Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 17 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. 21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? 24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.

Referencias cruzadas (24)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Lucas 9:28–36; Mateo 26:37; Marcos 5:37; Marcos 9:2–13; 2 Pedro 1:18
  2. 2 Salmo 104:2; Mateo 28:3; Juan 1:14; Lucas 9:29; Juan 17:24
  3. 3 Malaquías 4:5; Lucas 24:44; Marcos 9:4; 1 Reyes 18:36–40; 2 Corintios 3:7–11
  4. 4 Marcos 9:5–6; Lucas 9:33; Apocalipsis 22:3–5; 1 Juan 3:2; Juan 14:8–9
  5. 5 Mateo 3:17; Mateo 12:18; Marcos 9:7; Deuteronomio 18:15; Hebreos 2:1–3
  6. 6 Hechos 26:14; Jueces 13:20; 2 Pedro 1:18; Daniel 8:17; 1 Crónicas 21:16
  7. 7 Daniel 10:18; Mateo 14:27; Daniel 8:18; Apocalipsis 1:17; Daniel 10:10
  8. 8 Lucas 9:36; Marcos 9:8; Hechos 12:10–11
  9. 9 Marcos 8:30; Lucas 24:46–47; Mateo 16:20–21; Marcos 9:9–13; Mateo 8:4
  10. 10 Malaquías 4:5–6; Mateo 11:14; Juan 1:21; Marcos 9:11; Juan 1:25
  11. 11 Hechos 3:21; Lucas 1:16–17; Malaquías 4:6; Lucas 3:3–14
  12. 12 Isaías 53:3–12; Hechos 13:24–28; Marcos 6:14–28; Mateo 16:21; Hechos 4:10
  13. 13 Mateo 11:14
  14. 14 Marcos 9:14–29; Marcos 1:40; Hechos 10:25–26; Marcos 10:17; Lucas 9:37–43
  15. 15 Mateo 4:24; Mateo 15:22; Marcos 5:22–23; Job 2:7; Lucas 9:38–42
  16. 16 Mateo 17:19–20; Hechos 19:15–16; Lucas 9:40; 2 Reyes 4:29–31; Hechos 3:16
  17. 17 Números 14:11; Mateo 6:30; Hebreos 3:16–19; Marcos 16:14; Marcos 9:19
  18. 18 Mateo 9:22; Marcos 1:34; Mateo 12:22; Lucas 4:35–36; Marcos 5:8
  19. 19 Marcos 9:28; Marcos 4:10
  20. 20 Lucas 17:6; Marcos 11:23; Lucas 1:37; Lucas 18:27; Mateo 21:21
  21. 22 Mateo 16:21; Lucas 18:31–34; Marcos 8:31; Mateo 17:23; Lucas 24:46
  22. 23 Mateo 16:21; Isaías 53:10–12; Zacarías 13:7; Marcos 8:31; Salmo 22:22–31
  23. 24 Éxodo 30:13; Éxodo 38:26
  24. 25 Mateo 22:21; Mateo 22:19; Romanos 13:6–7; Mateo 22:17; 1 Samuel 17:25

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 17:1 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXVIII)

    We must now look into and treat of that vision which the Lord showed on the mount. For it is this of which He had said, "Verily I say unto you, there be some standing here which shall not taste of death till they see the Son of Man in His Kingdom." Then began the passage which has just been …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 17:10 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LVII)

    Not then from the Scriptures did they know this, but the Scribes used to explain themselves, and this saying was reported abroad amongst the ignorant people; as about Christ also.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 17:1 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapters XXIII–XXIV)

    Again, five men are said to have been with the Lord when He obtained testimony from the Father,--namely, Peter, and James, and John, and Moses, and Elias.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 17:5 Augustine of Hippo, Confessions (Book XI, Chapters IV–IX)

    Was it in that manner in which the voice came from the cloud, saying, "This is my beloved Son"? For that voice was uttered and passed away, began and ended.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  5. Cita 17:27 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LI)

    Elsewhere, for example, He saith, "But lest we should offend them, cast an hook into the sea:" but here He saith, "Let them alone, they be blind leaders of the blind: and if the blind lead the blind, both shall fall into the ditch." But these things His disciples said, not as grieving for those men only, but as being …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)