Saltar al texto

Juan · Vulgata Clementina

Juan 11 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. 8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? 9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? 27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. 35 Et lacrimatus est Jesus. 36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? 38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. 40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. 45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Lazarus

    Brother of Martha and Mary

    A man of Bethany, brother of Mary and Martha, whom Jesus loved and raised from the dead and who was later at table with Him.

    Citado en la guía: John 11:1; John 11:5; John 12:1

  • Martha

    Sister of Lazarus and Mary

    A woman of Bethany who received Jesus into her home, was distracted with serving, and whose brother Lazarus Jesus raised.

    Citado en la guía: Luke 10:38; John 11:1; John 11:5

  • Mary

    Sister of Martha and Lazarus

    Sister of Martha and Lazarus of Bethany, who sat at Jesus' feet to listen and who anointed the Lord's feet with perfume and wiped them with her hair.

    Citado en la guía: Luke 10:39; John 11:1; John 11:2

  • Thomas

    Apostle called Didymus

    One of the Twelve, called Didymus, who said 'Let us also go, so that we may die with Him', was absent when Jesus first appeared, and was among those who fished with the disciples…

    Citado en la guía: Matthew 10:3; John 11:16; John 20:24

Lugares

  • Bethany

    Hoy: West Bank (al-Eizariya)

    Bethany was Jesus' lodging near Jerusalem during Passion week and the home of Lazarus. Luke sets the Ascension close by.

    Citado en la guía: John 11:1; John 12:1; Luke 24:50

Referencias cruzadas (55)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Juan 12:17; Lucas 10:38–42; Juan 12:9; 2 Reyes 20:1–12; Juan 11:11
  2. 2 Juan 12:3; Mateo 26:6–7; Marcos 14:3; Lucas 7:37–38
  3. 3 Juan 11:5; Apocalipsis 3:19; Hebreos 12:6–7; Juan 13:23; Salmo 16:3
  4. 4 Juan 11:40; Juan 9:3; 1 Pedro 4:14; Juan 5:23; Juan 17:5
  5. 5 Juan 15:9–13; Juan 11:36; Juan 17:26; Juan 16:27; Juan 11:8
  6. 6 Isaías 30:18; Isaías 55:8–9; Génesis 42:24; Génesis 22:14; Génesis 43:29–31
  7. 7 Hechos 20:22–24; Hechos 15:36; Lucas 9:51; Juan 10:40–42
  8. 8 Juan 10:31; Juan 8:59; Hechos 21:12–13; Mateo 16:21–23; Juan 10:39
  9. 9 Juan 9:4; Juan 12:35; Jeremías 31:9; Lucas 13:31–33; Proverbios 3:23
  10. 10 Proverbios 4:18–19; 1 Juan 2:10–11; Jeremías 13:16; Jeremías 20:11; Eclesiastés 2:14
  11. 11 Daniel 12:2; Juan 11:13; 1 Tesalonicenses 5:10; Juan 11:43–44; Mateo 27:52
  12. 13 Mateo 9:24
  13. 14 Juan 16:25; Juan 16:29; Juan 10:24
  14. 15 2 Timoteo 2:10; Juan 14:10–11; 1 Juan 5:13; Juan 11:4; Isaías 54:15
  15. 16 Juan 13:37; Mateo 26:35; Mateo 10:3; Lucas 6:15; Marcos 3:18
  16. 17 Juan 11:39; Oseas 6:2; Hechos 2:27–31; Juan 2:19
  17. 18 Lucas 24:13; Apocalipsis 14:20; Juan 11:1; Apocalipsis 21:16; Juan 6:19
  18. 19 Job 2:11; 1 Tesalonicenses 5:11; Juan 11:31; 2 Corintios 1:4; 1 Tesalonicenses 4:18
  19. 20 1 Tesalonicenses 4:17; Lucas 10:38–42; Mateo 25:1; Juan 11:30; Hechos 10:25
  20. 21 Juan 11:32; Mateo 9:18; 1 Reyes 17:18; Salmo 78:19; Juan 11:37
  21. 22 Juan 9:31; Juan 11:41–42; Marcos 9:23; Mateo 28:18; Hebreos 11:17–19
  22. 23 Juan 11:43–44
  23. 24 Daniel 12:2–3; Hechos 24:15; Juan 5:28–29; Isaías 26:19; Hechos 17:31–32
  24. 25 1 Tesalonicenses 4:14; Juan 3:36; 1 Juan 5:11–12; Juan 1:4; Romanos 8:10–11
  25. 26 Juan 10:28; Juan 5:24; Romanos 8:13; 1 Juan 5:10–12; Juan 8:51–53
  26. 27 Mateo 16:16; Juan 6:14; Juan 6:69; Malaquías 3:1; 1 Juan 5:1
  27. 28 Juan 13:13; Juan 11:20; Marcos 10:49; Juan 20:16; 1 Tesalonicenses 4:17–18
  28. 29 Salmo 27:8; Proverbios 15:23; Cantar de los Cantares 3:1–4; Salmo 119:59–60; Proverbios 27:17
  29. 30 Juan 11:20
  30. 31 Juan 11:19; 2 Samuel 12:16–18; Génesis 37:35; 1 Corintios 2:15
  31. 32 Juan 11:21; Lucas 5:8; Lucas 17:16; Lucas 8:41; Apocalipsis 5:14
  32. 33 Juan 11:38; Juan 12:27; Marcos 3:5; Romanos 12:15; Génesis 43:30–31
  33. 34 Mateo 28:6; Juan 20:2; Marcos 16:6; Marcos 15:47; Juan 1:39
  34. 35 Lucas 19:41; Hebreos 4:15; Juan 11:33; Isaías 53:3; Salmo 119:136
  35. 36 Juan 11:3; 1 Juan 3:1; Apocalipsis 1:5; 1 Juan 4:9–10; Efesios 5:2
  36. 37 Juan 9:6–7; Salmo 78:19–20; Juan 11:32; Lucas 23:35; Mateo 27:40–42
  37. 38 Juan 11:33; Mateo 27:60; Lucas 24:2; Génesis 23:19; Isaías 22:16
  38. 39 Juan 11:17; Salmo 49:7; Marcos 16:3; Filipenses 3:21; Génesis 3:19
  39. 40 Juan 11:4; Juan 11:23–26; Romanos 4:17–25; Salmo 63:2; Juan 1:14
  40. 41 Mateo 11:25; Juan 17:1; Salmo 123:1; Filipenses 4:6; Lucas 10:21
  41. 42 Juan 3:17; Juan 17:21; Hebreos 7:25; 1 Juan 4:14; Hebreos 5:7
  42. 43 2 Reyes 4:33–36; Hechos 9:40; Hechos 9:34; Lucas 7:14–15; 1 Reyes 17:21–22
  43. 44 Juan 5:25; Juan 20:7; Juan 11:25–26; Lucas 7:15; Juan 5:21
  44. 45 Juan 11:19; Juan 2:23; Juan 12:42; Juan 12:17–19; Juan 7:31
  45. 46 Lucas 16:30–31; Juan 9:13; Hechos 5:25; Juan 5:15–16; Juan 12:37
  46. 47 Mateo 26:3; Hechos 4:16–17; Mateo 5:22; Hechos 4:5–6; Juan 2:11
  47. 48 1 Tesalonicenses 2:15–16; Daniel 9:26–27; Mateo 23:35–38; Zacarías 14:1–2; Mateo 27:25
  48. 49 Proverbios 26:12; Mateo 26:3; Juan 18:13–14; Juan 11:51; Lucas 3:2
  49. 50 Juan 18:14; Lucas 24:46; Romanos 3:8; Juan 19:12; Juan 11:48
  50. 51 2 Corintios 5:21; Daniel 9:26; 1 Samuel 23:9; Mateo 20:28; Éxodo 28:30
  51. 52 Juan 10:16; Isaías 49:6; 1 Juan 2:2; 1 Pedro 1:1; Efesios 1:9–10
  52. 53 Hechos 5:33; Hechos 9:23; Salmo 2:2; Mateo 26:59; Juan 11:47
  53. 54 Juan 7:1; Juan 7:4; 2 Crónicas 13:19; Juan 7:13; Juan 18:20
  54. 55 2 Crónicas 30:17–20; Hebreos 9:13–14; Juan 2:13; Éxodo 19:10; Juan 6:4
  55. 56 Juan 7:11; Juan 11:7–8

