1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. 2 Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. 3 In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. 4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. 5 Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. 6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. 7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. 9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.]
Isaías 15 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (9)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Amós 2:1–3; Jeremías 48:1–47; Isaías 11:14; Ezequiel 25:8–11; Números 21:28
- 2 Jeremías 48:1; Levítico 21:5; Jeremías 48:18; Isaías 3:24; Números 21:30
- 3 Jonás 3:6–8; 2 Samuel 3:31; Mateo 11:21; Deuteronomio 22:8; Jeremías 19:13
- 4 Jeremías 48:34; Números 32:3–4; Números 21:23; Jeremías 8:3; Jonás 4:3
- 5 Jeremías 48:5; Jeremías 4:20; Lucas 19:41–44; Jeremías 48:31–36; Génesis 14:2
- 6 Joel 1:10–12; Isaías 19:5–7; Números 32:36; Habacuc 3:17–18; Apocalipsis 8:7
- 7 Jeremías 48:36; Salmo 137:1–2; Isaías 10:6; Nahúm 2:12–13; Isaías 30:6
- 8 Isaías 15:2–5; Ezequiel 47:10; Jeremías 48:31–34; Jeremías 48:20–24
- 9 2 Reyes 17:25; Levítico 26:21–22; Jeremías 48:43–45; Jeremías 15:3; Jeremías 50:17
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias