1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: 4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: 8 [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.] 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. 15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, 31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? 34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. 35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
Mateo 15 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (38)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 5:30; Marcos 3:22; Lucas 5:21; Mateo 23:2; Hechos 23:9
- 2 Marcos 7:2; Lucas 11:38; Colosenses 2:8; Colosenses 2:20–23; Marcos 7:5
- 3 Colosenses 2:23; Tito 1:14; Colosenses 2:8; Marcos 7:6–8; Mateo 7:3–5
- 4 Éxodo 20:12; Éxodo 21:17; Levítico 20:9; Deuteronomio 21:18–21; Deuteronomio 5:16
- 5 Marcos 7:10–13; Hechos 5:29; Mateo 23:16–18; Amós 7:15–17; Hechos 4:19
- 6 1 Timoteo 5:8; Jeremías 8:8; Marcos 7:13; Salmo 119:126; 1 Timoteo 5:16
- 7 Marcos 7:6; Mateo 23:23–29; Hechos 28:25–27; Mateo 7:5
- 8 Isaías 29:13; Ezequiel 33:31; Hechos 8:21; 1 Pedro 3:10; Jeremías 12:2
- 9 Isaías 29:13; Marcos 7:7; 1 Timoteo 1:4; Tito 1:14; Colosenses 2:18–22
- 10 Marcos 7:14–15; Colosenses 1:9; Lucas 20:45–47; Lucas 24:45; Mateo 24:15
- 11 Marcos 7:15; Mateo 15:18–20; Santiago 3:5–8; Mateo 12:34–37; 1 Timoteo 4:4–5
- 12 1 Corintios 10:32–33; 1 Reyes 22:13–14; Mateo 17:27; 2 Corintios 6:3; Santiago 3:17
- 13 Juan 15:2; Isaías 60:21; Juan 15:6; Isaías 61:3; Salmo 92:13
- 14 Lucas 6:39; Isaías 56:10; Mateo 23:16–24; Isaías 9:16; Malaquías 2:8
- 15 Mateo 13:36; Marcos 7:17; Juan 16:29; Marcos 4:34
- 16 Mateo 16:9; Marcos 9:32; Marcos 7:18; Lucas 9:45; Mateo 15:10
- 17 Lucas 6:45; 1 Corintios 6:13; Mateo 7:19–20; Santiago 3:6; Colosenses 2:21–22
- 18 Proverbios 15:28; Mateo 12:34; Santiago 3:6–10; Mateo 15:11; Proverbios 15:2
- 19 Marcos 7:21–23; Gálatas 5:19–21; Jeremías 17:9; Santiago 1:13–15; Tito 3:2–6
- 20 Marcos 7:3–4; 1 Corintios 3:16–17; Lucas 11:38–40; Efesios 5:3–6; Apocalipsis 21:8
- 21 Marcos 7:24–30; Mateo 11:21–23; Josué 13:6; Jueces 1:31; Josué 19:28–29
- 22 Mateo 9:27; Marcos 7:25–26; Mateo 17:15; Salmo 45:12; Salmo 4:1
- 23 Mateo 14:15; Génesis 42:7; Salmo 28:1; Lamentaciones 3:8; Marcos 10:47–48
- 24 Mateo 10:5–6; Romanos 15:8; Hechos 13:46; Jeremías 50:6–7; Ezequiel 34:5–6
- 25 Génesis 32:26; Marcos 9:22; Mateo 20:31; Oseas 12:4; Mateo 14:33
- 26 Marcos 7:27–28; Mateo 7:6; Filipenses 3:2; Efesios 2:12; Gálatas 2:15
- 27 Efesios 3:8; Lucas 16:21; Romanos 10:12; 1 Timoteo 1:13–15; Job 40:4–5
- 28 Marcos 9:23–24; Mateo 8:13; Salmo 145:19; Marcos 5:34; Mateo 9:22
- 29 Mateo 4:18; Mateo 5:1; Juan 6:1; Mateo 15:29–31; Lucas 5:1
- 30 Lucas 6:17–19; Hechos 5:15–16; Mateo 14:35–36; Hechos 19:11–12; Isaías 35:5–6
- 31 Mateo 9:8; Lucas 18:43; Génesis 32:28; Lucas 17:15–18; Lucas 7:16
- 32 Mateo 9:36; Lucas 12:29–30; Hechos 27:33; Marcos 8:1–10; Mateo 14:14–21
- 33 Lucas 9:13; Mateo 14:15; Marcos 6:37; Juan 6:5–9; Marcos 8:4–5
- 34 Mateo 16:9–10; Lucas 24:41–42; Juan 21:9–10
- 35 Marcos 6:39–40; Juan 6:10; Lucas 9:14–16; Mateo 14:19–21
- 36 Lucas 22:19; Romanos 14:6; Juan 6:11; Hechos 27:35; 1 Timoteo 4:3–4
- 37 Mateo 14:20–21; Salmo 107:9; Marcos 8:19–21; Marcos 8:8–9; Mateo 15:33
- 39 Marcos 8:10; Mateo 14:22
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
This woman of Canaan, who has just now been brought before us in the lesson of the Gospel, shows us an example of humility, and the way of godliness; shows us how to rise from humility unto exaltation.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Then; when? when He had wrought His countless miracles; when He had healed the infirm by the touch of the hem of His garment. For even with this intent doth the evangelist mark the time, that He might signify their unspeakable wickedness, by nothing repressed.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For [the Scripture] saith in a certain place, "This people honoureth Me with their lips, but their heart is far from Me." And again: "They bless with their mouth, but curse with their heart." And again it saith, "They loved Him with their mouth, and lied to Him with their tongue; but their heart was not right with Him, neither …
… the simple command of God; that is, they set up a spurious law, and one contrary to the [true] law; as also the Lord made plain, when He said to them, "Why do ye transgress the commandment of God, for the sake of your tradition?" For not only by actual transgression did they set the law of God at nought, …
For He says in the Gospel, "I am not sent save to the lost sheep of the house of Israel," which He here compared to the pupil of God's eye, to signify the profoundest love.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)