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 11:1 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter XI — 1-54)

    Among all the miracles wrought by our Lord Jesus Christ, the resurrection of Lazarus holds a foremost place in preaching. But if we consider attentively who did it, our duty is to rejoice rather than to wonder.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  2. Comentario 11:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of John (Homily LXII)

    Many men, when they see any of those who are pleasing to God suffering anything terrible, as, for instance, having fallen into sickness, or poverty, and any other the like, are offended, not knowing that to those especially dear to God it belongeth to endure these things; since Lazarus also was one of the friends of Christ, and was sick.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  3. Cita 11:54 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapter XXI)

    Then, when He had raised Lazarus from the dead, and plots were formed against Him by the Pharisees, He withdrew to a city called Ephraim; and from that place, as it is written "He came to Bethany six days before the passover," and going up from Bethany to Jerusalem, He there ate the passover, and suffered on the day following.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 11:15 Augustine of Hippo, The City of God (Book XIV, Chapter 9)

    When, therefore, we read in the Gospel that the hard-heartedness of the Jews moved Him to sorrowful indignation, that He said, "I am glad for your sakes, to the intent ye may believe," that when about to raise Lazarus He even shed tears, that He earnestly desired to eat the passover with His disciples, that as His passion drew near …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  5. Cita 11:42 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XVI)

    … Lazarus, added also a prayer; and then, lest this should make Him appear less than Him that begat Him, He, to correct this suspicion, added, "I said these things, because of the people which standeth by, that they may believe that thou hast sent me." And neither doth He work all things as one who acted by His own power, …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)