1 [Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. 2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. 6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. 7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: 8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. 9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. 11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. 12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? 13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? 15 Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.] 18 [Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? 19 Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? 20 Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. 21 Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? 22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. 24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. 25 Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. 26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. 27 Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? 28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]
Isaías 40 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Isaías 39–40 · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (31)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Corintios 1:4; Isaías 51:12; Isaías 51:3; Sofonías 3:14–17; Zacarías 1:13
- 2 Zacarías 9:12; Isaías 61:7; Oseas 2:14; Jeremías 33:8–9; Apocalipsis 18:6
- 3 Malaquías 3:1; Marcos 1:2–5; Juan 1:23; Mateo 3:1–3; Lucas 1:16–17
- 4 Lucas 3:5; Ezequiel 21:26; Lucas 18:14; Isaías 42:15–16; Isaías 45:2
- 5 Habacuc 2:14; Isaías 52:10; Joel 2:28; 2 Corintios 4:6; Lucas 3:6
- 6 Salmo 103:15–16; 1 Pedro 1:24–25; Salmo 102:11; Santiago 1:10–11; Job 14:2
- 7 Job 41:21
- 8 Marcos 13:31; Mateo 24:35; 1 Pedro 1:25; Salmo 119:89–91; Mateo 5:18
- 9 Isaías 52:7–8; Efesios 6:19; Isaías 12:2; Isaías 25:9; Isaías 61:1
- 10 Apocalipsis 22:12; Isaías 62:11; Apocalipsis 17:14; Mateo 28:18; Isaías 49:4
- 11 Apocalipsis 7:17; Salmo 23:1–6; Miqueas 5:4; Ezequiel 34:23; Juan 10:11–16
- 12 Proverbios 30:4; Hebreos 1:10–12; Salmo 102:25–26; Job 38:4–11; Isaías 48:13
- 13 1 Corintios 2:16; Romanos 11:34; Job 36:22–23; Job 21:22; Lucas 10:22
- 14 Job 21:22; Colosenses 2:3; 1 Corintios 12:4–6; Santiago 1:17
- 15 Jeremías 10:10; Isaías 40:22; Job 34:14–15; Isaías 29:5; Isaías 11:11
- 16 Miqueas 6:6–7; Salmo 50:9–12; Salmo 40:6; Hebreos 10:5–10
- 17 Salmo 62:9; Daniel 4:34–35; Isaías 29:7
- 18 Isaías 46:5; 1 Samuel 2:2; Isaías 40:25; Éxodo 15:11; Hechos 17:29
- 19 Jeremías 10:9; Isaías 46:6–7; Éxodo 32:2–4; Habacuc 2:18–19; Salmo 115:4–8
- 20 Jeremías 10:3–4; Isaías 41:7; Isaías 46:7; Isaías 2:8–9; Daniel 5:23
- 21 Isaías 46:8; Isaías 48:13; Hechos 14:17; Romanos 1:19–21; Salmo 50:6
- 22 Proverbios 8:27; Isaías 42:5; Salmo 104:2; Isaías 66:1; Jeremías 10:12
- 23 Salmo 107:40; Job 12:21; Jeremías 25:18–27; Isaías 34:12; Isaías 24:21–22
- 24 Isaías 41:16; Isaías 17:13; Jeremías 23:19; Hageo 1:9; Proverbios 1:27
- 25 Isaías 40:18; Deuteronomio 4:15–18; Deuteronomio 4:33; Deuteronomio 5:8
- 26 Colosenses 1:16–17; Jeremías 32:17–19; Isaías 48:13; Isaías 51:6; Salmo 147:4–5
- 27 Isaías 49:4; Lucas 18:7–8; Isaías 49:14; Job 27:2
- 28 Romanos 11:33–34; Salmo 147:5; 1 Timoteo 1:17; Isaías 55:8–9; Filipenses 1:6
- 29 Isaías 41:10; Filipenses 4:13; 2 Corintios 12:9–10; Colosenses 1:11; Zacarías 10:12
- 30 Amós 2:14; Salmo 34:10; Salmo 33:16; Eclesiastés 9:11; Isaías 9:17
- 31 Lamentaciones 3:25–26; 2 Corintios 4:16; Salmo 27:13–14; Salmo 103:5; 2 Corintios 12:9–10
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And thus He forewarns us: "Behold, the Lord [cometh], and His reward is before His face, to render to every man according to his work." He exhorts us, therefore, with our whole heart to attend to this, that we be not lazy or slothful in any good work.
Ye have heard "that the heavens are meted out in the palm of [His] hand:" tell me the measure, and recount the endless multitude of cubits, explain to me the fulness, the breadth, the length, the height, the beginning and end of the measurement,--things which the heart of man understands not, neither does it comprehend them.
Because the scroll shall be rolled together, and the grass over which it was spread shall with its goodliness pass away; but Thy Word remaineth for ever, which now appeareth unto us in the dark image of the clouds, and through the glass of the heavens, not as it is; because we also, although we be the well-beloved of Thy …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
Thus the prophet saith that he shall come saying, "Prepare ye the way of the Lord, make his paths straight." And he himself when he was come said, "Bring forth fruits meet for repentance," which corresponds with, "Prepare ye the way of the Lord." Seest thou that both by the words of the prophet, and by his own preaching, this …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For the voice is heard of one crying in the wilderness, Prepare ye the way of the Lord.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)