1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36 Et sedentes servabant eum. 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40 et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. 55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, 63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Mateo 27 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Barabbas
A notorious prisoner, an insurrectionist, whom the crowd chose to be released rather than Jesus.
Citado en la guía: Matthew 27:16; Matthew 27:17; Mark 15:7
Joseph of Arimathea
A rich man and member of the council from the Judean town of Arimathea, a disciple of Jesus (secretly, for fear of the Jews), who asked Pilate for the body and laid it in a new…
Citado en la guía: Matthew 27:57; Mark 15:43; Luke 23:50
Joses
Named in Mark 15:40 and 15:47 (Joses; Joseph in Matthew 27:56) as a son of the Mary who watched the crucifixion; the text does not identify him with Joses the brother of Jesus in…
Citado en la guía: Matthew 27:56; Mark 15:40
Mary
A woman who followed Jesus from Galilee and was at the cross, called the mother of James the younger and of Joses (Joseph) and seen at the burial and at the tomb; the text does…
Citado en la guía: Matthew 27:56; Mark 15:40; Mark 15:47
Mary Magdalene
A woman from whom seven demons had gone out, who followed and supported Jesus from Galilee, stood by the cross, saw the burial, and was the first to see the empty tomb and the…
Citado en la guía: Matthew 27:56; Luke 8:2; John 19:25
Pontius Pilate
Roman governor of Judea who questioned Jesus, found no guilt in Him, released Barabbas, and gave Him up to be crucified and permitted Joseph of Arimathea to take the body.
Citado en la guía: Matthew 27:2; Luke 3:1; John 18:38
Simon of Cyrene
A man from Cyrene coming in from the country whom the soldiers forced to carry the cross of Jesus; Mark calls him the father of Alexander and Rufus.
Citado en la guía: Matthew 27:32; Mark 15:21; Luke 23:26
Referencias cruzadas (61)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 15:1; Juan 18:28; Salmo 2:2; Lucas 22:66; Miqueas 2:1
- 2 Hechos 3:13; Mateo 20:19; 1 Timoteo 6:13; Lucas 13:1; Lucas 20:20
- 3 2 Corintios 7:10; Job 20:15–29; Lucas 22:47–48; Lucas 22:2–6; Job 20:5
- 4 Jeremías 26:15; Lucas 16:25–26; Lucas 23:22; Tito 1:16; 2 Reyes 24:4
- 5 Hechos 1:18–19; 2 Samuel 17:23; Salmo 55:23; Lucas 1:9; Lucas 1:21
- 6 Lucas 6:7–9; Deuteronomio 23:18; Isaías 61:8; Juan 18:28; Mateo 23:24
- 8 Hechos 1:19; Mateo 28:15; 2 Crónicas 5:9; Josué 4:9; Deuteronomio 34:6
- 9 Zacarías 11:12–13; Levítico 27:2–7; Mateo 1:22
- 10 Zacarías 11:13
- 11 Lucas 23:2–3; Marcos 15:2–5; Mateo 26:25; Juan 18:29–38; Marcos 14:62
- 12 Mateo 26:63; Isaías 53:7; Mateo 27:14; Marcos 15:3–5; Hechos 8:32
- 13 Mateo 26:62; Hechos 22:24; Juan 18:35
- 14 Isaías 8:18; 1 Corintios 4:9; Salmo 71:7; Zacarías 3:8
- 15 Mateo 26:5; Juan 18:38–40; Lucas 23:16; Juan 19:16; Hechos 24:27
- 16 Marcos 15:7; Lucas 23:18–19; Lucas 23:25; Juan 18:40; Hechos 3:14
- 17 1 Reyes 18:21; Juan 19:15; Marcos 15:9–12; Josué 24:15; Mateo 27:21–22
- 18 Proverbios 27:4; Hechos 5:17; Marcos 15:10; Génesis 37:11; Hechos 13:45
- 19 Zacarías 9:9; Proverbios 29:1; 1 Pedro 2:22; Mateo 27:24; Lucas 23:47
- 20 Juan 19:15–16; Hechos 3:14–15; Marcos 15:11; Juan 18:40; Lucas 23:18–20
- 22 Isaías 53:2–3; Juan 19:14–15; Marcos 15:12–14; Isaías 49:7; Hechos 13:38
- 23 Génesis 37:18–19; Hechos 7:57; Hechos 23:12–15; Hechos 22:22–23; Hechos 17:5–7
- 24 Mateo 27:4; 2 Corintios 5:21; Salmo 26:6; Juan 19:4; Job 9:30–31
- 25 Josué 2:19; Hechos 5:28; Hechos 7:52; 1 Tesalonicenses 2:15–16; Deuteronomio 19:10
- 26 Isaías 53:5; Juan 19:1; Marcos 15:15; Isaías 50:6; Lucas 23:16
- 27 Juan 18:33; Juan 18:28; Hechos 10:1; Marcos 15:16–20; Hechos 23:35
- 28 Marcos 15:17; Lucas 23:11; Juan 19:2–5
- 29 Isaías 53:3; Mateo 20:19; Marcos 15:18; Salmo 69:19–20; Juan 19:2–3
- 30 Isaías 50:6; Mateo 26:67; Isaías 53:7; Marcos 15:19; Job 30:8–10
- 31 Isaías 53:7; 1 Reyes 21:10; Mateo 21:39; Hebreos 13:12; Hechos 7:58
- 32 Marcos 15:21; Lucas 23:26; Mateo 16:24; Hechos 6:9; Hechos 2:10
- 33 Juan 19:17–19; Marcos 15:22–32; Lucas 23:44; Marcos 15:34; Juan 19:23–24
- 34 Salmo 69:21; Marcos 15:23; Mateo 27:48; Juan 19:28–30
- 35 Salmo 22:18; Marcos 15:24–32; Juan 19:23–24; Lucas 23:34; Hechos 4:10
- 36 Mateo 27:54; Marcos 15:39; Marcos 15:44
- 37 Juan 19:19–22; Marcos 15:26; Lucas 23:38
- 38 Juan 19:18; Juan 19:31–35; Lucas 23:39–43; Mateo 27:44; Marcos 15:27
- 39 Salmo 109:25; Lamentaciones 1:12; Salmo 31:11–13; Salmo 22:17; Lamentaciones 2:15–17
- 40 Mateo 26:61; Mateo 4:3; Mateo 4:6; Juan 2:19–22; Mateo 26:63–64
- 41 Salmo 35:26; Isaías 28:22; Marcos 15:31–32; Lucas 23:35; Zacarías 11:8
- 42 Juan 1:49; Mateo 27:37; Hechos 4:14; Lucas 19:38; Juan 12:13
- 43 Salmo 22:8; Juan 10:36; Salmo 71:11; Salmo 14:6; Juan 5:17–25
- 44 Mateo 27:38; Marcos 15:32; Lucas 23:39–43; Salmo 35:15; Job 30:7–9
- 45 Amós 8:9; Marcos 15:33–34; Isaías 50:3; Lucas 23:44–45; Apocalipsis 9:2
- 46 Salmo 22:1; Hebreos 5:7; Isaías 53:10; Marcos 15:34; Salmo 71:11
- 47 Malaquías 4:5; Marcos 15:35–36; Mateo 11:14
- 48 Salmo 69:21; Juan 19:29–30; Lucas 23:36; Mateo 27:34
- 50 Juan 19:30; Isaías 53:9–12; Salmo 22:14–15; Lucas 23:46; Hebreos 9:14
- 51 Hebreos 10:19–22; Marcos 15:38; Hebreos 6:19; Lucas 23:45; Apocalipsis 11:19
- 52 Isaías 26:19; 1 Tesalonicenses 4:14; 1 Corintios 15:20; Juan 5:25–29; Daniel 12:2
- 54 Mateo 27:36; Marcos 15:39; Mateo 27:43; Romanos 1:4; Lucas 23:47–49
- 55 Lucas 8:2–3; Lucas 23:48–49; Juan 19:25–27; Lucas 23:27–28
- 56 Juan 19:25; Marcos 15:47–16:1; Marcos 16:9; Mateo 28:1; Juan 20:1
- 57 Juan 19:38–42; Marcos 15:42–47; Lucas 23:50–56
- 58 Marcos 15:44–46; Lucas 23:52–53
- 60 Isaías 53:9; Mateo 27:66; Mateo 28:2; Lucas 24:2; Marcos 16:3–4
- 61 Mateo 27:56; Mateo 28:1
- 62 Marcos 15:42; Juan 19:14; Juan 19:42; Mateo 26:17; Mateo 27:1–2
- 63 Lucas 9:22; Mateo 16:21; Marcos 10:34; Marcos 8:31; Lucas 18:33
- 64 Mateo 28:13
- 65 Mateo 27:66; Mateo 28:11–15; Salmo 76:10; Proverbios 21:30
- 66 Daniel 6:17; Mateo 27:60; Mateo 28:2; 2 Timoteo 2:19; Mateo 28:11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Seest thou what He is first asked? which thing most of all they were continually bringing forward in every way? For since they saw Pilate making no account of the matters of the law, they direct their accusation to the state charges.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For when the things which pertain to His passion are prophetically spoken there also in the person of Christ, that is mentioned which is unfolded in the Gospel: "They gave me gall for my meat; and in my thirst they gave me vinegar for drink." And as it were after such a feast and dainties in this way given to …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For as to their being aware of it, they say to Pilate, "That deceiver said," these are their words, "while He was yet alive, After three days I will rise again;" and yet we know His disciples were ignorant of this; even as they had been beforehand more void of understanding than these: wherefore also these became self-condemned.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
take for a witness Pilate himself, who gave sentence upon Him, saying, I find no fault in this Man: and when he gave Him up, and had washed his hands, he said, I am innocent of the blood of this just person.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
He lays down His life, but He has power to take it again; and the veil is rent, for the mysterious doors of Heaven are opened; the rocks are cleft, the dead arise. He dies, but He gives life, and by His death destroys death.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)