Saltar al texto

Marcos · Vulgata Clementina

Marcos 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. 7 Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: 55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Herod Antipas

    Tetrarch of Galilee

    Herod, tetrarch of Galilee, who had John the Baptist arrested over Herodias, his brother's wife whom he had married, and had him beheaded, and before whom Jesus appeared.

    Citado en la guía: Matthew 14:1; Matthew 14:3; Mark 6:17

  • Herodias

    Wife of Herod the tetrarch

    Previously the wife of Herod's brother Philip, whom Herod married, and for whom John the Baptist rebuked him; she bore a grudge against John and sought his death.

    Citado en la guía: Matthew 14:3; Mark 6:17; Mark 6:19

  • Joses

    Brother of Jesus

    Named in the Gospels among Jesus' brothers: Joses in Mark 6:3, Joseph in Matthew 13:55. The Orthodox Church, following the early Church, understands the Lord's brothers as sons of…

    Citado en la guía: Matthew 13:55; Mark 6:3

  • Simon

    Brother of Jesus

    Named in the Gospels among Jesus' brothers (Matthew 13:55; Mark 6:3). The Orthodox Church, following the early Church, understands the Lord's brothers as sons of Joseph from an…

    Citado en la guía: Matthew 13:55; Mark 6:3

Referencias cruzadas (54)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Lucas 4:16–30; Mateo 13:54–58; Mateo 2:23
  2. 2 Juan 7:15; Juan 6:42; Marcos 1:21–22; Hechos 4:13–14; Mateo 4:23
  3. 3 Mateo 12:46; Mateo 13:55–57; Juan 6:42; Judas 1; Mateo 11:6
  4. 4 Juan 4:44; Lucas 4:24; Mateo 13:57; Jeremías 12:6; Jeremías 11:21
  5. 5 Mateo 13:58; Marcos 9:23; Marcos 5:23; Hebreos 4:2; Isaías 59:1–2
  6. 6 Mateo 9:35; Mateo 8:10; Lucas 13:22; Hechos 10:38; Isaías 59:16
  7. 7 Eclesiastés 4:9–10; Mateo 10:1–5; Lucas 10:17–20; Lucas 9:1–6; Lucas 10:1
  8. 8 Lucas 9:3; Mateo 10:9–10; Lucas 10:4; Lucas 22:35
  9. 9 Hechos 12:8; Efesios 6:15
  10. 10 Lucas 9:4; Lucas 10:7–8; Mateo 10:11–13; Hechos 17:5–7; Hechos 16:15
  11. 11 Mateo 10:14–15; Nehemías 5:13; Hechos 18:6; Lucas 10:10–15; Judas 7
  12. 12 Mateo 4:17; Lucas 13:3; Hechos 20:21; Hechos 2:38; Lucas 11:32
  13. 13 Santiago 5:14–15; Marcos 6:7; Lucas 10:17
  14. 14 Lucas 9:7–9; Marcos 6:14–29; Marcos 1:28; Lucas 23:7–12; Lucas 13:31
  15. 15 Mateo 16:14; Malaquías 4:5; Mateo 21:11; Marcos 8:28; Lucas 7:16
  16. 16 Génesis 40:10–11; Lucas 9:9; Apocalipsis 11:10–13; Mateo 27:4; Salmo 53:5
  17. 17 Mateo 11:2; Lucas 3:19–20; Lucas 3:1; Mateo 4:12; Mateo 14:3–12
  18. 18 Levítico 18:16; Levítico 20:21; Ezequiel 3:18–19; 1 Reyes 22:14; Mateo 14:3–4
  19. 19 Efesios 4:26–27; Eclesiastés 7:9; 1 Reyes 21:20; Génesis 39:17–20
  20. 20 Mateo 21:26; Mateo 14:5; 2 Crónicas 24:15–22; Juan 5:35; Salmo 106:12–13
  21. 21 Ester 2:18; Génesis 40:20; Oseas 7:5; 1 Pedro 4:3; 2 Samuel 13:23–29
  22. 22 Ester 1:10–12; Mateo 14:6; Daniel 5:2; Isaías 3:16–26
  23. 23 Ester 5:3; Ester 7:2; Mateo 4:9; 1 Samuel 28:10; Ester 5:6
  24. 24 2 Crónicas 22:3–4; Job 31:31; Génesis 27:8–11; Ezequiel 19:2–3; Salmo 27:2
  25. 25 Proverbios 1:16; Números 7:13; Romanos 3:15; Números 7:19–89
  26. 26 Mateo 27:24–25; Mateo 14:9; Mateo 27:3–5
  27. 27 Mateo 14:10–11
  28. 29 Mateo 14:12; 2 Crónicas 24:16; Hechos 8:2; 1 Reyes 13:29–30; Mateo 27:57–60
  29. 30 Lucas 9:10; Lucas 10:17; Mateo 10:2; Hechos 20:18–21; Lucas 22:14
  30. 31 Marcos 3:20; Marcos 3:7; Juan 6:1; Marcos 1:45; Mateo 14:13
  31. 32 Marcos 6:45; Marcos 8:2–9; Marcos 4:36; Marcos 3:9; Mateo 14:13–21
  32. 33 Juan 6:2; Mateo 15:29–31; Marcos 6:54–55; Santiago 1:19
  33. 34 Mateo 9:36; Números 27:17; Lucas 9:11; 2 Crónicas 18:16; Isaías 61:1–3
  34. 35 Juan 6:5–15; Lucas 9:12–17; Mateo 14:15–21
  35. 36 Mateo 15:23; Marcos 3:21; Marcos 5:31
  36. 37 2 Reyes 4:42–44; Números 11:13; Mateo 14:16; Marcos 8:2–3; Lucas 9:13
  37. 38 Marcos 8:5; Mateo 15:34; Lucas 9:13; Mateo 14:17–18; Juan 6:9
  38. 39 1 Corintios 14:33; Mateo 15:35; 1 Corintios 14:40; 1 Reyes 10:5; Ester 1:5–6
  39. 40 Lucas 9:14–15
  40. 41 Mateo 14:19; Marcos 7:34; Lucas 9:16; Lucas 24:30; Marcos 14:22
  41. 42 Marcos 8:8–9; Lucas 9:17; Juan 6:12; Mateo 15:37–38; Mateo 14:20–21
  42. 43 Marcos 8:19–20
  43. 45 Mateo 14:22–33; Juan 6:15–21; Marcos 6:32
  44. 46 Marcos 1:35; Mateo 6:6; Lucas 6:12; Mateo 14:23; 1 Pedro 2:21
  45. 47 Mateo 14:23; Juan 6:16–17
  46. 48 Job 9:8; Lucas 12:38; Lucas 24:28; Salmo 93:4; Mateo 14:24
  47. 49 Mateo 14:25–26; Job 9:8; Lucas 24:37; Job 4:14–16
  48. 50 Mateo 14:27; Isaías 43:2; Juan 6:19–20; Lucas 24:38–41; Juan 20:19–20
  49. 51 Marcos 4:39; Salmo 93:3–4; Marcos 7:37; Juan 6:21; Marcos 1:27
  50. 52 Marcos 8:17–21; Lucas 24:25; Isaías 63:17; Marcos 16:14; Mateo 16:9–11
  51. 53 Mateo 14:34–36; Juan 6:24–25; Lucas 5:1
  52. 54 Salmo 9:10; Filipenses 3:10
  53. 55 Mateo 4:24; Marcos 3:7–11; Marcos 2:1–3
  54. 56 Mateo 9:20; Lucas 6:19; Marcos 3:10; Números 15:38–39; Marcos 5:27–28

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 6:41 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapters XXIII–XXIV)

    Soter is a name of five letters; Pater, too, contains five letters; Agape (love), too, consists of five letters; and our Lord, after blessing the five loaves, fed with them five thousand men.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 6:56 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter XV — 24, 25)

    … said by Mark: "And whithersoever He entered, into villages, or cities, or country, they laid the sick in the streets, and besought Him that they might touch if it were but the border of His garment: and as many as touched Him were made whole." None other man did such things in them.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Cita 6:18 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXIV)

    For as the former said, "Ye generation of vipers;" so this latter, "How long will ye halt upon both your hips?" And the one said, "Hast thou killed, and inherited?" the other, "It is not lawful for thee to have thy brother Philip's wife." Seest thou the rock?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 6:5 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XLVIII)

    "A prophet," saith He, "is not without honor, save in his own country, and in his own house: and He did not," it is said, "many mighty works, because of their unbelief." But Luke saith, "And He did not there many miracles." And yet it was to be expected He should have done them.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 6:23 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XLVIII)

    … did he seize upon that wretched person just then, that he sware even to give the half of his kingdom: this being Mark's statement, "He sware unto her, Whatsoever thou shalt ask of me, I will give it thee, unto the half of my kingdom." Such was the value he set upon his royal power; so was he once for …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)