1 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5 Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? 6 Et non poterant ad hæc respondere illi. 7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: 11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. 12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. 15 Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. 16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. 17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. 18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. 20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. 21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. 22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. 23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. 25 Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: 26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28 Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, 29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30 dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare? 31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? 32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. 33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. 34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Lucas 14 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (32)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 3:2; Salmo 62:4; Lucas 20:20; Proverbios 23:7; Lucas 6:7
- 3 Lucas 6:9; Mateo 12:10; Marcos 3:4; Lucas 13:14–16; Juan 7:23
- 4 Mateo 22:46; Mateo 21:25–27
- 5 Lucas 13:15; Éxodo 23:4–5; Mateo 12:11–12
- 6 Lucas 20:40; Hechos 6:10; Lucas 20:26; Lucas 21:15; Lucas 13:17
- 7 Filipenses 2:3; Lucas 11:43; Mateo 23:6; Lucas 20:46; Marcos 12:38–39
- 8 Proverbios 25:6–7
- 9 Proverbios 16:18; Proverbios 11:2; Proverbios 3:35; Ester 6:6–12; Ezequiel 28:2–10
- 10 Proverbios 25:6–7; Proverbios 15:33; Isaías 60:14; Apocalipsis 3:9; 1 Samuel 15:17
- 11 Lucas 18:14; Mateo 23:12; Proverbios 29:23; Santiago 4:6; 1 Pedro 5:5
- 12 Santiago 2:1–6; Mateo 5:46; Proverbios 22:16; Lucas 6:32–36; Proverbios 14:20
- 13 Lucas 14:21; Isaías 58:10; Proverbios 14:31; Isaías 58:7; Job 29:15–16
- 14 Proverbios 19:17; Hechos 24:15; Juan 5:29; Mateo 6:4; Mateo 25:34–40
- 15 Apocalipsis 19:9; Lucas 22:30; Lucas 13:29; Mateo 25:10; Mateo 8:11
- 16 Mateo 22:2–14; Apocalipsis 22:17; Isaías 55:1–7; Lucas 14:16–24; Isaías 25:6–7
- 17 Proverbios 9:1–5; Juan 7:37; Mateo 22:3–4; Lucas 3:4–6; Mateo 10:1–4
- 18 Lucas 18:24; Lucas 17:26–31; 1 Timoteo 6:9–10; Isaías 29:11–12; Hechos 18:5–6
- 20 Deuteronomio 24:5; 1 Corintios 7:33; Lucas 18:29–30; Lucas 14:26–28; 1 Corintios 7:29–31
- 21 Lucas 14:13; Mateo 11:5; Lucas 14:24; Mateo 22:7–8; Hebreos 2:3
- 22 Juan 14:2; 1 Timoteo 2:5–6; Colosenses 2:9; Efesios 3:8; Apocalipsis 7:4–9
- 23 Mateo 22:9–10; Colosenses 1:28; 2 Corintios 5:11; Hechos 13:47–48; 2 Timoteo 4:2
- 24 Mateo 21:43; Hechos 13:46; Mateo 22:8; Juan 3:36; Juan 8:24
- 25 Juan 6:24–27
- 26 Mateo 10:37; Juan 12:25; Filipenses 3:8; Hechos 20:24; Salmo 73:25–26
- 27 Mateo 10:38; Lucas 9:23–25; Marcos 10:21; Mateo 16:24–26; Marcos 8:34–37
- 28 Proverbios 24:27; Mateo 10:22; Josué 24:19–24; Lucas 14:33; Hechos 21:13
- 30 Hebreos 6:11; 2 Juan 8; Hebreos 6:4–8; 2 Pedro 2:19–22; Hebreos 10:38
- 31 Proverbios 20:18; Proverbios 25:8; 1 Reyes 20:11; 2 Reyes 18:20–22
- 32 Hechos 12:20; 2 Reyes 10:4–5; Job 40:9; Lucas 12:58; Santiago 4:6–10
- 33 Filipenses 3:7–8; 1 Juan 2:15–16; Lucas 5:28; Lucas 14:26; Lucas 18:28–30
- 34 Mateo 5:13; Colosenses 4:6; Marcos 9:49–50; Hebreos 2:4–8
- 35 Mateo 11:15; Apocalipsis 2:11; Apocalipsis 2:7; Lucas 9:44; Mateo 13:9
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Holy lessons have been set forth before us, to which we should both give ear, and upon which by the Lord's help I would deliver some observations. In the Apostolic lesson thanks are rendered unto the Lord for the faith of the Gentiles, of course, because it was His work.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
They then represent the Saviour as having indicated this twofold faculty: first, the sustaining power, when He said, "Whosoever doth not bear his cross (Stauros), and follow after me, cannot be my disciple;" and again, "Taking up the cross, follow me;" but the separating power when He said, "I came not to send peace, but a sword." They also maintain …
Thus both of them, being now Thine, were building a tower at the necessary cost, --of forsaking all that they had and following Thee.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
For this reason Luke saith, "If any man come to me, and hate not his father, and mother, and wife, and children, and brethren, and sisters, yea, and his own life also, he cannot be my disciple;" not commanding simply to hate them, since this were even quite contrary to the law; but "when one desires to be loved more …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
John, therefore, did distinctly foresee the first "resurrection of the just," and the inheritance in the kingdom of the earth; and what the prophets have prophesied concerning it harmonize [with his vision].