Skip to the text

Exodus · Clementine Vulgate

Exodus 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. 3 Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4 Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. 5 Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? 6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens: 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. 13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. 14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? 15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? 16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: 21 et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (19)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Exodus 10:9; Acts 4:29; 1 Corinthians 5:8; Ezekiel 2:6; Matthew 10:28
  2. 2 Exodus 3:19; Job 21:15; 2 Kings 18:35; 2 Thessalonians 1:8; Romans 1:28
  3. 3 Exodus 3:18; 2 Kings 17:25; 2 Chronicles 30:8; Deuteronomy 28:21; Zechariah 14:16–19
  4. 4 Exodus 1:11; Amos 7:10; Acts 24:5; Luke 23:2; Jeremiah 38:4
  5. 5 Proverbs 14:28; Exodus 1:7–11
  6. 6 Exodus 5:19; Exodus 5:10; Joshua 8:33; 2 Chronicles 26:11; Joshua 24:4
  7. 7 Genesis 24:25; Judges 19:19
  8. 8 Psalm 106:41
  9. 9 Ephesians 5:6; Malachi 3:14; Zechariah 1:6; 2 Kings 18:20; Job 16:3
  10. 10 Exodus 1:11; Proverbs 29:12; Exodus 3:7
  11. 11 Exodus 5:13–14
  12. 12 Obadiah 18; Nahum 1:10; Exodus 15:7; 1 Corinthians 3:12; Joel 2:5
  13. 14 Isaiah 10:24
  14. 17 Exodus 5:8; John 6:27; Matthew 26:8; 2 Thessalonians 3:10–11
  15. 18 Daniel 2:9–13; Ezekiel 18:18
  16. 19 Ecclesiastes 5:8; Ecclesiastes 4:1; Deuteronomy 32:36
  17. 21 Genesis 34:30; 2 Samuel 10:6; Exodus 6:9; Genesis 16:5; 1 Samuel 27:12
  18. 22 Jeremiah 20:7; 1 Kings 19:10; Numbers 11:14–15; 1 Kings 19:4; Numbers 11:11
  19. 23 Jeremiah 11:21; Psalm 118:26; Hebrews 10:36–37; Isaiah 26:17–18; Isaiah 28:16

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 5:2 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXV)

    This abased Pharaoh. For, "I know not," he saith, "the Lord," and he became inferior to flies and frogs, and the locusts, and after that with his very arms and horses was he drowned in the sea.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)