1 Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. 2 Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? 5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. 8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire. 9 Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. 20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. 22 Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? 23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. 26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? 27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. 33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? 34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Juan 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Annas
Named as high priest alongside Caiaphas when John began preaching, and as the father-in-law of Caiaphas, to whom Jesus was brought first.
Citado en la guía: Luke 3:2; John 18:13; John 18:24
Malchus
The servant of the high priest whose right ear Simon Peter cut off in the garden.
Citado en la guía: John 18:10
Pontius Pilate
Roman governor of Judea who questioned Jesus, found no guilt in Him, released Barabbas, and gave Him up to be crucified and permitted Joseph of Arimathea to take the body.
Citado en la guía: Matthew 27:2; Luke 3:1; John 18:38
Referencias cruzadas (39)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Samuel 15:23; Mateo 26:36; Marcos 14:32; Juan 18:26; Lucas 22:39–40
- 2 Lucas 21:37; Lucas 22:39; Marcos 11:11–12
- 3 Juan 18:12; Lucas 22:47–53; Salmo 3:1–2; Hechos 1:16; Salmo 22:12
- 4 Juan 13:1; Juan 18:7; Hechos 2:28; Hechos 20:22–23; Salmo 27:3
- 5 Isaías 3:9; Juan 1:46; Mateo 21:11; Mateo 2:23; Juan 19:19
- 6 Salmo 27:2; Salmo 70:2–3; 2 Reyes 1:9–15; Hechos 4:29–30; Lucas 9:54–56
- 7 Juan 18:4
- 8 Juan 10:28; 2 Corintios 12:9; Isaías 53:6; 1 Pedro 5:7; Juan 13:1
- 9 Juan 17:12
- 10 Mateo 26:51–54; Marcos 14:47; Lucas 22:49–51; Juan 18:26; Marcos 14:30
- 11 Mateo 26:39; Mateo 20:22; Juan 20:17; Juan 12:27–28; Hebreos 12:2
- 12 Juan 18:3; Mateo 26:57; Marcos 15:1; Lucas 22:54; Hechos 22:24–28
- 13 Juan 18:24; Lucas 3:2; Mateo 26:3; Juan 11:51; Mateo 26:57
- 14 Juan 11:49–52
- 15 Lucas 22:54; Marcos 14:54; Mateo 26:58–68; Mateo 26:3
- 16 Lucas 22:55–57; Mateo 26:69; Marcos 14:66–68
- 17 Mateo 26:69–70; Marcos 14:66–68; Juan 18:25; Mateo 26:33; Lucas 22:56–57
- 18 Marcos 14:54; Juan 18:25; Lucas 22:55–56; Marcos 14:67; Salmo 26:4–10
- 19 Marcos 14:55–65; Lucas 20:20; Lucas 11:53–54; Mateo 26:59–68; Lucas 22:63–71
- 20 Juan 7:26; Isaías 48:16; Mateo 4:23; Lucas 21:37; Mateo 26:55
- 21 Lucas 22:67; Marcos 14:55–59; Mateo 26:59–60; Hechos 24:18–20; Hechos 24:12–13
- 22 Juan 19:3; Lucas 22:63–64; Marcos 14:65; Isaías 50:5–7; Mateo 26:67–68
- 23 1 Pedro 2:20–23; 2 Corintios 10:1; Mateo 5:39; Hechos 23:2–5
- 24 Juan 18:13; Mateo 26:57
- 25 Marcos 14:67–72; Juan 18:17–18; Mateo 26:71–75; Proverbios 29:25; Génesis 18:15
- 26 Juan 18:10; Juan 18:1; Marcos 14:70–71; Lucas 22:59–60; Mateo 26:73
- 27 Juan 13:38; Marcos 14:71–72; Lucas 22:60–62; Mateo 26:34; Marcos 14:30
- 28 Juan 18:33; Juan 19:9; Juan 19:14; Marcos 15:1–5; Mateo 27:27
- 29 Marcos 15:2–5; Mateo 27:23; Mateo 27:11–14; Lucas 23:2–3; Hechos 23:28–30
- 30 Marcos 15:3; Juan 19:12; Lucas 23:2–5; Marcos 10:33; Lucas 20:19–26
- 31 Juan 19:6–7; Juan 19:15; Ezequiel 21:26–27; Hechos 25:18–20; Oseas 3:4–5
- 32 Juan 3:14; Mateo 26:2; Mateo 20:19; Juan 12:32–33; Lucas 18:32–33
- 33 Lucas 23:3–4; Juan 19:3; Hechos 2:34–36; Juan 12:13; Zacarías 9:9
- 35 Juan 19:11; Hechos 22:22–24; Hechos 25:19–20; Juan 19:6; Nehemías 4:2
- 36 Lucas 17:20–21; Colosenses 1:12–14; Juan 6:15; Romanos 14:17; Daniel 2:44
- 37 1 Juan 4:6; Juan 8:47; Juan 8:14; Juan 10:26–27; 1 Juan 3:19
- 38 Juan 19:4; Juan 19:6; Lucas 23:4; Hechos 17:32; Hechos 24:25–26
- 39 Mateo 27:15–18; Marcos 15:6–14; Lucas 23:16–23; Mateo 27:20–23
- 40 Mateo 27:26; Marcos 15:15; Mateo 27:16; Lucas 23:25; Marcos 15:7
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
When the grand and lengthened discourse was concluded which the Lord delivered after supper, and on the eve of shedding His blood for us, to the disciples who were then with Him, and had added the prayer addressed to His Father, the evangelist John began thereafter the narrative of His passion in these words: "When Jesus had so spoken, He …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
An awful thing is death, and very full of terror, but not to those who have learnt the true wisdom which is above. For he that knows nothing certain concerning things to come, but deems it to be a certain dissolution and end of life, with reason shudders and is afraid, as though he were passing into non-existence.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
… the precepts which He taught, did not offer the other cheek to the servant of the high priest when smiting Him thereon; but, so far from that, said, "If I have spoken evil, hear witness of the evil; but if well, why smitest thou me?" Yet was He not on that account unprepared in heart, for the salvation of all, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
For, because both continued with Him at His crucifixion, taking away the ground of his own commendation, he saith, "That disciple was known unto the high priest." But James survived not a long time, but from the beginning he was so greatly filled with warmth, and so forsook all the things of men, and mounted up to an height unutterable, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Ought he not to have followed the example of Jesus, and said, If ye seek Me, let these go their way?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)