Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: 2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: 5 A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: 6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. 7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, 8 dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: 9 sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. 10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. 11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. 12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. 13 Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis, 14 ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo: 15 qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. 16 Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. 17 Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. 18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi? 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te: 20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, 21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de cælis, et propitiare. 22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: 23 tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. 24 Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, 25 tu exaudies de cælo: et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum. 26 Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, 27 exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum. 28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: 29 si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, 30 tu exaudies de cælo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum): 31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris. 32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto, 33 tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. 34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo, 35 tu exaudies de cælo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris. 36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est, 37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus: 38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo: 39 tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori: 40 tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto. 41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis. 42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.

Referencias cruzadas (42)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Éxodo 20:21; Salmo 18:8–11; Levítico 16:2; Deuteronomio 4:11; 1 Reyes 8:12–50
  2. 2 2 Crónicas 2:4–6; Salmo 135:21; Apocalipsis 21:3; 1 Crónicas 28:20; 1 Crónicas 28:6
  3. 3 1 Reyes 8:14; 1 Crónicas 16:2; Números 6:23–27; Josué 22:6; Lucas 24:50–51
  4. 4 Salmo 72:18–19; Salmo 68:32–35; Mateo 24:35; Salmo 41:13; Salmo 68:4
  5. 5 Deuteronomio 12:11; 1 Reyes 8:16; Daniel 9:19; 1 Samuel 13:13–14; 2 Samuel 7:6–7
  6. 6 1 Crónicas 28:4; Salmo 132:13; 2 Crónicas 12:13; Salmo 78:68–70; Salmo 48:1
  7. 7 1 Reyes 5:3; 1 Crónicas 17:1; 1 Crónicas 22:7; 1 Crónicas 28:2–4; 2 Samuel 7:2–3
  8. 8 2 Corintios 8:12; 1 Reyes 8:18–21; Marcos 14:8
  9. 9 2 Samuel 7:12–13; 1 Crónicas 17:11–12; 1 Crónicas 17:4
  10. 10 1 Crónicas 17:11; 1 Reyes 3:6–7; 1 Crónicas 29:15; Eclesiastés 1:4; 2 Crónicas 1:1
  11. 11 2 Crónicas 5:10; 2 Crónicas 5:7; 1 Reyes 8:21; Hebreos 9:4; 1 Reyes 8:9
  12. 12 Isaías 50:10; Éxodo 9:33; Salmo 63:4; Job 11:13; Salmo 143:6
  13. 13 1 Reyes 8:54; Nehemías 8:4; Salmo 95:6; Esdras 9:5; 2 Crónicas 4:9
  14. 14 Éxodo 15:11; Deuteronomio 7:9; Nehemías 1:5; Salmo 89:8; 1 Tesalonicenses 2:12
  15. 15 1 Crónicas 22:9–10; 1 Reyes 8:24; 2 Samuel 7:12
  16. 16 1 Reyes 2:4; Juan 15:14–15; Salmo 132:12; 2 Crónicas 7:18; Salmo 119:1
  17. 17 Jeremías 11:5; 2 Samuel 7:25–29; Éxodo 24:10; 2 Crónicas 6:14; Isaías 41:17
  18. 18 2 Crónicas 2:6; Isaías 66:1; Salmo 139:7–10; 2 Corintios 12:2; Hechos 7:48–49
  19. 19 1 Reyes 8:28; Salmo 130:2; Salmo 4:1; Salmo 20:1–3; Juan 17:20
  20. 20 Salmo 34:15; Salmo 121:5; 2 Crónicas 6:6; Daniel 6:10; Nehemías 1:6
  21. 21 Miqueas 7:18; Daniel 9:19; Isaías 43:25; 2 Crónicas 6:39; 2 Crónicas 30:27
  22. 22 Éxodo 22:11; Números 5:19–22; Mateo 23:18; Levítico 5:1; 1 Reyes 8:31–32
  23. 23 Jeremías 51:56; Ezequiel 18:20; Romanos 2:9–10; Isaías 3:10–11; Proverbios 17:15
  24. 24 Levítico 26:17; Salmo 44:10; Jueces 2:11; Deuteronomio 28:25; Nehemías 9:1–37
  25. 25 Jeremías 33:6–13; Josué 21:43; Génesis 13:15; Salmo 106:40–47; Esdras 1:1–6
  26. 26 Deuteronomio 28:23; Deuteronomio 11:17; Levítico 26:19; Proverbios 28:13; Oseas 5:15–6:1
  27. 27 Zacarías 10:1; Jeremías 5:24; 1 Reyes 8:35–36; Salmo 94:12; Jeremías 6:16
  28. 28 Joel 2:25; Rut 1:1; Santiago 5:13; Apocalipsis 9:3–11; 2 Crónicas 32:1
  29. 29 2 Crónicas 6:12–13; Salmo 91:15; Salmo 50:15; Salmo 32:2–6; Proverbios 14:10
  30. 30 1 Crónicas 28:9; 1 Samuel 16:7; Apocalipsis 2:23; Mateo 16:27; Hebreos 4:13
  31. 31 1 Samuel 12:24; Salmo 128:1; Hechos 9:31; Éxodo 20:20; Job 28:28
  32. 32 Isaías 56:3–7; 1 Reyes 8:41–43; Mateo 8:10–11; Juan 12:20; Hechos 10:1–4
  33. 33 2 Crónicas 7:14; Salmo 22:27; Isaías 49:6; 1 Samuel 17:46; Salmo 46:10
  34. 34 2 Crónicas 20:6–13; Isaías 14:32; Jueces 1:1–2; 1 Samuel 15:3; 2 Crónicas 14:9–12
  35. 35 Salmo 9:3–4; Isaías 37:21–36; Daniel 9:17–19; Jeremías 5:28
  36. 36 1 Juan 1:8–10; Santiago 3:2; Eclesiastés 7:20; Job 15:14–16; Salmo 143:2
  37. 37 Lucas 15:17–19; Jeremías 31:18–20; Isaías 64:6–12; Daniel 9:5–11; Job 33:27–28
  38. 38 Joel 2:12–13; Deuteronomio 30:2–6; 2 Crónicas 33:11–13; 2 Crónicas 6:34; Daniel 9:3–4
  39. 39 2 Crónicas 6:35; Salmo 25:18; Miqueas 7:18–20; Zacarías 1:15–16
  40. 40 2 Crónicas 7:15; Salmo 116:2; Salmo 17:1; Nehemías 1:6; Nehemías 1:11
  41. 41 Isaías 61:10; 1 Crónicas 28:2; Salmo 132:8–10; Filipenses 3:3; Apocalipsis 19:8
  42. 42 Isaías 55:3; Salmo 132:1; Salmo 2:2; Salmo 89:24; Salmo 132:10

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 6:30 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXIX)

    But that it belongs to God only to know men's secrets, hear what saith the prophet, "Thou most entirely alone knowest the hearts;" and again, "God trieth the hearts and reins; " and Jeremiah too saith, "The heart is deep above all things, and it is man, and who shall know him?" and, "Man shall look on the face, but …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  2. Cita 6:18 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    Afterwards Solomon hearing his father David speak these things, built a wondrous house, and foreseeing Him who was to come into it, said in astonishment, Will God in very deed dwell with men on the earth?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)