1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] 4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. 9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. 10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. 11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. 12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. 14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, 15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. 16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), 17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. 21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. 29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. 32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: 33 et erat omnis civitas congregata ad januam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. 35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. 41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. 42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. 45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Marcos 1 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Zebedee
A fisherman in whose boat his sons James and John were mending nets when Jesus called them; they left him in the boat with the hired men.
Citado en la guía: Matthew 4:21; Matthew 20:20; Mark 1:20
Referencias cruzadas (44)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Juan 5:11–12; Mateo 4:3; Mateo 3:17; Juan 20:31; Mateo 17:5
- 2 Malaquías 3:1; Lucas 1:76; Mateo 11:10; Mateo 3:1–11; Lucas 1:15–17
- 3 Isaías 40:3–5; Mateo 3:3; Lucas 3:4–6; Juan 3:28–36; Juan 1:15
- 4 Hechos 19:3–4; Mateo 3:6; Hechos 13:24–25; Juan 3:23; Mateo 3:1–2
- 5 Levítico 26:40–42; Hechos 19:18; Mateo 3:5–6; Hechos 2:38; Mateo 4:25
- 6 2 Reyes 1:8; Levítico 11:22; Zacarías 13:4; Mateo 3:4
- 7 Hechos 13:25; Lucas 3:16; Juan 1:27; Mateo 3:11; Lucas 7:6–7
- 8 Hechos 1:5; 1 Corintios 12:13; Hechos 19:4–6; Hechos 2:4; Hechos 10:45
- 9 Mateo 3:13–17; Mateo 2:23; Lucas 3:21–22
- 10 Juan 1:31–34; Lucas 3:22; Isaías 42:1; Isaías 64:1; Mateo 3:16
- 11 Isaías 42:1; Marcos 9:7; Mateo 3:17; Salmo 2:7; Colosenses 1:13
- 12 Mateo 4:1–11; Lucas 4:1–13
- 13 Hebreos 2:17–18; Hebreos 4:15; Éxodo 34:28; Mateo 26:53; 1 Reyes 19:5–8
- 14 Mateo 4:23; Mateo 4:12; Lucas 8:1; Mateo 9:35; Efesios 2:17
- 15 Mateo 3:2; Mateo 4:17; Hechos 2:36–38; Hechos 20:21; Efesios 1:10
- 16 Mateo 4:18–22; Juan 1:40–42; Juan 6:8; Lucas 6:14; Marcos 3:16
- 17 Lucas 5:10; Mateo 4:19–20; Hechos 2:38–41; Ezequiel 47:10
- 18 Lucas 18:28–30; Filipenses 3:8; Lucas 14:33; Mateo 19:27–30; Marcos 10:28–31
- 19 Mateo 4:21; Hechos 1:13; Marcos 9:2; Hechos 12:2; Marcos 10:35
- 20 Lucas 14:26; Marcos 10:29; Mateo 10:37; Mateo 8:21–22; 2 Corintios 5:16
- 21 Marcos 6:2; Marcos 1:39; Mateo 4:23; Hechos 13:14–52; Hechos 17:2
- 22 Mateo 7:28–29; Mateo 13:54; Lucas 4:32; Juan 7:46; Lucas 21:15
- 23 Marcos 9:25; Marcos 1:34; Marcos 5:2; Mateo 12:43; Marcos 7:25
- 24 Santiago 2:19; Mateo 8:29; Lucas 4:34; Hechos 3:14; Apocalipsis 3:7
- 25 Marcos 1:34; Marcos 3:11–12; Lucas 4:41; Hechos 16:17; Marcos 9:25
- 26 Marcos 9:26; Marcos 9:20; Lucas 11:22; Lucas 9:39; Lucas 9:42
- 27 Marcos 7:37; Lucas 9:1; Mateo 15:31; Mateo 9:33; Lucas 4:36
- 28 Mateo 9:31; Lucas 4:37; Miqueas 5:4; Mateo 4:24; Marcos 1:45
- 29 Mateo 8:14–15; Lucas 4:38–39; Marcos 1:21; Lucas 9:58; Marcos 1:23
- 30 1 Corintios 9:5; Juan 11:3; Marcos 5:23; Santiago 5:14–15
- 31 Hechos 9:41; Salmo 103:1–3; Salmo 116:12; Lucas 8:2–3; Marcos 5:41
- 32 Mateo 8:16; Lucas 4:40; Mateo 4:24; Marcos 3:2; Marcos 1:21
- 33 Marcos 1:5; Hechos 13:44
- 34 Lucas 4:41; Marcos 3:12; Hechos 16:16–18; Mateo 4:23; Marcos 1:25
- 35 Lucas 6:12; Lucas 5:16; Lucas 22:39–46; Efesios 6:18; Salmo 5:3
- 37 Juan 12:19; Zacarías 11:11; Juan 3:26; Marcos 1:5; Juan 11:48
- 38 Lucas 4:43; Isaías 61:1–3; Juan 17:8; Juan 17:4; Lucas 4:18–21
- 39 Mateo 4:23; Marcos 1:21; Lucas 4:41; Lucas 4:43–44; Marcos 7:30
- 40 Lucas 5:12–14; Mateo 8:2–4; Levítico 13:1–14; 2 Samuel 3:29; Mateo 17:14
- 41 Mateo 9:36; Hebreos 4:15; Lucas 7:12–13; Marcos 5:41; Hebreos 2:17
- 42 Juan 15:3; Mateo 15:28; Salmo 33:9; Juan 4:50–53; Marcos 1:31
- 43 Mateo 9:30; Marcos 3:12; Marcos 7:36; Lucas 8:56; Marcos 5:43
- 44 Levítico 14:1–32; Mateo 8:4; Lucas 17:14; 1 Corintios 10:11; Romanos 15:4
- 45 Mateo 9:31; Marcos 2:13; Salmo 77:11; Juan 6:2; Lucas 5:15–17
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… Mark, the interpreter and follower of Peter, does thus commence his Gospel narrative: "The beginning of the Gospel of Jesus Christ, the Son of God; as it is written in the prophets, Behold, I send My messenger before Thy face, which shall prepare Thy way. The voice of one crying in the wilderness, Prepare ye the way of the Lord, …
The devils themselves knew this manifestation of God so well, that they said to the Lord though clothed with the infirmity of flesh, "What have we to do with Thee, Jesus of Nazareth? Art Thou come to destroy us before the time?" From these words, it is clear that they had great knowledge, and no charity.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Having then found Him in the wilderness, and in a pathless wilderness (for that the wilderness was such, Mark hath declared, saying, that He "was with the wild beasts" ), behold with how much craft he draws near, and wickedness; and for what sort of opportunity he watches.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For it saith, The beginning of the Gospel of Jesus Christ, &c.: John came baptising in the wilderness.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Wherefore Mark also says: "The beginning of the Gospel of Jesus Christ, the Son of God; as it is written in the prophets." Knowing one and the same Son of God, Jesus Christ, who was announced by the prophets, who from the fruit of David's body was Emmanuel, "the messenger of great counsel of the Father;" through whom God caused …