1 Alleluja. [Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 9 Beth In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17 Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. 25 Daleth Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. 30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. 31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 33 He Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me. 41 Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. 44 Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. 47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. 49 Zain Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. 56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. 57 Heth Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. 65 Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. 73 Jod Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. 74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. 81 Caph Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? 83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. 86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. 87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. 89 Lamed In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. 90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. 93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. 96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. 97 Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. 105 Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. 111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. 113 Samech Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. 119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. 120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. 121 Ain Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me. 122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. 125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. 129 Phe Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 137 Sade Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. 142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. 144 Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam. 145 Coph Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. 146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua. 147 Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. 148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. 151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. 153 Res Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. 160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. 161 Sin Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. 169 Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]
Psalm 118 (119) Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · Psalm 119 · About the recordings
Notes on this text (2)
- Greek and Latin Bibles number most Psalms one lower than Hebrew and English Bibles.
- Psalms follow the Greek/Latin numbering.
Cross references (176)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info. References use English (Hebrew-based) verse numbers; links open the passage in VUL.
- 1 Luke 11:28; Ezekiel 11:20; James 1:25; Psalm 128:1; John 13:17
- 2 Jeremiah 29:13; Psalm 119:10; Deuteronomy 4:29; John 14:23; Psalm 25:10
- 3 1 John 5:18; 1 John 3:9
- 4 1 John 5:3; John 14:21; Matthew 28:20; Jeremiah 7:23; Deuteronomy 28:1–14
- 5 Psalm 51:10; 2 Thessalonians 3:5; Hebrews 13:21; Jeremiah 31:33; Psalm 119:36
- 6 1 John 2:28; Job 22:26; John 15:14; Psalm 119:80; Psalm 119:31
- 7 Psalm 119:171; John 6:45; Psalm 25:4–5; Psalm 119:12; 1 Chronicles 29:13–17
- 8 Psalm 71:9; Psalm 51:11; Philippians 4:13; Psalm 38:21–22; Psalm 119:176
- 9 2 Timothy 2:22; James 1:21–25; 2 Timothy 3:15–17; Joshua 1:7; Psalm 25:7
- 10 Psalm 119:34; 2 Chronicles 15:15; Psalm 119:2; Psalm 23:3; Psalm 119:133
- 11 Psalm 37:31; Colossians 3:16; Psalm 40:8; Jeremiah 15:16; Psalm 1:2
- 12 Psalm 119:64; Luke 24:45; Psalm 25:4–5; 1 John 2:27; Psalm 86:11
- 13 Psalm 71:15–18; Psalm 37:30; Psalm 40:9–10; Psalm 118:17; Psalm 34:11
- 14 Matthew 13:44; Jeremiah 15:16; Psalm 119:162; Psalm 112:1; Psalm 19:9–10
- 15 Psalm 1:2; James 1:25; Psalm 119:148; Psalm 119:97; Psalm 119:78
- 16 Psalm 119:24; Psalm 119:47; Proverbs 3:1; Psalm 119:35; Romans 7:22
- 17 Psalm 13:6; Titus 2:11–12; Ephesians 2:4–5; Psalm 116:7; Psalm 119:124
- 18 Ephesians 1:17–18; Acts 26:18; Isaiah 35:5; Isaiah 32:3; Matthew 13:13
- 19 1 Chronicles 29:15; Psalm 39:12; Hebrews 11:13–16; Psalm 119:10; 2 Corinthians 5:6
- 20 Psalm 42:1–2; Psalm 84:2; Psalm 63:1; Psalm 119:131; Job 23:11–12
- 21 Psalm 119:10; 1 Peter 5:5; Psalm 119:118; Luke 18:14; Deuteronomy 30:19
- 22 Psalm 39:8; Psalm 119:39; 1 Peter 2:20; 1 Peter 3:16–17; 1 Peter 4:14–16
- 23 Psalm 2:1–2; Luke 23:10–11; 1 Samuel 22:7–13; 1 Samuel 20:31; Luke 22:66
- 24 Psalm 119:92; 2 Timothy 3:15–17; Colossians 3:16; Psalm 119:16; Joshua 1:8
- 25 Deuteronomy 30:6; Psalm 119:159; Colossians 3:2; Psalm 71:20; Psalm 44:25
- 26 Psalm 86:11; Psalm 25:4; Psalm 27:11; Psalm 32:5; Proverbs 28:13
- 27 Psalm 145:5–6; Psalm 105:2; Revelation 15:3; Psalm 71:17; Acts 2:11
- 28 Philippians 4:13; Psalm 27:14; Psalm 22:14; 1 Peter 5:10; Zechariah 10:12
- 29 1 John 2:4; 1 John 1:8; Proverbs 30:8; Psalm 119:37; Hebrews 8:10–11
- 30 John 3:19–21; Psalm 119:29; Proverbs 1:29; Luke 10:42; Joshua 24:15
- 31 Romans 5:5; John 8:31; Proverbs 23:23; Acts 11:23; Isaiah 45:17
- 32 1 Kings 4:29; 2 Corinthians 3:17; John 8:36; John 8:32; Psalm 18:36
- 33 Psalm 119:26–27; 1 John 2:27; Philippians 1:6; Isaiah 54:13; Psalm 119:12
- 34 James 1:5; Matthew 7:24; Proverbs 2:5–6; Psalm 119:73; James 1:25
- 35 Ezekiel 36:26–27; Psalm 23:3; Psalm 25:4; Proverbs 4:11; 1 John 5:3
- 36 Luke 12:15; Hebrews 13:5; Mark 7:21–22; 1 Kings 8:58; Psalm 51:10
- 37 1 John 2:16; Proverbs 4:25; Isaiah 33:15; Job 31:1; Numbers 15:39
- 38 Jeremiah 32:39–41; Psalm 147:11; 2 Corinthians 1:20; Psalm 103:17; Psalm 103:11
- 39 Titus 2:8; Psalm 119:22; 1 Timothy 3:7; Psalm 39:8; Romans 2:2
- 40 John 10:10; Psalm 119:20; Psalm 119:159; 2 Corinthians 7:1; Philippians 3:13–14
- 41 Psalm 69:16; Psalm 119:58; Psalm 119:76–77; Luke 2:28–32; Psalm 119:132
- 42 Acts 27:25; Proverbs 27:11; Matthew 27:63; Psalm 119:49; Psalm 119:81
- 43 Psalm 9:4; Ephesians 1:13; 1 Peter 2:23; Psalm 119:175; Psalm 71:17–18
- 44 Revelation 22:11; Psalm 119:33–34; Revelation 7:15
- 45 Psalm 119:133; James 1:25; Psalm 119:94; Proverbs 4:12; John 8:30–36
- 46 Romans 1:16; Acts 26:1–2; Matthew 10:18–19; Mark 8:38; Daniel 3:16–18
- 47 Psalm 119:48; Psalm 119:97; Psalm 119:127; Psalm 19:7–10; Psalm 119:16
- 48 Psalm 119:15; Matthew 7:21; Psalm 1:2; John 15:14; John 13:17
- 49 2 Samuel 7:25; Psalm 106:45; Psalm 106:4; 1 Peter 1:13; Psalm 119:81
- 50 Romans 15:4; John 6:63; Psalm 94:19; Psalm 28:7; Psalm 42:11
- 51 Job 23:11; Jeremiah 20:7; Psalm 44:18; Psalm 119:157; Psalm 123:3–4
- 52 Psalm 103:18; Psalm 77:11–12; Psalm 105:5; 2 Peter 2:4–9; Deuteronomy 4:3–4
- 53 Ezra 9:3; Psalm 119:158; Jeremiah 13:17; Ezra 10:6; Philippians 3:18
- 54 Hebrews 11:13–16; Genesis 47:9; Psalm 10:1; Psalm 89:1
- 55 Psalm 63:6; Psalm 42:8; Isaiah 26:9; Psalm 139:18; Job 35:9–10
- 56 Psalm 119:165; 1 John 3:19–24; Psalm 18:18–22
- 57 Lamentations 3:24; Psalm 16:5; Psalm 142:5; Psalm 73:26; Jeremiah 10:16
- 58 Psalm 119:41; Hebrews 10:22; Psalm 119:10; Psalm 119:170; 1 Kings 13:6
- 59 2 Corinthians 13:5; Ezekiel 18:28; Lamentations 3:40; 2 Corinthians 12:21; Luke 15:17–20
- 60 Psalm 95:7–8; Ecclesiastes 9:10; Galatians 1:16; Proverbs 27:1; Ezekiel 10:6–8
- 61 Romans 12:17–21; Psalm 119:176; Hosea 6:9; Psalm 140:5; Proverbs 24:29
- 62 Acts 16:25; Mark 1:35; Psalm 42:8; Psalm 119:164; Psalm 119:7
- 63 Psalm 101:6; Proverbs 13:20; Malachi 3:16–18; 1 John 1:3; Psalm 119:79
- 64 Psalm 33:5; Psalm 119:12; Matthew 11:29; Isaiah 48:17–18; Psalm 145:9
- 65 Psalm 30:11; Psalm 13:6; Psalm 119:17; Psalm 16:5–6; Psalm 116:7
- 66 Philippians 1:9; Proverbs 2:1–9; 1 Kings 3:9; James 3:13–18; Psalm 119:34
- 67 Jeremiah 31:18–19; Psalm 119:71; Hosea 5:15–6:1; Psalm 119:75; Psalm 119:176
- 68 Psalm 119:12; Psalm 106:1; Exodus 34:6–7; Psalm 86:5; Matthew 19:17
- 69 Matthew 5:11–12; Job 13:4; Psalm 109:2–3; Psalm 119:157; Matthew 26:59–68
- 70 Psalm 17:10; Acts 28:27; Psalm 73:7; Isaiah 6:10; Psalm 119:16
- 71 Hebrews 12:10–11; Psalm 119:67; 1 Corinthians 11:32; Psalm 94:12–13; Isaiah 27:9
- 72 Proverbs 8:10–11; Psalm 19:10; Psalm 119:127; Proverbs 16:16; Matthew 13:44–46
- 73 Psalm 139:14–16; Job 31:15; Psalm 138:8; Psalm 111:10; 2 Timothy 2:7
- 74 Psalm 66:16; Psalm 34:2–6; Psalm 119:79; Psalm 119:42; Luke 21:33
- 75 Revelation 3:19; Hebrews 12:10–11; Romans 3:4–5; Psalm 89:30–33; Psalm 25:10
- 76 Psalm 106:4–5; 2 Corinthians 1:3–5; Psalm 86:5
- 77 Lamentations 3:22–23; Psalm 119:174; Psalm 1:2; Psalm 119:41; Psalm 119:24
- 78 John 15:25; Psalm 119:51; Psalm 119:23; Psalm 25:3; 1 Peter 2:20
- 79 Psalm 119:74; Psalm 142:7; Psalm 7:7; Psalm 119:63
- 80 Deuteronomy 26:16; 1 John 2:28; 2 Corinthians 1:12; 2 Chronicles 12:14; Psalm 119:6
- 81 Psalm 84:2; Psalm 119:40; Psalm 73:26; Psalm 119:114; Song of Songs 5:8
- 82 Psalm 69:3; Psalm 119:123; Proverbs 13:12; Psalm 90:13–15; Psalm 86:17
- 83 Job 30:30; Psalm 119:176; Psalm 119:61; Psalm 119:16; Psalm 102:3–4
- 84 Psalm 90:12; Revelation 6:10–11; Psalm 7:6; Psalm 89:47–48; Psalm 39:4–5
- 85 Proverbs 16:27; Psalm 35:7; Jeremiah 18:20; Psalm 119:78; Psalm 7:15
- 86 Psalm 70:5; Psalm 35:19; Psalm 35:7; Psalm 109:26; Psalm 119:78
- 87 Matthew 10:28; Isaiah 58:2; Psalm 119:61; 1 Samuel 26:24; Psalm 119:51
- 88 Psalm 25:10; Psalm 119:25; Psalm 119:40; Psalm 119:2; Psalm 119:146
- 89 1 Peter 1:25; Matthew 5:18; Matthew 24:34–35; Psalm 119:160; Psalm 119:152
- 90 Psalm 100:5; Psalm 36:5; Psalm 148:6; Micah 7:20; Psalm 89:1–2
- 91 Psalm 148:5–6; Isaiah 48:13; Jeremiah 33:25; Matthew 8:9; Genesis 8:22
- 92 Romans 15:4; Proverbs 6:22–23; Psalm 119:143; Psalm 94:18–19; Psalm 119:77
- 93 Psalm 119:50; Psalm 119:16; John 6:63; 1 Peter 1:23
- 94 Zephaniah 3:17; Isaiah 64:8–10; Psalm 119:27; Psalm 86:2; Acts 27:23–24
- 95 Psalm 119:167; Psalm 119:31; Psalm 119:85–87; Psalm 119:69; Acts 23:21
- 96 Matthew 24:35; Ecclesiastes 2:11; Matthew 5:18; Psalm 39:5–6; Matthew 22:37–40
- 97 Psalm 1:2; Proverbs 2:10; Psalm 119:159; Joshua 1:8; Psalm 119:48
- 98 Proverbs 2:6; Psalm 119:104–105; Colossians 3:16; James 1:25; Psalm 119:11
- 99 Matthew 11:25; Matthew 13:11; Psalm 119:24; 2 Timothy 3:15–17; Matthew 23:24–36
- 100 James 3:13; Psalm 111:10; Job 28:28; Job 12:12; Job 15:9–10
- 101 Proverbs 1:15; 1 Peter 3:10–11; Psalm 119:104; Isaiah 55:7; 1 Peter 2:1–2
- 102 1 John 2:27; Psalm 18:21; 1 Thessalonians 2:13; Proverbs 5:7; Jeremiah 32:40
- 103 Proverbs 8:11; Psalm 19:10; Proverbs 24:13–14; Psalm 63:5; Job 23:12
- 104 Psalm 119:128; Proverbs 8:13; Proverbs 14:12; Psalm 119:98; Psalm 97:10
- 105 Proverbs 6:23; Psalm 43:3; Psalm 18:28; 2 Peter 1:19; Job 29:3
- 106 Nehemiah 10:29; Psalm 56:12; 2 Kings 23:3; 2 Corinthians 8:5; Psalm 66:13–14
- 107 Psalm 143:11; Psalm 34:19; Psalm 119:25; Psalm 119:88; Psalm 22:14–18
- 108 Hebrews 13:15; Hosea 14:2; Psalm 119:12; Numbers 29:39; Psalm 119:169
- 109 Judges 12:3; Job 13:14; 1 Corinthians 15:31; 1 Samuel 19:5; 1 Samuel 20:3
- 110 Psalm 141:9; Psalm 119:95; Psalm 140:5; Psalm 119:85; Psalm 119:10
- 111 Jeremiah 15:16; Psalm 16:5; Psalm 119:174; Psalm 119:92; 1 Peter 1:4
- 112 Psalm 119:33; Psalm 141:4; Psalm 119:36; Joshua 24:23; 1 Kings 8:58
- 113 James 1:8; Jeremiah 4:14; Isaiah 55:7; Psalm 119:97; 2 Corinthians 10:5
- 114 Psalm 91:1–2; Psalm 32:7; Psalm 3:3; Isaiah 32:2; Psalm 119:81
- 115 1 Corinthians 15:33; Psalm 6:8; Matthew 7:23; Psalm 26:5; Psalm 139:19
- 116 Romans 5:5; Psalm 25:2; 1 Peter 2:6; Romans 10:11; Psalm 37:24
- 117 Psalm 119:6; Jude 24; John 10:28–29; Psalm 71:6; Psalm 139:10
- 118 Psalm 119:10; Psalm 119:21; Revelation 18:23; Ephesians 5:6; Isaiah 63:3
- 119 Matthew 7:23; Malachi 3:2–3; Isaiah 1:25; Psalm 119:111; Jeremiah 6:30
- 120 Isaiah 66:2; Habakkuk 3:16; Daniel 10:8–11; Hebrews 12:28–29; Hebrews 12:21
- 121 Psalm 18:20–24; 2 Samuel 8:15; Psalm 37:33; 2 Corinthians 1:12; Acts 21:16
- 122 Hebrews 7:22; Psalm 119:21; Isaiah 38:14; Job 17:3; Proverbs 22:26–27
- 123 Psalm 130:6; Lamentations 4:17; Psalm 143:7; Psalm 69:3; Psalm 119:81–82
- 124 Psalm 119:12; Daniel 9:18; Psalm 103:10; Psalm 119:76–77; Psalm 130:7
- 125 James 3:13–17; James 1:5; Proverbs 14:8; Psalm 116:16; 2 Corinthians 3:5–6
- 126 Jeremiah 8:8; Habakkuk 1:4; Malachi 2:8; Psalm 9:19; Romans 3:31
- 127 Psalm 19:10; Matthew 13:45–46; Proverbs 8:11; Proverbs 3:13–18; Proverbs 16:16
- 128 Psalm 119:104; Romans 7:22; Psalm 19:7–8; Psalm 119:6; Proverbs 30:5
- 129 Psalm 25:10; Psalm 139:6; Psalm 119:18; Isaiah 25:1; Psalm 119:2
- 130 Psalm 119:105; Proverbs 6:23; 2 Corinthians 4:6; Acts 26:18; Psalm 19:7
- 131 Psalm 42:1; Psalm 119:20; 1 Peter 2:2; Psalm 81:10; Hebrews 12:14
- 132 Psalm 106:4; Psalm 119:124; Psalm 25:16; Psalm 25:18; 1 Samuel 1:11
- 133 Psalm 17:5; Psalm 19:13; Psalm 119:116; Romans 6:12–14; Psalm 32:8
- 134 Psalm 56:1–2; Psalm 119:122; Ezekiel 11:17–20; Luke 1:74–75; Acts 9:31
- 135 Numbers 6:25–26; Psalm 4:6; Psalm 80:7; Luke 24:45; Psalm 80:19
- 136 Jeremiah 9:1; Ezekiel 9:4; Jeremiah 9:18; Jeremiah 14:17; 1 Samuel 15:11
- 137 Ezra 9:15; Jeremiah 12:1; Psalm 145:17; Daniel 9:7; Deuteronomy 32:4
- 138 Psalm 19:7–9; Psalm 119:144; Psalm 119:86; Deuteronomy 4:45; Deuteronomy 4:8
- 139 John 2:17; Psalm 69:9; Acts 13:27; 1 Kings 19:10; Matthew 21:16
- 140 Psalm 19:8; Proverbs 30:5; Psalm 12:6; 2 Peter 1:21; Psalm 119:128
- 141 Psalm 22:6; 2 Corinthians 8:9; James 2:5; Luke 6:20; Luke 9:58
- 142 Psalm 19:9; John 17:17; Psalm 119:151; Isaiah 51:8; Isaiah 51:6
- 143 Job 23:12; Psalm 119:107; Psalm 119:16; Psalm 116:3; Mark 14:33–34
- 144 1 Peter 1:23–25; Daniel 12:10; 2 Corinthians 4:6; Jeremiah 4:22; Psalm 119:169
- 145 Psalm 119:10; Jeremiah 29:13; Psalm 119:106; Psalm 102:1; Psalm 62:8
- 146 Titus 2:14; Psalm 119:134; Matthew 1:21; Titus 3:4–8; Judges 10:15–16
- 147 Mark 1:35; Psalm 5:3; Psalm 130:5–6; Psalm 88:13; Psalm 42:8
- 148 Psalm 63:6; Lamentations 2:19; Luke 6:12; Psalm 63:1; Psalm 139:17–18
- 149 Isaiah 63:7; Psalm 5:2–3; Psalm 51:1; Psalm 109:21; Psalm 119:40
- 150 Psalm 27:2; Proverbs 28:9; 1 Samuel 23:16; Psalm 22:11–13; Job 21:14
- 151 Psalm 145:18; Psalm 119:142; Psalm 34:18; Psalm 139:2; Deuteronomy 4:7
- 152 Luke 21:33; Ecclesiastes 3:14; Psalm 111:7–8; Psalm 119:160; Psalm 119:144
- 153 Psalm 119:176; Lamentations 5:1; Psalm 9:13; Psalm 25:19; Psalm 119:159
- 154 Psalm 35:1; Micah 7:9; 1 Samuel 24:15; Jeremiah 50:34; Psalm 119:40
- 155 Ephesians 2:17–18; Job 5:4; Romans 3:11; Psalm 10:4; Proverbs 1:7
- 156 Psalm 86:15; Psalm 86:13; Psalm 51:1; Isaiah 63:7; 2 Samuel 24:14
- 157 1 Corinthians 15:58; Psalm 119:51; Acts 20:23–24; Job 23:11; Isaiah 42:4
- 158 Psalm 119:53; Psalm 139:21; Psalm 119:136; Ezekiel 9:4; Mark 3:5
- 159 Psalm 119:97; Psalm 119:153; Nehemiah 13:22; 2 Kings 20:3; Nehemiah 5:19
