Isaías 30 Vulgata Clementina
Isaías no está en PT1904.
1 [Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;
·
2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti !
·
3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
·
4 Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
·
5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.]
·
6 Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
·
7 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
·
8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum.
·
9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
·
10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.
·
11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
·
12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;
·
13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
·
14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
·
15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
·
16 et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.
·
17 Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
·
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !
·
19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi.
·
20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
·
21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
·
22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei.
·
23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
·
24 et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
·
25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:
·
26 et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.
·
27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
·
28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
·
29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
·
30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
·
31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
·
32 Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis præcipuis expugnabit eos.
·
33 Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
·
Referencias cruzadas (33)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 65:2; Isaías 1:2; Oseas 7:13; Isaías 63:10; Oseas 4:10–12
- 2 Isaías 36:6; Números 27:21; Lamentaciones 4:20; Jeremías 43:7; Ezequiel 29:6–7
- 3 Isaías 20:5; Romanos 10:11; Jeremías 17:5–6; Romanos 5:5; Isaías 45:16–17
- 4 Isaías 19:11; Jeremías 43:7; Isaías 57:9; Oseas 7:11–12; Ezequiel 30:14
- 5 Jeremías 2:36; Isaías 30:7; Isaías 20:5–6; Isaías 31:1–3; Isaías 30:16
- 6 Deuteronomio 8:15; Isaías 46:1–2; Deuteronomio 4:20; Jeremías 11:4; Oseas 8:9–10
- 7 Isaías 2:22; Isaías 31:1–5; Oseas 5:13; Isaías 7:4; Lamentaciones 3:26
- 8 Deuteronomio 31:22; Habacuc 2:2; Isaías 8:1; Deuteronomio 31:19; Jeremías 51:60
- 9 Isaías 30:1; Hechos 7:51; Proverbios 28:9; Zacarías 7:11–12; Sofonías 3:2
- 10 Romanos 16:18; Ezequiel 13:7–10; Amós 7:13; Jeremías 11:21; Amós 2:12
- 11 Romanos 8:7; Romanos 1:30; Job 21:14; Romanos 1:28; Juan 15:23–24
- 12 Isaías 31:1–3; 1 Tesalonicenses 4:8; Isaías 5:24; Amós 2:4; Isaías 47:10
- 13 Ezequiel 13:10–15; Isaías 29:5; 1 Reyes 20:30; Salmo 62:3; Proverbios 29:1
- 14 Salmo 2:9; Jeremías 19:10–11; Apocalipsis 2:27; 2 Pedro 2:4–5; Ezequiel 7:9
- 15 Isaías 26:3–4; Isaías 32:17; Salmo 125:1–2; Jeremías 3:22–23; Juan 5:40
- 16 Isaías 31:1; Deuteronomio 28:25; Jeremías 4:13; Amós 9:1; Salmo 33:17
- 17 Deuteronomio 28:25; Deuteronomio 32:30; Josué 23:10; Levítico 26:36; Levítico 26:8
- 18 2 Pedro 3:9; Lamentaciones 3:25–26; Proverbios 16:20; Isaías 25:9; Isaías 8:17
- 19 Isaías 60:20; Salmo 50:15; Isaías 65:24; Isaías 58:9; Mateo 7:7–11
- 20 Salmo 80:5; 1 Reyes 22:27; Amós 8:11–12; Salmo 127:2; Hechos 14:22
- 21 Salmo 32:8; Proverbios 3:5–6; Isaías 58:11; Isaías 42:16; Deuteronomio 5:32
- 22 Isaías 31:7; Jueces 17:3–4; Zacarías 13:2; Isaías 46:6; Ezequiel 36:31
- 23 Zacarías 8:11–12; Salmo 65:9–13; Isaías 32:20; Isaías 58:11; Zacarías 10:1
- 24 Génesis 45:6; Deuteronomio 25:4; Lucas 3:17; 1 Samuel 8:12; Mateo 3:12
- 25 Isaías 35:6–7; Isaías 2:14–15; Isaías 43:19–20; Ezequiel 17:22; Isaías 37:36
- 26 Isaías 60:19–20; Deuteronomio 32:39; Apocalipsis 22:5; Apocalipsis 21:23; Isaías 24:23
- 27 2 Tesalonicenses 2:8; Sofonías 3:8; Salmo 79:5; Deuteronomio 32:22; Deuteronomio 33:2
- 28 Isaías 37:29; Isaías 11:4; Isaías 8:8; 2 Tesalonicenses 2:8; Lucas 22:31
- 29 Salmo 42:4; Salmo 95:1–2; Éxodo 15:1–21; Apocalipsis 15:3; Mateo 26:30
- 30 Isaías 29:6; Salmo 18:13–14; Josué 10:11; Nahúm 1:2–6; Ezequiel 38:19–22
- 31 Miqueas 5:5–6; Isaías 10:5; Isaías 9:4; Isaías 11:4; Salmo 125:5
- 32 Isaías 11:15; Salmo 81:1–2; Isaías 2:19; Ezequiel 32:10; Isaías 19:16
- 33 2 Reyes 23:10; Jeremías 19:6; Génesis 19:24; Hebreos 13:8; 1 Pedro 1:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias