Saltar al texto

Isaías · Vulgata Clementina

Isaías 49 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. 3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. 4 Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. 5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. 7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] 8 [Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas; 9 ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. 13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.] 14 [Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper. 17 Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; 19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te. 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem. 21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant? 22 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. 24 Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? 25 Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.]

Referencias cruzadas (26)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 1:5; Gálatas 1:15; Isaías 44:2; Isaías 49:5; Lucas 1:31
  2. 2 Hebreos 4:12; Apocalipsis 1:16; Isaías 50:4; Apocalipsis 2:12; Isaías 51:16
  3. 3 Isaías 42:1; 1 Pedro 2:9; Isaías 44:23; Juan 17:1; Isaías 52:13
  4. 4 Isaías 35:4; Gálatas 4:11; 2 Corintios 12:15; Isaías 62:11; Isaías 40:10
  5. 5 Juan 3:35; Mateo 17:5; Romanos 15:8; 1 Pedro 3:22; Mateo 28:18
  6. 6 Hechos 13:47; Isaías 42:6; Lucas 2:32; Salmo 98:2–3; Isaías 52:10
  7. 7 1 Pedro 2:4; Mateo 26:67; Isaías 53:3; Isaías 48:17; Salmo 72:10–11
  8. 8 2 Corintios 6:2; Isaías 42:6; Salmo 69:13; Hebreos 12:24; Isaías 61:4
  9. 9 1 Pedro 2:9; Isaías 42:16; Isaías 42:7; Lucas 4:18; Salmo 69:33
  10. 10 Apocalipsis 7:16–17; Mateo 5:6; Ezequiel 34:23; Isaías 33:16; Salmo 121:5–6
  11. 11 Isaías 11:16; Isaías 62:10; Lucas 3:4–5; Isaías 35:8–10; Isaías 40:3–4
  12. 12 Isaías 43:5–6; Lucas 13:29; Isaías 2:2–3; Salmo 72:17; Salmo 72:10–11
  13. 13 Isaías 44:23; Isaías 51:3; Salmo 96:11–13; Isaías 52:9; Isaías 40:1–2
  14. 14 Isaías 40:27; Salmo 22:1; Romanos 11:1–5; Lamentaciones 5:20; Salmo 89:38–46
  15. 15 Isaías 44:21; Salmo 103:13; Mateo 7:11; Jeremías 31:20; Oseas 11:1
  16. 16 Hageo 2:23; Isaías 60:18; Isaías 62:6; Cantar de los Cantares 8:6; Isaías 26:1
  17. 17 Isaías 51:13; Isaías 62:5; Isaías 51:22–23; Ezequiel 28:24; Isaías 51:18–20
  18. 18 Isaías 54:1–3; Isaías 61:10; Isaías 66:12–13; Isaías 54:9; Isaías 54:7
  19. 19 Zacarías 10:10; Isaías 54:1–2; Jeremías 30:18–19; Isaías 49:25–26; Isaías 51:3
  20. 20 Josué 17:14–16; Gálatas 4:26–28; Oseas 1:10; Isaías 60:4; 2 Reyes 6:1
  21. 21 Isaías 64:10; Gálatas 3:29; Isaías 54:3–8; Isaías 5:13; Mateo 24:29–30
  22. 22 Lucas 13:29; Salmo 86:9; Isaías 14:2; Malaquías 1:11; Salmo 67:4–7
  23. 23 Isaías 60:14; Isaías 60:16; Isaías 60:3; Miqueas 7:17; Isaías 45:14
  24. 24 Lucas 11:21–22; Salmo 124:6–7; Mateo 12:29; Ezequiel 37:3; Isaías 42:22
  25. 25 Isaías 54:15–17; Isaías 35:4; Isaías 41:11–12; Jeremías 50:33–34; Isaías 54:13
  26. 26 Isaías 9:20; Isaías 41:14–20; Isaías 9:4; Apocalipsis 16:6; Ezequiel 39:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 49:16 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book V, Chapter XXVII)

    … kingdom, the earth has been called again by Christ [to its pristine condition], and Jerusalem rebuilt after the pattern of the Jerusalem above, of which the prophet Isaiah says, "Behold, I have depicted thy walls upon my hands, and thou art always in my sight." And the apostle, too, writing to the Galatians, says in like manner, "But the Jerusalem …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 49:6 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXIX)

    … Prophets foretold, that is, ye have leaves only), "lo, we turn to the Gentiles." For this also was foretold by the Prophets; "Behold, I have given Thee for a light of the Gentiles, that Thou mayest be My salvation unto the end of the earth." See then, the tree hath withered away; and Christ hath been removed unto the Gentiles, …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  3. Cita 49:15 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXII)

    "For though," saith He, "a woman should forget the fruits of her womb, yet will I not forget thee."

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 49:1 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture X)

    This also the Prophet says in His person, From the bowels of my mother hath He made mention of My name; because the Angel foretold that He should be called Jesus.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 49:8 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter XVII — 1)

    … salutary doctrine, the Apostle Paul also says, "But when the fullness of the time was come, God sent forth His Son;" and God declares by the prophet, "In an acceptable time have I heard Thee, and in a day of salvation have I helped thee;" and yet again the apostle, "Behold, now is the accepted time; behold, now is the …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)