1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. 8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. 11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: 12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: 19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. 25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. 27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. 29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. 31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Lucas 15 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (29)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Timoteo 1:15; Mateo 9:10–13; Lucas 5:29–32; Mateo 21:28–31; Ezequiel 18:27
- 2 Mateo 9:11; Lucas 7:39; Lucas 19:7; Lucas 5:30; Hechos 11:3
- 4 Ezequiel 34:16; Ezequiel 34:11–12; Mateo 18:12–14; Lucas 19:10; 1 Pedro 2:25
- 5 Hebreos 12:2; Isaías 46:3–4; Lucas 19:9; Miqueas 7:18; Isaías 40:10–11
- 6 Lucas 15:10; Lucas 15:24; 1 Pedro 2:25; Salmo 119:176; Juan 15:14
- 7 Lucas 15:10; Lucas 5:32; Lucas 15:32; Mateo 18:13; Proverbios 30:12
- 8 Ezequiel 34:12; Lucas 19:10; Juan 10:16; Juan 11:52; Efesios 2:17
- 9 Lucas 15:6–7
- 10 Lucas 15:7; Ezequiel 33:11; 2 Corintios 7:10; Ezequiel 18:23; Lucas 13:5
- 12 Deuteronomio 21:16–17; Marcos 12:44; Salmo 17:14; Lucas 15:30
- 13 Proverbios 21:17; Proverbios 29:3; Jeremías 2:5; Proverbios 23:19–22; Lucas 15:30
- 14 2 Crónicas 33:11; Ezequiel 16:27; Oseas 2:9–14; Amós 8:9–12
- 15 Tito 3:3; 2 Timoteo 2:25–26; Isaías 1:5; Nahúm 3:6; Jeremías 5:3
- 16 Romanos 6:19–21; Oseas 12:1; Isaías 44:20; Lamentaciones 4:5; Jonás 2:2–8
- 17 Ezequiel 18:28; Efesios 2:4–5; Lucas 15:18–19; Efesios 5:14; Hechos 16:29–30
- 18 Lamentaciones 3:40; 1 Juan 1:8–10; Lucas 15:21; Lucas 18:13; Salmo 51:3–5
- 19 Job 42:6; Salmo 84:10; 1 Pedro 5:6; Santiago 4:8–10; Josué 9:24–25
- 20 Salmo 103:10–13; Salmo 86:5; Salmo 86:15; Efesios 2:13; Isaías 49:15
- 21 Salmo 51:4; Lucas 15:18–19; Jeremías 3:13; 1 Corintios 8:12; Romanos 2:4
- 22 Ester 8:2; Génesis 41:42; Isaías 61:10; Apocalipsis 6:11; Ester 3:10
- 23 Mateo 22:2–14; Salmo 63:5; Isaías 25:6; Génesis 18:7; Isaías 65:13–14
- 24 Efesios 2:5; Ezequiel 34:16; Lucas 19:10; Colosenses 2:13; Lucas 15:4
- 25 Salmo 150:4; Jeremías 31:4; Lucas 15:11–12; Salmo 126:1; Lucas 7:32
- 27 Lucas 15:30; Filemón 16; Hechos 22:13; Hechos 9:17
- 28 1 Samuel 18:8; Jonás 4:9; Génesis 4:5–7; Lucas 15:2; Lucas 7:39
- 29 Lucas 15:7; Zacarías 7:3; Lucas 18:11–12; Malaquías 3:14; Lucas 18:20–21
- 30 Lucas 15:12–13; Proverbios 29:3; Lucas 18:11; Lucas 15:32; Éxodo 32:7
- 31 Marcos 7:27–28; Romanos 11:1; Romanos 9:4; Mateo 20:13–16; Romanos 11:35
- 32 Efesios 2:1–10; Lucas 15:24; Isaías 35:10; Romanos 3:4; Salmo 51:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
In the same way they oracularly declare, that one power having departed also from the Duodecad, has perished; and this was represented by the woman who lost the drachma, and, lighting a lamp, again found it.
Far, indeed, was I wandering away from Thee, being even shut out from the very husks of the swine, whom with husks I fed. For how much better, then, are the fables of the grammarians and poets than these snares!
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
But Luke saith, that He even brought it on his shoulders, and that "There was greater joy over one sinner that repenteth, than over ninety and nine just persons." And from His forsaking those that were saved for it, and from His taking more pleasure in this one, He showed His earnestness about it to be great.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… Christ, as yet by calling only, but ere long by grace also, make you a new heart and a new spirit, that there may be gladness among the inhabitants of heaven: for if over one sinner that repenteth there is joy, according to the Gospel, how much more shall the salvation of so many souls move the inhabitants of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… no repentance." And with much joyfulness do we hear, whenever we hear, how the lost sheep is brought home again on the Shepherd's shoulders, while the angels rejoice, and the drachma is restored to Thy treasury, the neighhours rejoicing with the woman who found it; and the joy of the solemn service of Thy house constraineth to tears, when in …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)