Ezequiel 12 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Ezequiel no está en PT1904.
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
·
2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.
·
3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:
·
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
·
5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
·
6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
·
7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
·
8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:
·
9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?
·
10 Dic ad eos: [Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.]
·
11 Dic: [Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
·
12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
·
13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.
·
14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
·
15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
·
16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
·
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
·
18 [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
·
19 Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
·
20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
·
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
·
22 [Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?
·
23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
·
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël:
·
25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
·
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
·
27 [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
·
28 Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
·
Referencias cruzadas (23)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Jeremías 5:21; Marcos 4:12; Juan 9:39–41; Salmo 78:40; Jeremías 9:1–6
- 3 Jeremías 36:3; Jeremías 26:3; 2 Timoteo 2:25; Jeremías 36:7; Lucas 20:13
- 4 Jeremías 39:4; 2 Reyes 25:4; Ezequiel 12:12; Jeremías 52:7
- 5 Jeremías 39:2–4; 2 Reyes 25:4
- 6 Ezequiel 4:3; Ezequiel 24:24; Isaías 8:18; Ezequiel 12:11–12; 1 Samuel 28:8
- 7 Ezequiel 24:18; Ezequiel 37:10; Ezequiel 37:7; Ezequiel 12:3; Hechos 26:19
- 9 Ezequiel 24:19; Ezequiel 17:12; Ezequiel 20:49; Ezequiel 2:5–8; Ezequiel 12:1–3
- 10 2 Reyes 9:25; Isaías 13:1; Ezequiel 17:13–21; Jeremías 38:18; Ezequiel 7:27
- 11 Jeremías 15:2; Jeremías 52:15; Jeremías 52:28–30; Ezequiel 12:6
- 12 Jeremías 39:4; 2 Reyes 25:4; Ezequiel 12:6; Jeremías 42:7; Jeremías 52:7
- 13 Jeremías 39:7; Ezequiel 17:20; Oseas 7:12; Isaías 24:17–18; Ezequiel 17:16
- 14 Ezequiel 5:2; Ezequiel 17:21; 2 Reyes 25:4–5; Jeremías 42:16; Ezequiel 5:10–12
- 15 Ezequiel 6:7; Ezequiel 12:20; Ezequiel 12:16; Ezequiel 6:14; Ezequiel 25:11
- 16 Jeremías 22:8–9; Ezequiel 14:22–23; Ezequiel 6:8–10; Jeremías 4:27; Isaías 1:9
- 18 Lamentaciones 5:9; Levítico 26:26; Job 3:24; Salmo 60:2–3; Salmo 102:4–9
- 19 Zacarías 7:14; Ezequiel 6:14; Ezequiel 6:6–7; Miqueas 7:13; Jeremías 10:22
- 20 Jeremías 4:7; Isaías 7:23–24; Jeremías 25:9; Isaías 3:26; Isaías 64:10–11
- 22 Ezequiel 18:2–3; Ezequiel 11:3; Ezequiel 12:27; Amós 6:3; Isaías 5:19
- 23 Joel 2:1; Mateo 24:34; Ezequiel 7:5–7; Ezequiel 18:3; Sofonías 1:14
- 24 Jeremías 14:13–16; Zacarías 13:2–4; Ezequiel 13:23; Lamentaciones 2:14; Jeremías 23:14–29
- 25 Isaías 55:11; Isaías 14:24; Habacuc 1:5; Ezequiel 12:28; Mateo 24:35
- 27 Daniel 10:14; 2 Pedro 3:4; Ezequiel 12:22; Isaías 28:14–15
- 28 Ezequiel 12:23–25; Marcos 13:32–37; Mateo 24:48–51; 1 Tesalonicenses 5:2–3
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias