Skip to the text

2 Kings · Clementine Vulgate

2 Kings 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. 2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman: 3 quæ ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet. 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël. 5 Dixitque ei rex Syriæ: Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, 6 detulit litteras ad regem Israël in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. 7 Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me. 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël. 9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei: 10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. 11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me. 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, 13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis? 14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. 16 At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. 17 Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. 18 Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. 19 Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore. 20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? 22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. 23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. 25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. 26 At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. 27 Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Gehazi

    Servant of Elisha

    Elisha's servant, who carried messages to the Shunammite woman, took gifts from Naaman by deceit and was struck with Naaman's leprosy, and later told the king of Elisha's wonders.

    Cited in the guide: 2 Kings 4:12; 2 Kings 4:31; 2 Kings 5:20

  • Naaman

    Aramean commander healed of leprosy

    The commander of the army of the king of Aram, a mighty man of valor with leprosy, who went to Elisha on the advice of an Israelite girl, washed seven times in the Jordan, and was…

    Cited in the guide: 2 Kings 5:1; 2 Kings 5:9; 2 Kings 5:14

Places

  • Damascus

    Today: Syria

    An ancient Aramean capital where Saul (Paul) was converted and first preached. He later escaped over its wall in a basket.

    Cited in the guide: Acts 9:3; Genesis 14:15; 2 Kings 5:12

Cross references (26)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Luke 4:27; Romans 15:18; Proverbs 21:31; Numbers 12:10–12; Esther 9:4
  2. 2 2 Kings 6:23; 2 Kings 13:20; Psalm 123:2; 1 Samuel 13:17–18; Judges 9:34
  3. 3 Numbers 11:29; Acts 26:29; Luke 17:12–14; 1 Corinthians 4:8; Matthew 11:5
  4. 4 1 Corinthians 1:26–27; 2 Kings 7:9–11; Mark 5:19; John 1:42–46; John 4:28–29
  5. 5 Judges 14:12; 2 Kings 8:8–9; Ecclesiastes 2:1; Genesis 45:22; Isaiah 5:5
  6. 7 1 Samuel 2:6; Genesis 30:2; 1 Kings 20:7; Deuteronomy 32:39; Hosea 6:1
  7. 8 2 Kings 5:15; 2 Samuel 3:31; 1 Kings 17:24; 1 Kings 18:36–37; Romans 11:13
  8. 9 Isaiah 60:14; 2 Kings 6:32; Acts 16:37–39; Acts 16:29–30; 2 Kings 3:12
  9. 10 John 9:7; 1 Corinthians 6:11; Leviticus 14:7; Matthew 15:23–26; Joshua 6:4
  10. 11 Proverbs 13:10; John 4:48; Matthew 15:27; 1 Corinthians 1:21–25; 1 Corinthians 2:14–16
  11. 12 Mark 1:9; Joshua 3:15–17; 2 Kings 2:14; 2 Kings 5:17; Proverbs 19:11
  12. 13 2 Kings 6:21; Job 32:8–9; 2 Kings 2:12; Revelation 7:14; 2 Kings 13:14
  13. 14 Job 33:25; Luke 4:27; Luke 5:13; Zechariah 14:8; John 2:5
  14. 15 Daniel 2:47; Daniel 6:26–27; Joshua 2:9–11; 2 Kings 5:8; Isaiah 44:8
  15. 16 2 Kings 5:26; 2 Kings 3:14; 2 Kings 5:20; Genesis 14:22–23; 1 Kings 13:8
  16. 17 Acts 26:18; 1 Peter 4:3; Romans 14:1; Exodus 20:24; 2 Kings 5:12
  17. 18 2 Kings 7:2; 2 Kings 7:17; Jeremiah 50:20; 2 Kings 17:35; 1 Kings 19:18
  18. 19 1 Samuel 1:17; Mark 5:34; Exodus 4:18; Matthew 9:16–17; Luke 8:48
  19. 20 2 Kings 4:12; Titus 1:7; 2 Kings 6:31; 2 Kings 4:36; 2 Kings 4:31
  20. 21 Acts 10:25–26; 2 Kings 4:26; Luke 7:6–7; 2 Kings 9:17–22; Acts 8:31
  21. 22 2 Kings 5:5; Jeremiah 9:5; John 8:44; Revelation 21:8; Acts 5:3–4
  22. 23 2 Kings 5:16; 2 Kings 2:17; Isaiah 30:6; Luke 11:54; 1 Kings 20:7
  23. 24 1 Kings 21:16; Joshua 7:21; Joshua 7:1; Joshua 7:11–12; Habakkuk 2:6
  24. 25 2 Kings 5:22; Proverbs 30:20; Acts 5:3–4; Ezekiel 33:31; John 13:26–30
  25. 26 Colossians 2:5; 1 Corinthians 5:3; 2 Kings 6:12; Acts 20:35; 2 Kings 5:16
  26. 27 Exodus 4:6; Numbers 12:10; 2 Kings 15:5; Joshua 7:25; 2 Kings 5:1

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 5:26 Augustine of Hippo, The City of God (Book XXII, Chapters 28–29)

    For, following the Septuagint version, these are the prophet's words: "Did not my heart go with thee, when the man came out of his chariot to meet thee, and thou tookedst his gifts?" Or, as the presbyter Jerome rendered it from the Hebrew, "Was not my heart present when the man turned from his chariot to meet thee?" The prophet …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Quotes verse 5:11 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXXI)

    "For I thought," saith he, "he will surely come out, and will lay on his hand." For in truth they who are more or less dull of temper, require sight and sensible things.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Quotes verse 5:25 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XVI)

    And when he came, Elisseus asked him; and like Peter, when he said, Tell me whether ye sold the land for so much? he also enquires, Whence comest thou, Gehazi?

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)