1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2 et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: 3 Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? 4 Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. 11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? 12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. 13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14 et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: 16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: 18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. 20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. 21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. 22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ, 23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. 32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. 39 Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. 41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. 43 Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum. 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
Numbers 14 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Caleb
The son of Jephunneh from the tribe of Judah and one of the twelve spies, who urged Israel to take the land, followed the LORD wholeheartedly, was promised the land he had walked…
Cited in the guide: Numbers 13:6; Numbers 13:30; Numbers 14:24
Jephunneh
The father of Caleb, the faithful spy of the tribe of Judah, called a Kenizzite in Numbers 32:12.
Cited in the guide: Numbers 13:6; Numbers 14:6; Numbers 32:12
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (44)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 1:45; Numbers 11:1–4
- 2 Exodus 15:24; Numbers 16:41; Exodus 17:3; 1 Corinthians 10:10; Numbers 14:27–29
- 3 Numbers 14:31–32; Jeremiah 9:3; Psalm 78:40
- 4 Acts 7:39; Nehemiah 9:16–17; Luke 17:32; Deuteronomy 17:16; Deuteronomy 28:68
- 5 Numbers 16:4; Numbers 16:22; Numbers 16:45; Ezekiel 9:8; Leviticus 9:24
- 6 Numbers 14:30; Numbers 13:30; Numbers 13:6; Numbers 14:38; Numbers 13:8
- 7 Numbers 13:27; Deuteronomy 1:25; Deuteronomy 6:10–11; Deuteronomy 8:7–9
- 8 2 Samuel 22:20; Isaiah 62:4; Numbers 13:27; Deuteronomy 10:15; Psalm 147:10–11
- 9 Deuteronomy 7:18; Deuteronomy 31:6; Romans 8:31; Deuteronomy 31:8; Psalm 74:14
- 10 Exodus 17:4; 1 Samuel 30:6; Leviticus 9:23; Exodus 16:10; Matthew 23:37
- 11 Psalm 78:32; Psalm 106:24; Psalm 78:22; Psalm 78:41–42; Deuteronomy 9:22–23
- 12 Exodus 32:10; Numbers 16:46–49; Numbers 25:9; 2 Samuel 24:1; 2 Samuel 24:12–15
- 13 Psalm 106:23; Exodus 32:11–14; Ezekiel 20:9; Deuteronomy 32:27; Deuteronomy 9:26–28
- 14 Exodus 15:14; Exodus 13:21–22; Nehemiah 9:12; Deuteronomy 5:4; Exodus 33:11
- 15 Judges 6:16
- 16 Deuteronomy 9:28; Joshua 7:9; Joshua 7:7; Deuteronomy 32:26–27
- 17 Matthew 9:8; Matthew 9:6; Micah 3:8
- 18 Exodus 34:6–7; Psalm 145:8; Exodus 20:5; Jonah 4:2; Nahum 1:2–3
- 19 Exodus 34:9; Psalm 106:45; Psalm 78:38; Exodus 32:32; Jonah 4:2
- 20 Micah 7:18–20; Psalm 106:23; James 5:16
- 21 Habakkuk 2:14; Psalm 72:19; Isaiah 6:3; Isaiah 49:18; Deuteronomy 32:40
- 22 Hebrews 3:17–18; Genesis 31:7; Job 19:3; Exodus 32:1; Deuteronomy 1:31–35
- 23 Numbers 32:11; Numbers 26:64; Ezekiel 20:15; Deuteronomy 1:35–45; Hebrews 3:17–18
- 24 Joshua 14:6–14; Numbers 14:6–9; Numbers 32:11–12; Deuteronomy 1:36; Acts 11:23
- 25 Deuteronomy 1:40; Numbers 13:29; Numbers 14:4; Psalm 81:11–13; Proverbs 1:31
- 27 Exodus 16:12; 1 Corinthians 10:10; Exodus 16:28; Mark 9:19; Numbers 14:11
- 28 Numbers 14:21; Hebrews 3:17; Numbers 14:2; Deuteronomy 1:35; Numbers 14:23
- 29 Numbers 1:45; Numbers 26:64; Hebrews 3:17; 1 Corinthians 10:5; Numbers 14:32–33
- 30 Deuteronomy 1:36–38; Numbers 14:38; Numbers 26:65; Genesis 14:22; Numbers 32:12
- 31 Deuteronomy 1:39; Psalm 106:24; Numbers 26:64; Numbers 26:6; Numbers 14:3
- 32 1 Corinthians 10:5; Numbers 14:29; Hebrews 3:17
- 33 Numbers 32:13; Ezekiel 23:35; Psalm 107:40; Deuteronomy 2:14; Numbers 33:38
- 34 Ezekiel 4:6; Numbers 13:25; Jeremiah 18:9–10; Daniel 9:24; 2 Chronicles 36:21
- 35 Numbers 23:19; 1 Corinthians 10:5; Numbers 26:65; Hebrews 3:19; 1 Corinthians 10:11
- 36 Numbers 13:31–33; Numbers 13:4–16
- 37 1 Corinthians 10:10; Numbers 16:49; Numbers 14:12; Hebrews 3:17; Jeremiah 29:32
- 38 Joshua 14:6–10; Numbers 26:65
- 39 Exodus 33:4; Hebrews 12:17; Proverbs 19:3; Matthew 8:12; Isaiah 26:16
- 40 Deuteronomy 1:41; Matthew 7:21–23; Ecclesiastes 9:3; Luke 13:25; Matthew 26:11–12
- 41 2 Chronicles 24:20; Numbers 14:25; Job 4:9; Jeremiah 2:37; Jeremiah 32:5
- 42 Deuteronomy 1:42; Joshua 7:12; Joshua 7:8; Psalm 44:1–11
- 43 2 Chronicles 15:2; Numbers 13:29; Numbers 14:25; Judges 16:20; Hosea 9:12
- 44 Deuteronomy 1:43; 1 Samuel 4:3–11; Numbers 10:33; Numbers 31:6; Numbers 15:30
- 45 Numbers 21:3; Judges 1:17; Deuteronomy 1:44; Numbers 14:43; Joshua 7:5
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Those, doubtless, who do believe God, and who have continued in His love; as did Caleb [the son] of Jephunneh and Joshua [the son] of Nun, and innocent children, who have had no sense of evil.