- 160 Proverbs 30:5; 2 Timothy 3:16; Psalm 119:144; Matthew 5:18; Psalm 119:142
- 161 Psalm 119:157; Isaiah 66:2; 1 Samuel 26:18; 1 Samuel 24:9–15; John 15:25
- 162 Jeremiah 15:16; Psalm 119:72; Psalm 119:111; 1 Samuel 30:16; Isaiah 9:3
- 163 Psalm 119:128; Romans 12:9; Proverbs 6:16–19; Psalm 119:29; Amos 5:15
- 164 Psalm 119:62; Psalm 55:17; Psalm 97:8; Psalm 48:11; Revelation 19:2
- 165 Proverbs 3:1–2; Isaiah 32:17; Isaiah 26:3; John 14:27; Philippians 4:7
- 166 Genesis 49:18; Psalm 119:174; Psalm 119:81; 1 John 2:3–4; Psalm 130:5–7
- 167 Hebrews 10:16; Psalm 40:8; Romans 7:22; John 14:21–24; John 15:9–10
- 168 Proverbs 5:21; Psalm 139:3; Psalm 44:20–21; Jeremiah 23:24; Job 34:21
- 169 James 1:5; Psalm 119:144–145; Psalm 18:6; Proverbs 2:3–5; 2 Chronicles 1:10
- 170 Psalm 119:41; Psalm 28:2; Genesis 32:9–12; Psalm 89:20–25; 2 Samuel 7:25
- 171 Psalm 71:23–24; Psalm 94:12; Psalm 51:15; Psalm 71:17; Psalm 119:7
- 172 Ephesians 4:29; Romans 7:14; Psalm 37:30; Matthew 12:34–35; Romans 7:12
- 173 Isaiah 41:10–14; Joshua 24:22; Deuteronomy 30:19; Luke 10:42; Psalm 119:35
- 174 Psalm 119:166–167; Psalm 119:16; Psalm 119:47; Psalm 1:2; Psalm 119:111
- 175 Isaiah 55:3; Psalm 51:14–15; Isaiah 26:8–9; Isaiah 38:19; Psalm 118:18–19
- 176 Luke 19:10; Isaiah 53:6; Luke 15:4–7; John 10:16; 1 Peter 2:25
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations). Verse numbers below follow the Hebrew/English numbering: 119.
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Of the matter, however, there could be no comparison; for the latter was straying amid Manichæan deceptions, whilst the former was teaching salvation most soundly. But "salvation is far from the wicked," such as I then stood before him; and yet I was drawing nearer gradually and unconsciously.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
… honey for thy benefit: that thou also, by ranging over the Holy Scriptures, mayest lay hold of salvation for thyself, and being filled with them mayest say, How sweet are thy words unto my throat, yea sweeter than honey and the honeycomb unto my mouth.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
It is this charm of truth which the Psalmist expresses so emphatically when he says, "How sweet are thy words unto my taste, yea, sweeter than honey to my mouth." Yesterday then, as far as we were able, we delighted our souls by conversing about the oracles of God, and now to-day we are met together again on the second …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)
For concerning the Word, the divine David says, For ever, O Lord, Thy Word is settled in heaven.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)
But after Thou hadst fomented the head of me unconscious of it, and closed mine eyes lest they should "behold vanity," I ceased from myself a little, and my madness was lulled to sleep; and I awoke in Thee, and saw Thee to be infinite, though in another way; and this sight was not derived from the flesh.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)