3 1 Samuel 9:7–8; 2 Reyes 4:42; 1 Reyes 13:7; Lucas 7:2–3; 2 Reyes 5:5
- 4 1 Reyes 11:29; 1 Samuel 4:15; 1 Samuel 3:2; Jeremías 7:12–14; Josué 18:1
- 5 2 Reyes 4:27; Salmo 139:1–4; Proverbios 21:30; Amós 3:7; 2 Reyes 6:8–12
- 6 1 Reyes 20:42; Hebreos 4:13; 1 Samuel 15:26; Daniel 5:17–28; Lucas 20:20–23
- 7 1 Reyes 16:2; 2 Samuel 12:7–8; 1 Samuel 15:16; 1 Samuel 2:27–30; 1 Reyes 12:24
- 8 1 Reyes 15:5; 1 Reyes 11:33–38; Hechos 13:36; 2 Crónicas 28:1; Hechos 13:22
- 9 Ezequiel 23:35; Nehemías 9:26; Salmo 50:17; 2 Crónicas 11:15; 1 Reyes 12:28
- 10 1 Reyes 21:21; Deuteronomio 32:36; 2 Reyes 14:26; 2 Reyes 9:8–9; Ezequiel 26:4
- 11 1 Reyes 16:4; Apocalipsis 19:17–18; Jeremías 15:3; 1 Reyes 21:23–24; Isaías 66:24
- 12 Juan 4:50–52; 2 Reyes 1:16; 1 Reyes 14:3; 1 Reyes 14:16–17; 2 Reyes 1:6
- 13 2 Crónicas 19:3; 2 Crónicas 12:12; Ezequiel 18:14–32; Job 19:28; Jeremías 22:10
- 14 1 Reyes 15:27–29; 2 Pedro 2:3; Santiago 5:9; Ezequiel 12:22–28; Ezequiel 7:2–7
- 15 Josué 23:15–16; Salmo 52:5; 2 Reyes 15:29; Deuteronomio 12:3–4; Éxodo 34:13–14
- 16 1 Reyes 15:30; 1 Reyes 13:34; 1 Reyes 16:2; 1 Reyes 15:34; 1 Reyes 12:30
- 17 1 Reyes 15:33; 1 Reyes 16:15; 1 Reyes 15:21; 1 Reyes 16:23; Cantar de los Cantares 6:4
- 18 1 Reyes 14:13
- 19 2 Crónicas 13:2–20; 1 Reyes 22:39; 1 Reyes 16:20; 1 Reyes 16:5; 1 Reyes 15:31
- 20 Job 14:12; Salmo 3:5; 1 Reyes 11:43; 1 Reyes 2:10; 1 Reyes 15:25–31
- 21 2 Crónicas 12:13; 1 Reyes 11:36; 1 Reyes 14:31; Deuteronomio 12:5; 1 Reyes 11:43
- 22 2 Crónicas 12:1; 1 Corintios 10:22; Salmo 78:58; Isaías 65:3–4; Jueces 3:12
- 23 Deuteronomio 12:2; Isaías 57:5; 2 Reyes 17:9–10; Ezequiel 16:24–25; Miqueas 5:14
- 24 Deuteronomio 23:17; 1 Corintios 6:9; 2 Reyes 23:7; 1 Reyes 15:12; Génesis 19:5
- 25 1 Reyes 11:40; 2 Crónicas 12:2–4; 2 Crónicas 12:9
- 26 1 Reyes 15:18; 2 Crónicas 9:15–16; 1 Reyes 7:51; 2 Reyes 24:13; Salmo 89:35–45
- 27 1 Samuel 22:17; 1 Samuel 8:11; 1 Reyes 14:1; 1 Reyes 18:46; 1 Reyes 14:5
- 28 2 Crónicas 12:11
- 29 1 Reyes 22:45; 1 Reyes 11:41; 2 Crónicas 12:15–16; 1 Reyes 14:19; 1 Reyes 15:23
- 30 1 Reyes 12:21; 1 Reyes 12:24; 1 Reyes 15:6–7; 2 Crónicas 12:15
- 31 2 Crónicas 12:16; Mateo 1:7; 1 Reyes 14:20–21; 1 Crónicas 3:10; 1 Reyes 15:3
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias