Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 4 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. 4 Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. 5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis: 6 et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. 7 Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. 8 Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? 9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos. 11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: 16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ: 17 similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium, 18 atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: 19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die. 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis. 22 Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. 23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit: 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator. 25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: 26 testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, 27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur. 29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. 30 Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. 31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum. 36 De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis: 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, 42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere: 43 Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël: 45 et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto, 46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto 47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum: 48 ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, 49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (48)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Romans 10:5; Ezekiel 20:11; Deuteronomy 8:1; Leviticus 18:5; Deuteronomy 5:1
  2. 2 Proverbs 30:6; Deuteronomy 12:32; Revelation 22:18–19; Joshua 1:7; Matthew 5:18
  3. 3 Numbers 25:1–9; Psalm 106:28–29; Hosea 9:10; Numbers 26:64; Numbers 31:16
  4. 4 Deuteronomy 10:20; Joshua 23:8; John 6:67–69; Romans 12:9; Revelation 14:4
  5. 5 Matthew 28:20; 1 Thessalonians 4:1–2; Hebrews 3:5; Deuteronomy 4:1; Proverbs 22:19–20
  6. 6 Psalm 111:10; Job 28:28; 2 Timothy 3:15; Proverbs 1:7; 1 Kings 10:6–9
  7. 7 Psalm 145:18; 2 Samuel 7:23; Psalm 34:18; Psalm 73:28; James 4:8
  8. 8 Psalm 147:19–20; Romans 7:12–14; Psalm 119:127–128; Psalm 119:86; Psalm 19:7–11
  9. 9 Deuteronomy 6:7; Deuteronomy 11:19; Psalm 78:3–8; Genesis 18:19; Deuteronomy 32:46
  10. 10 Exodus 19:9; Hebrews 12:18–19; Exodus 19:16; Deuteronomy 17:19; Exodus 20:20
  11. 11 Deuteronomy 5:23; Exodus 19:16–18; Hebrews 12:18–19; Exodus 20:18–19
  12. 12 Deuteronomy 5:4; Deuteronomy 5:22; Deuteronomy 4:15; John 12:28–30; Matthew 3:17
  13. 13 Exodus 34:28; Exodus 31:18; Deuteronomy 9:9–11; Exodus 24:12; Exodus 19:5
  14. 14 Ezekiel 21:1–23; Psalm 105:44–45
  15. 15 Deuteronomy 4:12; 2 Corinthians 4:4–6; Isaiah 40:18; Malachi 2:15; Jeremiah 17:21
  16. 16 Acts 17:29; Deuteronomy 5:8; Romans 1:22–24; Deuteronomy 4:23; Exodus 20:4–5
  17. 17 Romans 1:23
  18. 19 Romans 1:25; Deuteronomy 17:3; 2 Kings 21:3; Genesis 1:16–18; 2 Kings 17:16
  19. 20 1 Kings 8:51; Jeremiah 11:4; Exodus 19:5–6; Deuteronomy 32:9; Psalm 135:4
  20. 21 Numbers 20:12; Deuteronomy 1:37; Psalm 106:32–33; Deuteronomy 3:26; Deuteronomy 31:2
  21. 22 Deuteronomy 3:25; Deuteronomy 3:27; 2 Peter 1:13–15; Hebrews 12:6–10; 1 Kings 13:21–22
  22. 23 Deuteronomy 4:9; Isaiah 24:5; Ezekiel 16:59; Joshua 23:16; Deuteronomy 29:25
  23. 24 Hebrews 12:29; Deuteronomy 9:3; Exodus 24:17; Nahum 1:6; Isaiah 33:14
  24. 25 Deuteronomy 4:16; 1 Corinthians 10:22; Hosea 9:9; Exodus 32:7; 2 Kings 21:14–16
  25. 26 Deuteronomy 32:1; Micah 6:2; Deuteronomy 30:18–19; Isaiah 1:2; Jeremiah 22:29
  26. 27 Deuteronomy 28:62–64; Leviticus 26:33; Nehemiah 1:8–9; Ezekiel 32:26; Ezekiel 12:15
  27. 28 Deuteronomy 28:64; Jeremiah 16:13; Isaiah 46:7; Deuteronomy 28:36; 1 Samuel 26:19
  28. 29 Jeremiah 29:12–14; Psalm 119:2; 2 Chronicles 15:4; Isaiah 55:6–7; Psalm 119:10
  29. 30 Joel 2:12–13; Jeremiah 23:20; Hosea 3:5; Deuteronomy 31:29; Genesis 49:1
  30. 31 Deuteronomy 31:8; Psalm 116:5; Nehemiah 9:31; Jonah 4:2; 2 Chronicles 30:9
  31. 32 Job 8:8; Psalm 44:1; Deuteronomy 32:7; Matthew 24:31; Joel 1:2
  32. 33 Deuteronomy 5:24; Judges 6:22; Exodus 33:20; Deuteronomy 5:26; Exodus 24:11
  33. 34 Deuteronomy 26:8; Deuteronomy 5:15; Exodus 6:6; Deuteronomy 7:19; Deuteronomy 7:8–9
  34. 35 Isaiah 45:18; 1 Samuel 2:2; Isaiah 45:5; Isaiah 44:8; Deuteronomy 4:39
  35. 36 Exodus 19:19; Exodus 19:9; Deuteronomy 4:33; Nehemiah 9:13; Hebrews 12:25
  36. 37 Deuteronomy 10:15; Isaiah 63:11–12; Exodus 13:9; Exodus 13:3; Exodus 13:14
  37. 38 Deuteronomy 7:1; Exodus 23:27–28; Deuteronomy 11:23; Deuteronomy 9:1–5; Psalm 44:2–3
  38. 39 Joshua 2:11; Deuteronomy 4:35; 1 Chronicles 29:11; Hosea 7:2; Psalm 135:6
  39. 40 Deuteronomy 6:3; Ephesians 6:3; Deuteronomy 12:25; Leviticus 22:31; Deuteronomy 12:28
  40. 41 Numbers 35:6; Numbers 35:14–15; Joshua 20:2–9
  41. 42 Deuteronomy 19:1–10; Hebrews 6:18; Numbers 35:6; Numbers 35:15–28; Numbers 35:11–12
  42. 43 Joshua 20:8; 1 Chronicles 6:71; 1 Chronicles 6:80; Joshua 21:27; 1 Kings 4:13
  43. 44 Deuteronomy 27:26; Leviticus 27:34; Malachi 4:4; Deuteronomy 27:8; Deuteronomy 1:5
  44. 45 1 Kings 2:3; Psalm 119:14; Psalm 119:24; Deuteronomy 6:20; Deuteronomy 4:1
  45. 46 Deuteronomy 3:29; Numbers 32:19; Deuteronomy 2:30–36; Deuteronomy 3:8; Deuteronomy 1:4–5
  46. 47 Deuteronomy 29:7–8; Numbers 21:33–35; Deuteronomy 3:1–14
  47. 48 Deuteronomy 3:9; Deuteronomy 2:36; Deuteronomy 3:12; Psalm 133:3; Joshua 13:24–33
  48. 49 Deuteronomy 3:17; Deuteronomy 34:1; Joshua 13:20

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 4:19 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter VI)

    … And he does thus explain what are meant by the things in heaven: "Lest when," he says, "looking towards heaven, and observing the sun, and the moon, and the stars, and all the ornament of heaven, falling into error, thou shouldest adore and serve them." And Moses himself, being a man of God, was indeed given as a god before …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 4:24 Augustine of Hippo, Confessions (Book V)

    … their own pride, as fowls of the air, nor their own curiosities, by which (like the fishes of the sea) they wander over the unknown paths of the abyss, nor their own extravagance, as the "beasts of the field," that Thou, Lord, "a consuming fire," mayest burn up their lifeless cares and renew them immortally.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  3. Quotes verse 4:2 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LI)

    "For ye shall not add," saith he, "unto the word which I command you this day, and ye shall not take away from it." But not the less were they innovating; as in this instance, that one ought not to eat with unwashen hands, that we must wash cups and brazen vessels, that we must wash also ourselves.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Quotes verse 4:15 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture VI)

    Wherefore Moses saith also to the Israelites: And take ye good heed to your own souls, for ye saw no similitude.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Quotes verse 4:24 Gregory of Nazianzus, Theological Orations (The Fourth Theological Oration, Which is the Second Concerning the Son)

    … (God), even if, as those who are skilful in these matters say, it were derived from Theein (to run) or from Aithein (to blaze), from continual motion, and because He consumes evil conditions of things (from which fact He is also called A Consuming Fire), would still be one of the Relative Names, and not an Absolute one; as again …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)