Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 2 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: 14◆ [Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: 29 [Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod parasti ante faciem omnium populorum: 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.] 33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. 41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. 52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Anna

    Prophetess in the temple

    A prophetess of the tribe of Asher, well along in years, who never left the temple and gave thanks to God and spoke of the child to all who awaited redemption.

    Citado en la guía: Luke 2:36

  • Caesar Augustus

    Roman emperor

    The emperor from whom a decree went out that the whole empire be registered, bringing Joseph and Mary to Bethlehem.

    Citado en la guía: Luke 2:1

  • Joseph

    Legal father of Jesus

    The carpenter of Nazareth, a just man who became Jesus' legal father.

    Citado en la guía: Matt. 1:16-25; 2:13-23; Luke 1:27; 2:1-7

  • Mary

    Mother of Jesus

    The virgin mother of Jesus, a young woman of Nazareth who trusted God's word.

    Citado en la guía: Matthew 1; Luke 1-2

  • Phanuel

    Father of Anna

    Named in Luke 2:36 as the father of the prophetess Anna.

    Citado en la guía: Luke 2:36

  • Quirinius

    Governor of Syria

    The governor of Syria at the time of the first census decreed by Caesar Augustus.

    Citado en la guía: Luke 2:2

  • Simeon

    Righteous man who held the infant Jesus

    A righteous and devout man of Jerusalem, told by the Holy Spirit he would not die before seeing the Lord's Christ, who took the child in his arms and blessed God.

    Citado en la guía: Luke 2:25; Luke 2:34

Lugares

  • Bethlehem

    Hoy: West Bank, Palestinian territories

    Bethlehem was the home of Ruth and Boaz and the birthplace of David. Micah named it as the Messiah's birthplace — fulfilled in Jesus' nativity.

    Citado en la guía: Micah 5:2; Ruth 1:19; Luke 2:4-7

  • Nazareth

    Hoy: Northern Israel (Galilee)

    A small agricultural village never named in the Old Testament. Jesus spent his childhood and early life here before beginning his public ministry.

    Citado en la guía: Luke 2:39-40; Matthew 2:23; John 1:46

Referencias cruzadas (49)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Lucas 3:1; Mateo 24:14; Hechos 25:21
  2. 2 Lucas 3:1
  3. 4 Miqueas 5:2; Juan 7:42; 1 Samuel 16:1; Mateo 2:23; Lucas 1:26–27
  4. 5 Mateo 1:18–19; Deuteronomio 22:22–27
  5. 6 Salmo 33:11; Apocalipsis 12:1–5; Miqueas 5:2; Proverbios 19:21; Lucas 1:57
  6. 7 Gálatas 4:4; 2 Corintios 8:9; Isaías 53:2–3; Juan 1:14; Lucas 2:11–12
  7. 8 Salmo 78:70–71; Génesis 31:39–40; Juan 10:8–12; 1 Samuel 17:34–35; Ezequiel 34:8
  8. 9 Isaías 60:1; 2 Corintios 3:18; Hechos 27:23; Apocalipsis 18:1; 1 Reyes 8:11
  9. 10 Isaías 40:9; Isaías 61:1; Isaías 52:7; Génesis 12:3; Mateo 28:18
  10. 11 Isaías 9:6; Mateo 1:21; Tito 3:4–7; Hechos 2:36; Mateo 16:16
  11. 12 Isaías 7:14; Isaías 53:1–2; Isaías 7:11; Salmo 22:6; 2 Reyes 19:29
  12. 13 Apocalipsis 5:11; Salmo 148:2; Salmo 103:20–21; 1 Reyes 22:19; Lucas 15:10
  13. 14 Romanos 5:1; Lucas 19:38; Lucas 1:79; Colosenses 1:20; Isaías 9:6–7
  14. 15 1 Pedro 3:22; Mateo 2:1–2; Lucas 24:51; Éxodo 3:3; Mateo 2:9–11
  15. 16 Lucas 19:32; Lucas 2:12; Lucas 2:7; Lucas 22:13; Lucas 1:39
  16. 17 Salmo 66:16; Lucas 8:39; Salmo 71:17–18; Lucas 2:38; Salmo 16:9–10
  17. 18 Lucas 1:65–66; Lucas 4:36; Lucas 2:33; Isaías 8:18; Lucas 5:9–10
  18. 19 Lucas 2:51; Lucas 1:66; Proverbios 4:4; 1 Samuel 21:12; Génesis 37:11
  19. 20 Salmo 106:48; Hechos 11:18; 1 Crónicas 29:10–12; Salmo 72:17–19; Mateo 9:8
  20. 21 Levítico 12:3; Génesis 17:12; Lucas 1:31; Lucas 1:59; Mateo 1:21
  21. 22 Levítico 12:1–8
  22. 23 Éxodo 13:2; Números 3:13; Éxodo 22:29; Números 18:15; Éxodo 34:19
  23. 24 Levítico 12:6–8; Levítico 12:2; 2 Corintios 8:9
  24. 25 Isaías 25:9; Lucas 2:38; Lucas 1:6; Tito 2:11–14; Marcos 15:43
  25. 26 Juan 8:51; Hebreos 11:5; Lucas 9:27; Hechos 10:38; Juan 20:31
  26. 27 Lucas 2:22; Mateo 4:1; Lucas 2:48; Lucas 2:41; Hechos 10:19
  27. 28 Lucas 1:64; Lucas 2:13–14; Marcos 9:36; Lucas 2:20; Marcos 10:16
  28. 29 Apocalipsis 14:13; Génesis 15:15; Filipenses 1:23; Génesis 46:30; Isaías 57:1–2
  29. 30 Isaías 49:6; Lucas 2:10–11; Génesis 49:18; Isaías 52:10; Lucas 3:6
  30. 31 Isaías 42:1–4; Isaías 62:1–2; Salmo 98:2–3; Isaías 42:10–12; Isaías 45:21–25
  31. 32 Isaías 60:1–3; Isaías 49:6; Hechos 26:23; Hechos 13:47–48; Isaías 42:6–7
  32. 33 Isaías 8:18; Lucas 1:65–66; Lucas 2:48
  33. 34 1 Corintios 1:23; 1 Pedro 2:7–8; Isaías 8:14–15; Mateo 21:44; 2 Corintios 2:15–16
  34. 35 Deuteronomio 8:2; 1 Corintios 11:19; Mateo 12:24–35; Lucas 16:14–15; Hechos 8:21–23
  35. 36 Salmo 92:14; Éxodo 15:20; Génesis 30:13; Jueces 4:4; Hechos 2:18
  36. 37 1 Timoteo 5:5; Salmo 23:6; Hechos 14:23; Salmo 27:4; Hechos 13:3
  37. 38 Lucas 2:25; 2 Corintios 9:15; Lucas 1:68; Marcos 15:43; Lucas 24:21
  38. 39 Lucas 2:4; Gálatas 4:4–5; Mateo 3:15; Deuteronomio 12:32; Lucas 2:21–24
  39. 40 Lucas 2:52; Lucas 1:80; Isaías 11:1–5; Juan 1:14; 1 Samuel 2:26
  40. 41 Números 28:16; Levítico 23:5; Éxodo 23:14–17; Deuteronomio 16:1–8; Éxodo 12:14
  41. 43 2 Crónicas 30:21–23; Éxodo 12:15; 2 Crónicas 25:17
  42. 44 Isaías 2:3; Salmo 122:1–4; Salmo 42:4
  43. 46 Isaías 49:1–2; Lucas 5:17; Isaías 50:4; Hechos 5:34; Mateo 27:63–64
  44. 47 Mateo 7:28; Lucas 4:32; Salmo 119:99; Juan 7:15; Lucas 4:22
  45. 48 Lucas 2:49; Mateo 12:46; Lucas 3:23; Lucas 4:22
  46. 49 Juan 6:38; Juan 8:29; Malaquías 3:1; Salmo 40:8; Juan 4:34
  47. 50 Lucas 18:34; Marcos 9:32; Lucas 9:45
  48. 51 Lucas 2:19; Daniel 7:28; Génesis 37:11; Marcos 6:3; Efesios 5:21
  49. 52 Lucas 2:40; Proverbios 3:3–4; 1 Samuel 2:26; Romanos 14:18; Lucas 1:80

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 2:42 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters III–IV)

    The production, again, of the Duodecad of the Æons, is indicated by the fact that the Lord was twelve years of age when He disputed with the teachers of the law, and by the election of the apostles, for of these there were twelve.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 2:14 Augustine of Hippo, Confessions (Book XIII, Chapters VI–XI)

    In Thy good pleasure lies our peace. The body by its own weight gravitates towards its own place.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  3. Cita 2:48 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily III)

    See, for instance, what saith the Virgin even to Himself: "Behold, Thy father and I have sought Thee." For if this suspicion had been entertained, neither would He any longer have been accounted to be a Son of David, and this opinion not being held, many other evils besides would have arisen.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 2:49 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture VII)

    For we shall not tolerate the heretics who sever the Old Testament from the New, but shall believe Christ, who says concerning the temple, Wist ye not that I must be in My Father's house?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 2:14 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapter XVI)

    For how are angels to cry "Glory to God in the highest" without being empowered by the Spirit?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)