1 [Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi. 2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. 3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: 4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas. 5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.] 6 [Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. 7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. 8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? 9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. 10 Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? 11 Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. 12 Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. 13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo; 14 succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: 15 et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. 16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah ! calefactus sum, vidi focum; 17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu ! 18 Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. 19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? 20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. 21 Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei. 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. 23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] 24 [Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum; 25 irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens; 26 suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo; 27 qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; 28 qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]
Isaías 44 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (27)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 41:8; Romanos 11:5–6; Jeremías 30:10; Salmo 105:6; Hebreos 3:7–8
- 2 Jeremías 1:5; Isaías 43:1; Isaías 46:3–4; Isaías 44:24; Isaías 43:7
- 3 Joel 2:28; Hechos 2:17; Isaías 59:21; Juan 7:37–39; Proverbios 1:23
- 4 Isaías 58:11; Salmo 1:3; Salmo 92:13–15; Ezequiel 17:5; Salmo 137:1–2
- 5 Zacarías 13:9; Deuteronomio 26:17–19; Nehemías 9:38–10:29; 1 Pedro 2:9; Gálatas 6:16
- 6 Isaías 41:4; Isaías 43:10–11; Apocalipsis 1:8; Apocalipsis 22:13; Isaías 44:8
- 7 Isaías 41:26; Isaías 41:22; Isaías 46:9–10; Isaías 45:21; Isaías 43:9
- 8 Isaías 43:10; 1 Samuel 2:2; Deuteronomio 4:35; Deuteronomio 4:39; Juan 10:30
- 9 Isaías 41:24; Jeremías 10:14–15; Habacuc 2:18–20; Salmo 97:7; Isaías 41:29
- 10 Jeremías 10:5; Habacuc 2:18; Hechos 19:26; Daniel 3:1; 1 Corintios 8:4
- 11 Isaías 42:17; Isaías 45:16; Salmo 97:7; Isaías 1:29; Hechos 19:24–34
- 12 Isaías 41:6–7; Isaías 40:19; Isaías 46:6–7; Jeremías 10:3–11; Habacuc 2:13
- 13 Jueces 17:4–5; Deuteronomio 4:16–18; Salmo 115:5–7; Romanos 1:23; Hechos 17:29
- 14 Isaías 40:20; Jeremías 10:3–8; Habacuc 2:19; Oseas 4:12
- 15 2 Crónicas 25:14; Jueces 2:19; Apocalipsis 9:20; Isaías 45:20; Isaías 44:10
- 17 Isaías 45:20; Daniel 3:29; 1 Reyes 18:26; Isaías 37:38; Isaías 36:19–20
- 18 Isaías 6:9–10; 2 Corintios 4:3–4; Juan 12:39–40; 2 Tesalonicenses 2:9–12; Jeremías 5:21
- 19 Deuteronomio 27:15; 1 Reyes 11:7; 1 Reyes 11:5; Isaías 5:13; Isaías 45:20
- 20 Oseas 12:1; Salmo 102:9; Romanos 1:28; Job 15:31; Romanos 1:25
- 21 Isaías 44:1–2; Isaías 49:15–16; Isaías 46:8–9; Isaías 43:15; Isaías 43:1
- 22 Isaías 43:25; 1 Corintios 6:20; Hechos 3:18–19; Isaías 43:1; 1 Pedro 1:18–19
- 23 Efesios 1:6–7; Apocalipsis 5:8–14; Salmo 98:7–8; Apocalipsis 19:1–6; Salmo 69:34
- 24 Isaías 45:12; Isaías 42:5; Isaías 54:5; Isaías 45:18; Apocalipsis 5:9
- 25 Salmo 33:10; Job 5:12–14; 2 Samuel 15:31; Jeremías 50:36; Isaías 47:12–14
- 26 1 Reyes 18:36–38; Isaías 42:9; Hechos 2:25–28; 2 Pedro 1:19–21; Nehemías 1:3
- 27 Jeremías 51:36; Jeremías 50:38; Isaías 42:15; Apocalipsis 16:12; Jeremías 51:32
- 28 2 Crónicas 36:22; Isaías 45:1; Daniel 10:1; Esdras 6:3–18; Isaías 45:13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And this shall come to pass through the loving-kindness of God, who says to you, Behold, I will blot out as a cloud thy transgressions, and as a thick cloud thy sins.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
However, a time will come, when all shall be consumed by fire; as Isaiah says of the God of the universe in these words, "That saith to the deep, Be dry, and I will dry up thy rivers." Reject then the foolish wisdom of this world, and receive with me the more simple but infallible doctrine of truth.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)