1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. 5 Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi. 6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? 9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. 10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. 11 Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. 13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo. 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: 16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. 17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. 20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. 21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]
Isaías 60 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (22)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Efesios 5:14; Efesios 5:8; Juan 8:12; Isaías 52:1–2; Isaías 60:19–20
- 2 Colosenses 1:13; 1 Pedro 2:9; Hechos 17:30–31; Efesios 4:17–20; 2 Corintios 4:4–6
- 3 Isaías 49:23; Hechos 13:47; Apocalipsis 21:24; Isaías 2:2–5; Salmo 117:1–2
- 4 Isaías 42:6; Isaías 49:20–22; Isaías 49:18; Gálatas 3:28–29; Isaías 43:6
- 5 Isaías 61:6; Isaías 23:18; Salmo 98:7–9; Hechos 10:45; Isaías 54:2
- 6 Mateo 2:11; Salmo 72:10; Salmo 72:15; 1 Pedro 2:9; Jueces 6:5
- 7 Isaías 56:7; Génesis 25:13; Hebreos 13:15–16; Romanos 12:1; Hageo 2:7–9
- 8 Apocalipsis 7:9; Lucas 13:29; Hebreos 12:1; Isaías 49:21; Isaías 60:4
- 9 Isaías 55:5; Isaías 2:16; Isaías 11:11; Isaías 51:5; Gálatas 4:26
- 10 Isaías 61:5; Isaías 49:23; Apocalipsis 21:26; Isaías 60:3; Zacarías 6:15
- 11 Apocalipsis 21:25–26; Isaías 60:5; Isaías 60:18; Isaías 62:10; Salmo 149:8
- 12 Zacarías 14:12–19; Isaías 54:15; Isaías 14:2; Salmo 2:12; Daniel 2:44–45
- 13 Isaías 35:2; Salmo 96:6; Salmo 132:7; 1 Crónicas 28:2; Esdras 7:27
- 14 Apocalipsis 3:9; Isaías 49:23; Hebreos 12:22; Isaías 45:14; Isaías 1:26
- 15 Isaías 61:7; Jeremías 30:17; Isaías 49:14–23; Jeremías 33:11; Isaías 35:10
- 16 Isaías 49:23; Isaías 66:11–12; Isaías 66:14; Isaías 61:6; Isaías 43:3–4
- 17 Hebreos 11:40; Isaías 30:26; Isaías 1:26; Zacarías 12:8; 1 Reyes 10:21–27
- 18 Isaías 26:1; Isaías 11:9; Zacarías 9:8; Salmo 72:3–7; Isaías 2:4
- 19 Apocalipsis 21:23; Apocalipsis 22:5; Zacarías 2:5; Salmo 36:9; Salmo 3:3
- 20 Apocalipsis 21:4; Salmo 84:11; Isaías 35:10; Salmo 27:1; Malaquías 4:2
- 21 Mateo 15:13; Salmo 37:22; Salmo 37:11; Juan 15:2; Salmo 92:13
- 22 Habacuc 2:3; Hebreos 10:36; Lucas 18:7; Mateo 13:31–32; 2 Pedro 3:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And within a little while ye shall hear that excellent lesson which says, Shine, shine, O thou new Jerusalem; for thy light is come.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)