1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. 2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. 3 Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. 4 Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel. 5 Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli. 6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi. 7 Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis. 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. 11 Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. 12 Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. 13 Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. 14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. 15 Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. 16 Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc. 17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel. 18 Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria. 19 Insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel. 20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. 21 Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. 22 Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda, 23 sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem. 24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. 25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi. 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses. 27 Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël: et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. 28 Reliqua autem sermonum Josiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? 29 In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo cum vidisset eum. 30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. 31 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna. 32 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus. 33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri. 34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi. 35 Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao. 36 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma. 37 Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
2 Kings 23 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Hamutal
Daughter of Jeremiah from Libnah, named as the mother of Jehoahaz and of Zedekiah, kings of Judah.
Cited in the guide: 2 Kings 23:31; 2 Kings 24:18; Jeremiah 52:1
Jehoahaz
Josiah's son, anointed king by the people of the land at twenty-three, who reigned three months before Pharaoh Neco imprisoned him at Riblah and carried him off to Egypt, where he…
Cited in the guide: 2 Kings 23:30; 2 Kings 23:31; 2 Kings 23:33
Jehoiakim
Josiah's son Eliakim, made king by Pharaoh Neco who changed his name, who reigned eleven years, became Nebuchadnezzar's vassal for three years and then rebelled, and was succeeded…
Cited in the guide: 2 Kings 23:34; 2 Kings 23:36; 2 Kings 24:1
Jeremiah
A man of Libnah named as the father of Hamutal, mother of King Zedekiah.
Cited in the guide: 2 Kings 23:31; 2 Kings 24:18; Jeremiah 52:1
Joshua
A governor of the city of Jerusalem, whose gate stood to the left of the city gate where Josiah tore down the high places of the gates.
Cited in the guide: 2 Kings 23:8
Josiah
The boy king who rediscovered the Law and led Judah's last great reform.
Cited in the guide: 2 Kings 22-23; 2 Chron. 34-35; Matt. 1:10-11
Nathan-melech
An official whose chamber stood near the court where Josiah removed the horses dedicated to the sun.
Cited in the guide: 2 Kings 23:11
Neco
Pharaoh and king of Egypt who marched to help the king of Assyria at the Euphrates, killed Josiah at Megiddo, imprisoned Jehoahaz, and made Eliakim king as Jehoiakim.
Cited in the guide: 2 Kings 23:29; 2 Kings 23:33; 2 Kings 23:34
Pedaiah
Named as the father of Zebidah, the mother of King Jehoiakim.
Cited in the guide: 2 Kings 23:36
Zebidah
Daughter of Pedaiah from Rumah and mother of King Jehoiakim of Judah.
Cited in the guide: 2 Kings 23:36
Cross references (36)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 34:29–33; Deuteronomy 31:28; 2 Chronicles 29:20; 2 Chronicles 30:2; 2 Samuel 6:1
- 2 2 Kings 22:8; Deuteronomy 31:10–13; Revelation 20:12; Nehemiah 13:1; Nehemiah 8:1–8
- 3 2 Kings 11:14; 2 Kings 11:17; Deuteronomy 13:4; Joshua 24:24–25; Deuteronomy 8:19
- 4 2 Kings 21:7; 2 Kings 21:3; 2 Chronicles 33:3; 2 Kings 25:18; 1 Kings 16:31
- 5 Jeremiah 44:17–19; 2 Kings 21:3–4; Hosea 10:5; Jeremiah 8:1–2
- 6 2 Kings 23:15; 2 Chronicles 34:4; 2 Kings 10:27; Judges 3:7; Exodus 32:20
- 7 Ezekiel 16:16; 1 Kings 15:12; 1 Kings 14:24; Exodus 35:25–26; Genesis 19:4–5
- 8 1 Kings 15:22; Joshua 21:17; Isaiah 10:29; Genesis 26:23; Judges 20:1
- 9 Ezekiel 44:10–14; 1 Samuel 2:36; Malachi 2:8–9; Ezekiel 44:29–31
- 10 Jeremiah 19:6; Isaiah 30:33; Jeremiah 7:31–32; Leviticus 18:21; Jeremiah 32:35
- 11 Ezekiel 8:16; 2 Chronicles 34:4; 2 Kings 23:5; Deuteronomy 4:19; 2 Chronicles 14:5
- 12 Zephaniah 1:5; 2 Kings 21:5; Jeremiah 19:13; 2 Chronicles 33:5; 2 Chronicles 33:15
- 13 1 Kings 11:7; 1 Kings 11:5; Numbers 21:29; Judges 2:13; Judges 11:24
- 14 Exodus 23:24; Deuteronomy 7:5; 2 Kings 23:16; Micah 1:7; Numbers 33:52
- 15 2 Kings 23:6; 1 Kings 14:16; 2 Kings 10:31; 1 Kings 21:22; 1 Kings 12:28–13:1
- 16 1 Kings 13:1–2; 1 Kings 13:32; John 10:35; Matthew 24:35
- 17 1 Kings 13:1; 1 Kings 13:30–31
- 18 1 Kings 13:31; 1 Kings 13:1–22
- 19 2 Chronicles 34:6–7; Ezekiel 8:17–18; 2 Kings 17:9; 2 Kings 21:6; 1 Kings 13:32
- 20 2 Kings 11:18; 2 Chronicles 34:5; Exodus 22:20; 2 Kings 10:25; 1 Kings 13:2
- 21 Deuteronomy 16:1–8; Numbers 9:2–5; Numbers 28:16–25; 2 Chronicles 35:1–19; Exodus 12:3–20
- 22 2 Chronicles 35:3–19; 2 Chronicles 30:1–3; 2 Chronicles 30:13–20
- 24 Leviticus 19:31; Genesis 31:19; 2 Kings 21:6; Deuteronomy 18:10–12; Leviticus 20:27
- 25 2 Kings 18:5; Jeremiah 29:13; 1 Kings 8:48; Deuteronomy 6:5; John 1:17
- 26 2 Kings 24:4; 2 Kings 21:11–13; Jeremiah 15:1–4; 2 Kings 24:2; 2 Chronicles 36:16
- 27 2 Kings 18:11; 2 Kings 21:13; 2 Kings 21:4; 2 Kings 17:18; Jeremiah 33:24
- 28 2 Kings 20:20
- 29 Jeremiah 46:2; 2 Chronicles 35:20–24; Judges 5:19; Zechariah 12:11; 1 Kings 4:12
- 30 2 Kings 9:28; 2 Chronicles 36:1–4; 2 Kings 21:24; 2 Kings 14:21; 2 Chronicles 35:24
- 31 2 Kings 24:18; 1 Chronicles 3:15; Jeremiah 22:11
- 32 2 Kings 21:2–7; 2 Kings 21:21–22
- 33 2 Kings 25:6; 1 Kings 8:65; Jeremiah 52:26–27; Jeremiah 39:5–6; Jeremiah 52:9–10
- 34 Ezekiel 19:3–4; 1 Chronicles 3:15; 2 Kings 24:17; Jeremiah 22:11–12; Daniel 1:7
- 35 2 Kings 23:33; 2 Kings 15:19–20
- 36 2 Chronicles 36:5; Jeremiah 26:1; Jeremiah 1:3; 1 Chronicles 3:15
- 37 2 Chronicles 28:22–25; Jeremiah 36:31; Jeremiah 26:20–23; 2 Chronicles 33:22–23; 2 Chronicles 33:4–10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences