1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. 3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? 18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem. 20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? 27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. 28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. 35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. 46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. 50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. 51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. 52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Marcos 10 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Bartimaeus
A blind beggar, son of Timaeus, who sat beside the road at Jericho and cried to Jesus as Son of David and received his sight.
Citado en la guía: Mark 10:46
Timaeus
Named in Mark 10:46 as the father of the blind beggar Bartimaeus.
Citado en la guía: Mark 10:46
Referencias cruzadas (51)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Juan 10:40; Marcos 6:34; Mateo 4:23; Marcos 4:2; Jeremías 32:33
- 2 1 Corintios 7:10–11; Juan 8:6; Mateo 23:13; Lucas 11:53–54; Lucas 7:30
- 3 Gálatas 4:21; Isaías 8:20; Juan 5:39; Lucas 10:25
- 4 Deuteronomio 24:1–4; Mateo 5:31–32; Mateo 19:7; Mateo 1:19; Isaías 50:1
- 5 Mateo 19:8; Hechos 7:51; Nehemías 9:16–17; Nehemías 9:26; Hebreos 3:7–10
- 6 Génesis 1:27; Génesis 5:2; Génesis 1:1; Génesis 2:20–23; Malaquías 2:14–16
- 7 Génesis 2:24; Mateo 19:5–6; Efesios 5:31
- 8 Efesios 5:28; Génesis 2:24; 1 Corintios 6:16
- 9 Romanos 7:1–3
- 10 Marcos 9:33; Marcos 9:28; Marcos 4:10
- 11 Mateo 5:31–32; Romanos 7:3; Mateo 19:9; 1 Corintios 7:10–11; Lucas 16:18
- 12 1 Corintios 7:11; 1 Corintios 7:13
- 13 Mateo 19:13–15; Lucas 18:15–17; Deuteronomio 31:12–13
- 14 Mateo 19:14; Mateo 18:4; Mateo 18:10; Salmo 131:1–2; Lucas 18:15–16
- 15 Mateo 18:3; Lucas 18:17; Juan 3:3–6
- 16 Isaías 40:11; Marcos 9:36; Génesis 48:14–16; Lucas 24:50–51; Deuteronomio 28:3
- 17 Mateo 19:16–30; Lucas 18:18–30; Romanos 2:7; Juan 6:27–28; Lucas 10:25
- 18 Lucas 18:19; Mateo 19:17; 1 Juan 4:16; Romanos 3:12; 1 Samuel 2:2
- 19 Éxodo 20:12–17; Romanos 13:9; Santiago 2:11; Lucas 18:20; Mateo 19:17–19
- 20 Ezequiel 33:31–32; 2 Timoteo 3:5; Filipenses 3:6; Romanos 7:9; Mateo 19:20
- 21 Mateo 6:19–21; Apocalipsis 2:4; 1 Timoteo 6:17–19; Lucas 18:22; Lucas 10:42
- 22 1 Juan 2:15–16; 1 Timoteo 6:9–10; Lucas 12:15; Efesios 5:5; 2 Timoteo 4:10
- 23 1 Corintios 1:26; Santiago 2:5; Lucas 18:24; Marcos 3:5; 2 Pedro 1:11
- 24 Proverbios 11:28; Santiago 5:1–3; Salmo 52:7; 1 Timoteo 6:17; Apocalipsis 3:17
- 25 Mateo 19:24–25; Lucas 18:25; Mateo 23:24; Jeremías 13:23; Mateo 7:3–5
- 26 Hechos 16:31; Romanos 10:9–13; 2 Corintios 11:23; Marcos 6:51; Marcos 7:37
- 27 Jeremías 32:27; Mateo 19:26; Job 42:2; Jeremías 32:17; Génesis 18:13–14
- 28 Mateo 19:27–30; Marcos 1:16–20; Lucas 14:33; Lucas 18:28–30; Filipenses 3:7–9
- 29 1 Corintios 9:23; Mateo 5:10–11; Apocalipsis 2:3; Hebreos 11:24–26; Marcos 8:35
- 30 Filipenses 3:8; Lucas 18:30; 2 Corintios 6:10; Santiago 1:12; Proverbios 3:9–10
- 31 Mateo 19:30; Lucas 13:30; Mateo 20:16; Romanos 9:30–33; Lucas 18:11–14
- 32 Mateo 20:17–19; Lucas 18:31–34; Lucas 9:51; Marcos 4:34; Juan 11:8
- 33 Mateo 20:17–19; Mateo 27:2; Hechos 13:27; Mateo 16:21; Hechos 3:13–14
- 34 Mateo 26:67; Mateo 16:21; Marcos 14:65; Lucas 22:63–65; Marcos 15:17–20
- 35 Mateo 20:20–28; 2 Samuel 14:4–11; 1 Reyes 2:16; Marcos 14:33; Marcos 1:19–20
- 36 Juan 15:7; 1 Reyes 3:5–15; Marcos 10:51
- 37 Mateo 19:28; Marcos 16:19; Lucas 24:26; Salmo 110:1; 1 Reyes 22:19
- 38 Lucas 12:50; Mateo 20:21–22; Juan 18:11; Santiago 4:3; Salmo 75:8
- 39 Hechos 12:2; Apocalipsis 1:9; Juan 17:14; Colosenses 1:24; Juan 13:37
- 40 Mateo 20:23; Mateo 25:34; Juan 17:24; Hebreos 11:16; Juan 17:2
- 41 Mateo 20:24; Proverbios 13:10; Romanos 12:10; Filipenses 2:3; Marcos 9:33–36
- 42 1 Pedro 5:3; Lucas 22:25; Mateo 20:25
- 43 Mateo 23:8–12; Lucas 14:11; Marcos 9:35; Mateo 20:26–27; Lucas 9:48
- 45 Mateo 20:28; Filipenses 2:5–8; 2 Corintios 8:9; Tito 2:14; Juan 13:14
- 46 Lucas 18:35–19:1; Mateo 20:29–34; Juan 9:8; Lucas 16:22; Hechos 3:2–3
- 47 Marcos 1:24; Mateo 9:27; Mateo 15:22; Apocalipsis 22:16; Hechos 13:22–23
- 48 Marcos 7:26–29; Jeremías 29:13; Mateo 19:13; Salmo 62:12; Mateo 20:31
- 49 Lucas 18:40; Mateo 20:32–34; Salmo 145:8; Salmo 86:15; Juan 11:28
- 50 Filipenses 3:7–9; Hebreos 12:1
- 51 Lucas 18:41–43; Marcos 10:36; Mateo 7:7; 2 Crónicas 1:7; Filipenses 4:6
- 52 Mateo 9:22; Marcos 8:25; Lucas 7:50; Hechos 26:18; Marcos 5:34
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… added this redemption to the sons of Zebedee, when their mother asked that they might sit, the one on His right hand, and the other on His left, in His kingdom, saying, "Can ye be baptized with the baptism which I shall be baptized with?" Paul, too, they declare, has often set forth, in express terms, the redemption which is …
If it is said, "Thou shall not commit adultery, Thou shall not kill, Thou shall not steal," and other similar commandments, not human lips but the divine oracles have enounced them.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For instance, to them that strip themselves of all that they have for His sake He promised to give an hundred fold in the present world, and life eternal in that which is to come; by the things already given making the future also credible.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For martyrdom also the Saviour is wont to call a baptism, saying, Can ye drink the cup which I drink, and be baptized with the baptism that I am baptized with?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
This step of humility those two disciples were loth to have an eye to, who said, "Lord, bid that one of us may sit at Thy right hand, and the other at the left in Thy kingdom." They sought for exaltation, they did not see the step.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)