Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 12 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. 2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: 8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. 9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. 13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: 16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent. 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: 18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: 21 et in nomine ejus gentes sperabunt.] 22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? 27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. 31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. 44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Referencias cruzadas (49)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Deuteronomio 23:25; Marcos 2:23–28; Lucas 6:1–5
  2. 2 Mateo 12:10; Juan 7:21–24; Éxodo 20:9–11; Marcos 3:2–5; Éxodo 31:15–17
  3. 3 1 Samuel 21:3–6; Lucas 6:3; Marcos 2:25–26; Mateo 21:16; Marcos 12:10
  4. 4 Levítico 24:5–9; Éxodo 25:30; Éxodo 29:32–33; Levítico 8:31
  5. 5 Números 28:9–10; Juan 7:22–23
  6. 6 Mateo 12:41–42; 2 Crónicas 6:18; 1 Pedro 2:4–5; Malaquías 3:1; Hageo 2:7–9
  7. 7 Oseas 6:6; Mateo 9:13; Miqueas 6:6–8; Isaías 1:11–17; Proverbios 17:15
  8. 8 Lucas 6:5; Marcos 2:28; Juan 5:17–23; Marcos 9:4–7; Mateo 9:6
  9. 9 Lucas 6:6–11; Marcos 3:1–6
  10. 10 Lucas 13:14; Juan 9:16; Juan 8:6; Mateo 22:17–18; Lucas 11:54
  11. 11 Deuteronomio 22:4; Lucas 14:5; Lucas 13:15–17; Éxodo 23:4–5
  12. 12 Mateo 6:26; Lucas 6:9; Marcos 3:4; Mateo 10:31; Lucas 12:24
  13. 13 Lucas 13:13; Hechos 3:7–8
  14. 14 Juan 11:53; Lucas 6:11; Marcos 3:6; Juan 10:39; Juan 5:18
  15. 15 Marcos 3:7–12; Mateo 10:23; Juan 7:1; Mateo 19:2; Juan 11:54
  16. 16 Mateo 9:30; Mateo 8:4; Mateo 17:9; Marcos 7:36; Lucas 5:14–15
  17. 17 Isaías 42:1–4; Isaías 42:9; Isaías 41:22–23; Mateo 13:35; Mateo 21:4
  18. 18 Isaías 42:1; Lucas 4:18; Juan 3:34; Hechos 10:38; Isaías 61:1–3
  19. 19 Mateo 11:29; 2 Timoteo 2:24–25; Juan 18:36–38; 2 Corintios 10:1; Lucas 17:20
  20. 20 Isaías 42:3–4; Ezequiel 34:16; Isaías 61:1–3; Lucas 4:18; Salmo 147:3
  21. 21 Isaías 11:10; Romanos 15:12–13; Isaías 42:4; Colosenses 1:27; Efesios 1:12–13
  22. 22 Lucas 11:14–15; Marcos 7:35–37; Isaías 29:18; Isaías 35:5–6; Hechos 26:18
  23. 23 Mateo 9:27; Juan 4:29; Mateo 22:42–43; Mateo 9:33; Juan 7:40–42
  24. 24 Marcos 3:22; Mateo 9:34; Lucas 11:15
  25. 25 Gálatas 5:15; Jeremías 17:10; Mateo 9:4; Marcos 3:23–27; 1 Corintios 2:11
  26. 26 Colosenses 1:13; 1 Juan 5:19; Apocalipsis 20:2–3; Juan 12:31; Apocalipsis 12:9
  27. 27 Marcos 9:38–39; Hechos 19:13–16; Lucas 9:49–50; Lucas 11:19; Romanos 3:19
  28. 28 Lucas 11:20; Daniel 7:14; Mateo 6:33; Hechos 10:38; Colosenses 1:13
  29. 29 Isaías 49:24; Marcos 3:27; Lucas 11:21–22; 1 Juan 4:4; Apocalipsis 20:7–9
  30. 30 Marcos 9:40; Lucas 11:23; Josué 24:15; Lucas 9:50; 1 Juan 2:19
  31. 31 Lucas 12:10; Marcos 3:28–30; Hebreos 10:29; Hebreos 10:26; Hechos 7:51
  32. 32 Marcos 3:29; Hebreos 10:26–29; Hebreos 6:4–6; Lucas 12:10; Mateo 12:31
  33. 33 Lucas 6:43–44; Mateo 7:16–20; Santiago 4:8; Juan 15:4–7; Mateo 3:8–10
  34. 34 Lucas 6:45; Mateo 15:18; Efesios 4:29; 1 Samuel 24:13; Santiago 3:5–8
  35. 35 Colosenses 4:6; Proverbios 15:4; Proverbios 15:28; Colosenses 3:16; Proverbios 25:11–12
  36. 36 Eclesiastés 12:14; Romanos 2:16; Apocalipsis 20:12; Judas 14–15; Efesios 6:4–6
  37. 37 Proverbios 13:3; Santiago 2:21–25
  38. 38 1 Corintios 1:22; Marcos 8:11–12; Lucas 11:29; Juan 2:18; Lucas 11:16
  39. 39 Mateo 16:4; Lucas 11:29–32; Santiago 4:4; Isaías 57:3; Marcos 8:38
  40. 40 Jonás 1:17; Mateo 27:63–64; Juan 2:19; Mateo 17:23; Mateo 16:21
  41. 41 Mateo 12:42; Hebreos 11:7; Romanos 2:27; Juan 3:31; Mateo 12:6
  42. 42 1 Reyes 10:1–13; 2 Crónicas 9:1–12; Hebreos 1:2–4; Lucas 11:31–32; Juan 1:14
  43. 43 Lucas 11:24–26; Lucas 8:28–32; Mateo 8:29; Marcos 5:7–13; Amós 8:11–13
  44. 44 1 Juan 4:4; 1 Juan 2:19; Salmo 81:11–12; Apocalipsis 13:8–9; Judas 4–5
  45. 45 Lucas 11:26; Hebreos 6:4–8; Marcos 5:9; Hebreos 10:26–31; 2 Pedro 2:14–22
  46. 46 Mateo 13:55; Juan 7:3; Juan 2:12; Juan 7:5; Marcos 3:31–35
  47. 48 Marcos 3:32–33; Mateo 10:37; Lucas 2:52; Deuteronomio 33:9; Juan 2:3–4
  48. 49 Marcos 3:34; Juan 17:20; Juan 20:17–20; Mateo 28:7; Juan 17:8–9
  49. 50 Lucas 8:21; Marcos 3:35; Juan 15:14; Mateo 28:10; Lucas 11:27–28

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 12:32 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXI)

    There has been a great question raised touching the late lesson of the Gospel, to the solution of which I am unequal by any power of mine own; but "our sufficiency is of God," to whatever degree we are capable of receiving His aid.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 12:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXXIX)

    But Luke saith, "On a double Sabbath." Now what is a double Sabbath? When the cessation from toil is twofold, both that of the regular Sabbath, and that of another feast coming upon it. For they call every cessation from toil, a sabbath.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 12:43 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XVI–XVII)

    For when the unclean spirit of folly has gone forth, and when afterwards he finds them not waiting upon God, but occupied with mere worldly questions, then, "taking seven other spirits more wicked than himself," and inflating the minds of these men with the notion of their being able to conceive of something beyond God, and having fitly prepared them …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 12:41 Augustine of Hippo, The City of God (Book XX, Chapters 3–5)

    The queen of the south shall rise up in the judgment with this generation, and shall condemn it: for she came from the utter most parts of the earth to hear the words of Solomon; and behold, a greater than Solomon is here." Two things we learn from this passage, that a judgment is to take place, and that it …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  5. Cita 12:25 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily I)

    Whereas, if they were in discord, neither could this have been pointed out, and the doctrine itself had long since been brought to nought: "for every kingdom," saith He, "divided against itself shall not stand." But now even in this shines forth the might of the Spirit, namely, in that it prevailed on these men, engaged as they were in …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)