1 [Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. 2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. 3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. 4 Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. 5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. 6 Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit. 7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. 8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. 9 Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. 10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] 11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. 12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, 13 neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, 14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. 15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. 16 Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. 20 Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. 22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: 23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. 29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei? 30 Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32 Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. 36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
1 Samuel 2 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Eli
The priest at Shiloh who judged Israel forty years, blessed Hannah, took in the boy Samuel, failed to restrain his wicked sons, and died at ninety-eight when he heard the ark of…
Citado en la guía: 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 1:9; 1 Samuel 2:22
Hophni
A priest at Shiloh and son of Eli, who treated the LORD's offering with contempt and died the same day as his brother Phinehas when the ark of God was captured.
Citado en la guía: 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 2:34; 1 Samuel 4:4
Phinehas
A priest at Shiloh and son of Eli, who died on the day the ark of God was captured; his wife died in childbirth after naming their son Ichabod.
Citado en la guía: 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 2:34; 1 Samuel 4:4
Referencias cruzadas (36)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 1:46–56; Salmo 13:5; Isaías 12:2–3; Filipenses 4:6; Salmo 92:10
- 2 2 Samuel 22:32; Isaías 44:6; Salmo 86:8; Éxodo 15:11; Salmo 89:8
- 3 1 Reyes 8:39; Proverbios 8:13; Proverbios 24:12; Judas 15–16; Hebreos 4:12
- 4 Salmo 76:3; Salmo 37:15; Filipenses 4:13; Salmo 46:9; Hebreos 11:34
- 5 Salmo 113:9; Jeremías 15:9; Lucas 1:53; Salmo 34:10; Isaías 54:1
- 6 Deuteronomio 32:39; Isaías 26:19; Jonás 2:2–6; 2 Reyes 5:7; Job 5:18
- 7 Salmo 75:7; Job 5:11; Deuteronomio 8:17–18; Job 1:21; Santiago 4:10
- 8 Salmo 113:7–8; Santiago 2:5; Daniel 2:48; Daniel 6:3; 1 Samuel 15:17
- 9 Salmo 91:11–12; Salmo 121:3; Salmo 33:16–17; 1 Pedro 1:5; Job 5:24
- 10 Salmo 2:9; Salmo 89:24; Salmo 18:13–14; Salmo 96:13; Éxodo 15:6
- 11 1 Samuel 2:18; 1 Samuel 3:1; 1 Samuel 1:28; 1 Samuel 1:19; 1 Samuel 3:15
- 12 Romanos 1:28–30; Jeremías 2:8; Romanos 1:21; Jueces 2:10; 2 Corintios 6:15
- 13 Levítico 7:29–34
- 14 Éxodo 29:27–28; 1 Samuel 2:29; Isaías 56:11; 2 Pedro 2:13–15; Malaquías 1:10
- 15 Levítico 3:16; Romanos 16:18; Levítico 3:3–5; Filipenses 3:19; Judas 12
- 16 Levítico 7:23–25; Levítico 3:16; 1 Pedro 5:2–3; Jueces 18:25; Nehemías 5:15
- 17 Malaquías 2:7–9; Génesis 13:13; Malaquías 2:13; Génesis 6:11; 2 Reyes 21:6
- 18 Éxodo 28:4; 1 Samuel 3:1; 1 Samuel 2:11; 2 Samuel 6:14; 1 Samuel 22:18
- 19 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 1:21; Éxodo 23:14
- 20 1 Samuel 1:27–28; Lucas 2:34; Rut 4:11; Génesis 27:27–29; Rut 2:12
- 21 Lucas 2:40; Génesis 21:1; 1 Samuel 3:19; 1 Samuel 2:26; Jueces 13:24
- 22 Éxodo 38:8; Jeremías 7:9–10; 1 Samuel 2:13–17; Oseas 4:9–11; Ezequiel 22:26
- 23 Isaías 3:9; Jeremías 3:3; Hechos 9:4; Jeremías 8:12; Hechos 14:15
- 24 1 Reyes 15:30; 2 Corintios 6:8; Hechos 6:3; 1 Timoteo 3:7; Mateo 18:7
- 25 Josué 11:20; Números 15:30; Hebreos 10:26; 1 Samuel 3:14; 1 Timoteo 2:5
- 26 Lucas 2:52; Lucas 2:40; Hechos 2:47; Lucas 1:80; 1 Samuel 2:21
- 27 Jueces 13:6; 1 Reyes 13:1; Deuteronomio 33:1; Éxodo 4:14–16; Éxodo 4:27
- 28 Éxodo 28:1; Levítico 8:7–8; Números 18:19; Levítico 2:3; Levítico 7:34–35
- 29 Mateo 10:37; Deuteronomio 32:15; 1 Samuel 2:13–17; Malaquías 1:12–13; Lucas 14:26
- 30 Juan 12:26; Jeremías 18:9–10; Proverbios 3:9–10; Malaquías 1:6; Salmo 91:14
- 31 1 Samuel 22:17–20; 1 Reyes 2:26–27; 1 Samuel 4:11–20; 1 Samuel 14:3; 1 Samuel 4:2
- 32 Zacarías 8:4; 1 Samuel 4:11; Salmo 78:59–64; 1 Reyes 2:26–27; 1 Samuel 4:22
- 33 1 Reyes 2:26–27; 1 Samuel 22:21–23; 1 Reyes 1:19; 1 Reyes 1:7; Mateo 2:16–18
- 34 1 Samuel 4:11; 1 Reyes 13:3; 1 Samuel 4:17; 1 Samuel 3:12; 1 Reyes 14:12
- 35 2 Samuel 7:27; 2 Samuel 7:11; 1 Reyes 11:38; 1 Samuel 25:28; Salmo 18:50
- 36 1 Reyes 2:27; Ezequiel 44:10–12; Malaquías 1:13; 1 Samuel 2:29–30
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
The Lord hath ascended into the heavens, and hath thundered: He shall judge the ends of the earth, for He is righteous: and He giveth strength to our kings, and shall exalt the horn of His Christ." Do you say that these are the words of a single weak woman giving thanks for the birth of a son?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
"For them that glorify me," saith He, "I will glorify; and they that despise me, shall be lightly esteemed." Let us, I say, do all things unto His glory; that we may attain unto that blessed portion, unto which God grant we may all attain, by the grace and love towards man of our Lord Jesus Christ, to whom be …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
If thou findest fault with Him who saith, The Lord killeth, and maketh alive, why dost thou honour Peter, who raised up Tabitha, but struck Sapphira dead?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
For even as ten thousand times signifies often, so here too. For by saying, "The barren hath borne seven," the Scripture means many.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)