1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. 3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. 10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. 13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. 14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. 15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. 16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. 17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: 22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. 23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. 24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! 26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. 27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, 30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. 37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Mateo 23 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Zechariah
Named by Jesus as the last of the righteous whose blood was shed, 'son of Berechiah', whom they killed between the temple and the altar. Matthew 23:35 calls him 'son of…
Citado en la guía: Matthew 23:35; Luke 11:51
Referencias cruzadas (35)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 20:45–46; Mateo 15:10–20; Lucas 12:1; Lucas 12:57; Marcos 12:38–39
- 2 Lucas 20:46; Marcos 12:38; Malaquías 2:7; Esdras 7:6; Esdras 7:25
- 3 2 Timoteo 3:5; Tito 1:16; Romanos 2:19–24; Hechos 5:29; Romanos 13:1
- 4 Lucas 11:46; Hechos 15:10; Gálatas 6:13; Mateo 11:28–30; Mateo 23:23
- 5 Mateo 6:1–16; Juan 12:43; Filipenses 2:3; Deuteronomio 6:8; Juan 5:44
- 6 3 Juan 9; Lucas 11:43–54; Marcos 12:38–39; Lucas 14:7–11; Proverbios 25:6–7
- 7 Juan 1:38; Juan 1:49; Juan 3:2; Juan 6:25; Juan 3:26
- 8 Santiago 3:1; Lucas 22:32; Apocalipsis 1:9; 1 Corintios 1:12–13; 1 Pedro 5:3
- 9 1 Juan 3:1; Hebreos 12:9; Malaquías 1:6; Job 32:21–22; Romanos 8:14–17
- 11 1 Corintios 9:19; Gálatas 5:13; Juan 13:14–15; Marcos 10:43–44; 2 Corintios 4:5
- 12 1 Pedro 5:5; Santiago 4:6; Lucas 14:11; Proverbios 29:23; Lucas 18:14
- 13 Lucas 11:52; Mateo 23:29; Mateo 23:23; Mateo 23:27; Zacarías 11:17
- 15 Hechos 13:43; Hechos 13:10; Efesios 2:3; Gálatas 6:12; Gálatas 4:17
- 16 Mateo 15:14; Santiago 5:12; Mateo 23:24; Mateo 23:17; Mateo 5:33–35
- 17 Mateo 23:19; Números 16:38–39; Salmo 94:8; Éxodo 30:26–29
- 19 Éxodo 29:37; Éxodo 30:29
- 21 Salmo 26:8; 1 Reyes 8:13; 2 Crónicas 6:2; Efesios 2:22; Colosenses 2:9
- 22 Mateo 5:34; Isaías 66:1; Salmo 11:4; Apocalipsis 4:2–3; Hechos 7:49
- 23 Lucas 11:42; Miqueas 6:8; Oseas 6:6; Mateo 9:13; Mateo 5:19–20
- 24 Mateo 19:24; Mateo 27:6–8; Lucas 6:7–10; Mateo 15:2–6; Juan 18:28
- 25 Lucas 11:39–40; Mateo 15:19–20; Isaías 28:7–8; Marcos 7:4–13
- 26 2 Corintios 7:1; Santiago 4:8; Hebreos 10:22; Ezequiel 18:31; Isaías 55:7
- 27 Lucas 11:44; Hechos 23:3; Números 19:16; Isaías 58:1–2
- 28 Lucas 16:15; Salmo 51:6; Mateo 23:5; Mateo 12:34–35; 1 Samuel 16:7
- 29 Lucas 11:47–48; Hechos 2:29
- 30 Mateo 23:34–35; Jeremías 2:30; Mateo 21:35–36; 2 Crónicas 36:15
- 31 Hechos 7:51–52; 1 Tesalonicenses 2:15–16; Job 15:5–6; Josué 24:22; Lucas 19:22
- 32 Génesis 15:16; Números 32:14; 1 Tesalonicenses 2:16
- 33 Mateo 3:7; Mateo 12:34; Lucas 3:7; Mateo 5:22; Génesis 3:15
- 34 Mateo 10:16–17; Mateo 13:52; Colosenses 1:28; Lucas 11:49–51; Hechos 13:1
- 35 2 Crónicas 24:20–22; Hebreos 11:4; Zacarías 1:1; Génesis 4:8; Apocalipsis 18:24
- 36 Mateo 10:23; Mateo 24:34; Lucas 21:32–33; Marcos 13:30–31; Ezequiel 12:21–28
- 37 Lucas 13:34–35; Salmo 91:4; Rut 2:12; Deuteronomio 32:11–12; Salmo 17:8
- 38 Jeremías 22:5; Lucas 13:35; Lucas 21:24; 1 Reyes 9:7; Hechos 6:13–14
- 39 Salmo 118:26; Mateo 21:9; Romanos 11:25; Juan 8:24; Lucas 17:22
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Then. When? When He had said these things, when He had stopped their mouths; when He had brought them that they should no more dare to tempt Him; when He had shown their state incurable. And since He had made mention of "the Lord" and "my Lord," He recurs again to the law.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Jesus, therefore, will be to them the author and teacher of such transgression, inasmuch as He commanded that one Being should be called Father, thus imposing upon them the necessity of confessing the Creator as their Father, as has been pointed out.
Therefore, says the Lord, "Cleanse that which is within, and the outside shall be clean also." He then says that God Himself,--not anything received from Him, but Himself,--is his portion.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Herewith towards the end also He was upbraiding them, when He said, "Ye bind heavy burdens, and grievous to be borne, but ye will not move them with your finger," and, "ye pay tithe of mint and anise, and have omitted the weightier matters of the law, judgment, mercy, and faith." Well then, I think that these are comprehended in …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
They forgot that our Lord Jesus Christ, the Only-begotten, speaks in like manner concerning Himself to Jerusalem, How often would I have gathered thy children together even as a hen doth gather her chickens under her wings, and ye would not.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)